Hoc primum in luco nova res oblata timorem Leniit: hîc primum Aeneas sperare salutem Ausus, et adflictis melius confidere rebus. Namque, sub ingenti lustrat dum singula templo Reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi, Artificumque manus inter se operumque laborem
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, Bellaque jam fama totum volgata per orbem, Atridas, Priamumque, et saevom ambobus Achillem. Constitit; et lacrimans, Quis jam locus, inquit, Achate, Quae regio in terris nostri non plena laboris ? En Priamus. sunt hîc etiam sua praemia laudi : Sunt lacrimae rerum : et mentem mortalia tangunt. Solve metus: feret haec aliquam tibi fama salutem. Sic ait, atque animum pictura pascit inani Multa gemens, largoque humectat flumine voltum. Namque videbat, uti bellantes Pergama circum Hac fugerent Graii, premeret Troiana juventus : Hac Phryges; instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis Adgnoscit lacrimans; primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus: Ardentisque avertit equos in castra, prius quam Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troïlus armis, Infelix puer, atque inpar congressus Achilli, Fertur equis, curruque haeret resupinus inani, Lora tenens tamen : huic cervixque comaeque trahuntur Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Interea ad templum non aequae Palladis ibant Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant Suppliciter tristes, et tunsae pectora palmis. Diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, Exanimumque auro corpus vendebat Achilles. Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo: Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, Tendentemque manus Priamum conspexit inermes. Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis, Eoasque acies, et nigri Memnonis arma. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet, Aurea subnectens exsertae cingula mammae, Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, Dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno; Regina ad templum, forma pulcherrima, Dido Incessit, magna juvenum stipante caterva. Qualis in Eurotae ripis, aut per juga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram Fert humero, gradiensque deas supereminet omnis: Latonae tacitum pertentant gaudia pectus. Talis erat Dido: talem se laeta ferebat
Per medios, instans operi regnisque futuris. Tum foribus divae, media testudine templi, Septa armis, solioque alte subnixa resedit. Jura dabat legesque viris: operumque laborem Partibus aequabat justis, aut sorte trahebat : Quom subito Aeneas concursu adcedere magno Anthea Sergestumque videt, fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios: ater quos aequore turbo Dispulerat, penitusque alias avexerat oras. Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates Laetitiaque metuque; avidi conjungere dextras Ardebant: sed res animos incognita turbat.
Dissimulant; et nube cava speculantur amicti, Quae fortuna viris; classem quo litore linquant; Quid veniant. cunctis nam lecti navibus ibant, Orantes veniam, et templum clamore petebant. Postquam introgressi, et coram data copia fandi; Maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit: O regina, novam cui condere Juppiter urbem, Justitiaque dedit gentis frenare superbas, Troës te miseri, ventis maria omnia vecti, Oramus: prohibe infandos a navibus ignis; Parce pio generi, et propius res adspice nostras.' Non nos aut ferro Libycos populare Penatis Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas: Nort ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae: Oenotri coluere viri: nunc fama, minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Huc cursus fuit.
Quom subito adsurgens fluctu nimbosus Orion In vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris, Perque undas, superante salo, perque invia saxa Dispulit. huc pauci vestris adnavimus oris. Quod genus hocc' hominum, quaeve hunc tam barbara morem Permittit patria ? hospitio prohibemur arenae. Bella cient, primaque vetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma; At sperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Aeneas nobis, quo justior alter Nec pietate fuit, nec bello major et armis. Quem si fata virum servant, si vescitur aura Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris; Non metus, officio ne te certasse priorem
Poeniteat. sunt et Siculis regionibus urbes, Arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam ventis liceat subducere classem, Et silvis aptare trabes, et stringere remos; Si datur Italiam, sociis et rege recepto, Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus: Sin absumta salus, et te, pater optume Teucrûm, Pontus habet Libyae, nec spes jam restat Iuli; At freta Sicaniae saltem, sedesque paratas, Unde huc advecti, regemque petamus Acesten, Talibus Ilioneus. cuncti simul ore fremebant Dardanidae.
Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur : Solvite corde metum, Teucri: secludite curas. Res dura, et regni novitas me talia cogunt Moliri, et late finis custode tueri.
Quis genus Aeneadûm, quis Troiae nesciat urbem, Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli ? Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni: Nec tam aversus equos Tyria sol jungit ab urbe, Seu vos Hesperiam magnam, Saturniaque arva, Sive Erycis fines, regemque optatis Acesten; Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo. Voltis et his mecum pariter considere regnis ? Urbem quam statuo, vestra est. subducite navis. Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. Atque utinam rex ipse, Noto conpulsus eodem, Adforet Aeneas ! equidem per litora certos Dimittam, et Libyae lustrare extrema jubebo; Si quibus ejectus silvis, aut urbibus errat.
His animum adrecti dictis, et fortis Achates, Et pater Aeneas, jamdudum erumpere nubem Ardebant. prior Aenean conpellat Achates:
Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides: classem, sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi Submersum: dictis respondent cetera matris. Vix ea fatus erat, quom circumfusa repente Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit, Os humerosque deo similis : namque ipsa decoram Caesariem nato genetrix, lumenque juventae Purpureum, et laetos oculis adflarat honores. Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repenté Inprovisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis. O sola infandos Troiae miserata labores, Quae nos, reliquias Danaûm, terraeque marisque Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos, Urbe, domo, socias. grates persolvere dignas Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. Dii tibi, si qua pios respectant numina, si quid Usquam justitia est et mens sibi conscia recti, Praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt Saecula? qui tanti talem genuere parentes ? In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet; Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt: Quae me cumque vocant terrae. sic fatus, amicum Ilionea petit dextra, laevaque Serestum : Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum, Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto; et sic pre locuta est:
« السابقةمتابعة » |