صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

idem iisdem verbis affert ol Lobab, et addit, Thus etiam effe pagum aliquem Bocharenfem.

SCH ARMAKAN ") aut GARMAKAN, est urbs, ut ait ol Lobab, prope Isfarajen, de qua multi nomen habent. A Scharmagan, ait ol Azizicus ad Tarmadz funt fex parafangae. Illa vergit ab hac in auftrum orientalem. Unde apparet, al Azizicum, his verbis non intendere, nifi urbem Garmakan. Idem ait, illam abeffe ab as Saganijan 22 parafangis.

Nota marginalis. Quod ait ol Azizicus, quod os Scharmakan fit a Tarmedz in auftrum orientalem, verum non eft, praefertim, quod ait de oriente. Tarinadz enim habet long. gr. 91. min. 15 (aut 55.) aut gradum, ut alii volunt, 96. min. 15 (aut 5.); latitudinis gr. 37. min. 35. aut, ut alii gr. 36. min. 35. Neque obftat, quod ait auctor in tabula: Apparet, ol Azizicum aliam non intendere, quam Scharmakan.

KAJEN eft, ut ait filius Haukali, metropolis Kuheftanae; eft autem Kuheftan nomen tractus aut provinciae cujusdam Chorafanicae, ad defertum Perficum; quod bene notandum; non enim eft Kuheftan nomen urbis, fed nomen urbis praecipuae in Kuhestan est Kajen. Magnitudine fimilis eft Sarchofo; aequas colligit canalibus; parum habet hortorum, pagi ejus funt fparfi. Kajen, ut ait ol Lobab, eft urbs vicina Thapfo, inter Naifabur et Ifpahan, de qua plures eruditorum nomen habent.

[ocr errors]

ZAUZAN eft inter urbes Kuhestanae: quid autem Kuheftan fit, jam diximus fub articulo Kajen, ut itaque non fit opus repetitione. Ad eandem Kuheftan pertinet quoque Banabadz, quae plures habet pagos fub fe, et aquas canalibus derivatas. Zauzan, ait ol Lobab, eft urbs magna inter Haratam et Naifabur, e qua multi eruditorum prodierunt in omni fcientiarum genere.

KARUCH, ut ait ol Lobab, eft urbs in tractibus Haratae, unde plures eruditi prodierunt. Karuch, ut ait filius Haukali, eft urbs parva ditionis Haratenfis, qua tamen in ifto territorio major alia non est. Incolae ejus funt avidi et avari, aedificia lutea: Eft in valle inter montes, qui ad viginti circiter parafangas excurrunt, omnes denfi hortis, et aquis, et arboribus et pagis habitatis.

CHAR

49) Adfcripferat Golius: Sarmogana Ptolem, in Aría.

CHARGERD eft fecundum el Lobab, de territorio Fuscheng Heratae appellatur quoque Chargerd. Filius Haukali ait, Chargerd aquis et hortis plurimis abundare et effe minorem quam Cufui, Mazkerd autem minorem effe quam Charkerd, parvulum habere rivum, per paucos hortos, et incolas ejus pafturam et bucolicam exercere (vel potius camelocolicam) Conjicio, fic accipienda haec verba effe: Pertinet ad Fufcheng, quae ad Heratam (ceu generalem capitalem) rurfus pertinet.

BUZGAN eft in Chorafana, ut ait ol Kanun. Urbs ol Buzgan, ait filius Haukali, inter praeturas Naisaburae, a qua quatuor diaetis abeft. ol Buzgan eft urbecula Chorafanica, ut ait ol Lobab, inter Harat et Naifabur, unde aliquot eruditi prodierunt.

SARACHS eft urbs, ut ait Haukali filius, inter Naifabur et Marw, in folo plano, caret aquis currentibus, excepto uno amne, qui anni aliquo tempore fluit, quando Auvius Haratae exundat, Territorium Sarachfi plurimum conftat pafcuis; parum habet pagorum. Opes incolarum maxime confiftunt in camelis, bibunt e puteis. molas fuas agitant jumentis. Sarachs, ait ol Mohallebenfis, eft urbs magna, cincta arenis; bibunt ibi e puteis. Eft in auftro Nafae, a qua diftat 27 parafangis. ol Lobab non dederat hujus vocis veram pronunciandi rationem, quod alias folet; tantummodo commemoraverat, effe urbem Chorafanicam.

PUSCHANG, pro quo etiam Fufchang dicitur, et Bufchank, eft urbs, ut ait filius Haukali, quae fere dimidium Haratae aequat, ad cujus inftar etiam eft in terra plana, neque habet montem, nifi Haratenfem; fed habet arbores et aquas multas. Habet autem aquas fuas ex amne Haratae, qui ubi primum hanc, Puschang, adiit, dein pergit ad Sarachfum, et deficit aliqua anni parte quominus ad Sarachfum poffit evadere. Septem parafangis abeft Bufchang ab Harata, ait ol Lobab, et proprie nomen ejus Perficum eft Bufchank, fed Arabes Pufchang efferunt; ut et Fufchang.

HARAT eft, ut ait filius Haukali, in Chorafana; et habet praeturas multas. Intra urbem currit fluvius. duabus inde fere parafangis abfunt montes, qui neque arbores habent caeduas neque pafcua, fed excifi inde molares lapides efferuntur aliorfum; ut et alii. In hujus montis vertice eft templum ignis "). Saraschk dictum; Extra urbem Harat funt aquae et horti. Harat,

ait

50) Sch. Schik. legunt Tharfchak, Affeman 1. c, ubi locum hunc citat, ait a Magis appellatum, Scerfcech,

ait oi Mofchtarek, erat olim urbs magna celebris Chorafanica, quam Tatari devaftarunt. Abest aequaliter 11 dies a Naifabur, a Marw a Segeftan Harat, ait ol Lobab, expugnata fuit a Moslemis tempore Otfchmani; et ejus gentile eft ol Harawijo.

BADZAGIS eft nomen urbecularum et pagorum plurium et arvorum in tractibus Haratas, ut ait ol Lobab, quorum capitalis eft Bamajin '). Fertur, hoc fuiffe regnum ol Hajathali, five Haithalitarum; et Perfis appellata Padachiz, ob ventos ibi faevientes, quod Arabes deinceps lingua fua Padzagis extu lerint. Ad hoc territorium fpectat Baun, quod etiam, ut ait ol Lobab, Babnah dicitur 11).

MALIN, ait idem auctor, eft nomen complexus plurium pagorum Haratenfium, pro quo dicunt ipfi Haratenfes Malan. Filius Haukali praedicat Malan tanquam offertain hortis et aquis et vineis et admodum excultam atque habitatam.

BAGSCHUR, fic enim videtur pronunciandum, quamvis ol Lobab non praefcripferit; cujus auctoris verba funt fequentia: ol Bagawi feu ol Bagawenfis eft gentile urbis alicujus Chorafanicae, inter Marw et Harat fitae, cui nomen eft Bag. et Bagfchur, unde fuit Abu '1 Ahwafi Mohammad, filius Hajjani, 1 Bagawenfis, qui Bagdadi cum degeret, docuit Ahmadum, filium Hambali, et alios traditiones. Item ol Fakih Abu Jakub Jufef, filius Jakubi, '1 Bagawenfis; ut et Abu 'l Kafemi Abdollahi, filius Mohammadi, filii Abdel Azizi'l Bagawenfis. Bagfchur, ait filius Haukali, eft in deferto; coelefti tantum aqua rigatur. bibit e puteis, habet falubre folum et aërem pariter. ol Kanun Bagfchuri capitalem appellat Kun, et addit ipfi longitudinem atque latitudinem, quas exhibuimus.

ISFEZAR eft inter Harat et Segeftan, ut ait ol Lobab.

In Isfezar, ait ol Lobab, funt quatuor urbes vicinae inter fe, aquis et hortis inftructae. Concludas ex his verbis, Isfezar esse Kuram; nifi fic velis interpretari, ut dicas, quatuor has urbes Isfezarae fubeffe. Addit deinceps, quatuor has urbes non integra diaeta a fe diftare.

51) Leid. per duplex Jod. Sch. Schik. Bamin, quali tantum unum in fuo reperiffet.

52) In Sch. Schik. fic invenio. Hujus

od

regionis eft Raun (vel Bavan) S. T. (is eft Samuel Tegnagel) Babon quae vocatur etiam Baba,

od DANDANEKAN eft, ut ait ol Lobab, urbecula apud Marw, a qua abeft, ut ait filius Haukali, duas diaetas, verfus Sarachfum. od Dandanekan cohaeret Marwalch Schahganae, ut ait ol Azizicus, et eft ejus ditionis. Hi tractus omnium copiofiffime proferunt fericum. Proverbio celebratur praeftantia goffypii, quod hic provenit. Et quaquaverfum illa divehuntur.

ol KARINAIN eft urbs ad fluvium Marwae, cui olim nomen erat Bukadir, 3) fed ol Karinain (feu duae conjugatae) dicta eft ideo, quod ille fluvius eam Karana conjuget cum Marwa 'r Rudz. Verum diftinguenda est ab al Karnain, quae eft in Segeftan. Haec enim praefens abeft quatuor diaetis a Marwa 'r Rudz, et eft dualis a Karin, (cv) alterum vero, Karnain, eft dualis a Karn, (cornu.)

MARWA 'r RUDZ major eft, quam Fufchang, ut ait filius Haukali. Rudz nomen eft fluvii, hortis obfiti, falubris foli et aëris, Kafr Ahnafi diftat inde diaetam in via Balchenfe. Pertinet illud Kafr (feu palatium) ad Marwar Rudz, et habet hortos pulchros et aquas. Abest Marwa haec a montibus tres parafangas in orientem. Rudz in lingua Perfica notat fluvium. Significat itaque hoc nomen Marwain fluvii, Abest Marwa 'r Rudz, ut ait ol Mofchtarek, a Marwa 'sch Schahgan quatuor diebus. Ejus eft gentile, Marwarudzi; fed pofterioris gentile eft Marwazi. verum tamen ol Lobab afferit, gentile Marwar Rudzae pariter effe Marwarudzi, et Marwadzi; aitque idem, hanc effe urbem pulchram ad Aluvium exstructam, inter celeberrimas urbes Chorafanae, quae abfit a Marwa 'sch Sehahgan quadraginta parafangis.

MARWA 'sch SCHAHGAN eft, ut ait filius Haukali, urbs antiqua, quam dicunt a Thahmort conditam, in folo plano, a montibus remota, ut nulli confpici ibi queant. Solum eft falfuginofum et arenofum. Praeter urbis portam (feu extra urbem) currit fluvius or Razik 5) dictus, e quo deducitur aqua in urbis cifternas (aut affervatoria). Ex eodem bibunt incolae. Sed habet praeter eum tres alios amnes. Fructus ejus horaei funt faluberrimi: propterea

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

maturi ficcati deferuntur alio; praefertim uvae ejus paffae praeferuntur aliis. Huic urbs alia nulla comparanda eft quoad nitorem et munditiem, et pulchram difpofitionem atque diftributionem aedificiorum ad amnes, et plantationum, et diftinctionem cujusque fori ab altero. Marwo 'sch Shahgan notat, fecundum al Moschtarek, anima regis, et eft urbs magna, duodecim diebus aequaliter diftans a Naifabur, ab Harata, a Balch, et a Bochara.

oth THALAKAN, ut ol Moschtarek vult, aut, ut vult ol Lobab, oth Thalkan, eft, ut ait filius' Haukali, urbs inftar Marwar Rudz quoad magnitu dinem aquis currentibus et hortis, fed paucis, inftructa, in monte fita, cum pagis pariter montanis. Duae funt, inquam, Thalakanae, docente Jacuto Hamatense in ol Moschtarek, quarum una, ut ait ille, eft urbs Chorafanica inter Marwar Rudz et Balch, verfus montanam regionem; et haec eft praefens noftra: altera eft urbs et Kurah inter Kazwin et Abhar, quemadmodum jam indicatum fub Regione Montana.

ANDARAB eft inter Gaznah et Balch, unde catervae itineratorum adeunt Kabol. Prope Andarab, eft mons Bangahir, ") argentifodina dives. Apud Andarab, ait ol Lobab, in tractibus Balchae eft Chaft, urbecula

parva.

FARAJAB ") eft urbs, ut ait filius Haukali, minor Thalekana, fed plures, quam haec, habet hortos et aquas. Eft urbecula ait ol Lobab, in tractibus Balchae, cujus gentile eft ol Fargabenfis, ol Farijabenfis, et ol Firajabenfis; quod cognomen eft multorum celebrium virorum; Perfice, ait, appellatur ol Parjap. Farajab, ait ol Azizicus, eft urbs Gorganica, quae Balcha 22 parafangis abest.

ZAMM eft, ut ait ol Lobab, urbecula in ora Gihuni, unde prodierunt aliquot eruditi. Eft fecundum Haukali filium, urbs Chorofanae accenfenda ad Oxum, fertilis. Per ejus oras ut plurimum videas vagantes libere camelos atque pecudes.

NAUKAN eft, ut ait ol Lobab, una de duabus Thufae provinciae urbibus, de qua nomen habent eruditorum aliquot. Eft inter nobiliffimas urbes Chorafanae, ait ol Azizicus et inter maxime cultas. Extra Naukan eft fepulcrum el Imam Alii filii Musa, filij Gafari. Ibi quoque fepultus eft Harun

55) Sic in Leid. in Parif. eft Bangihem, quod Schikardus habuerit in fuo non conftat. Nihil aliud in ejus fchedis reperio, quam, in propinquo mons, continetur fo

or

dina argenti. Sed rectum eft Bangahir vid. p. 350.

56 Adferipferat Schik. An Phorava Ptolemaet? Miror, quare non potius ad Furawa (fupra) hoc adfcripferit.

« السابقةمتابعة »