صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

TABVLA VIGESIMA OCTA VA,

EXHIBENS

LATVS MVNDI SEPTENTRIONALE,

COMPREHENDENS NATIONES VARIAS.

NOTAE MARGINALE S.

Latus mundi feptentrionale complectitur terras Francorum, Turcarum, alio

rum.

In iftis tractibus eft regnum Bulijah, (Apulia) in mari Mediterraneo, ad oftium finus Veneti; oppofitum regno Bafiliffae, ut quae eft in altera contiDominus Puliae noftro hoc tempore dicitur Ridafchar. Regnum iftud Ampuliah quoque appellatur.

nente.

Ab hujus Apuliae occidente eft regnum Kallafrijah, aut etiam Kallauriah, pertinens quoque ad dominationem ejusdem Ridafchari, domini Apuliae. Incolae Calabriae funt Graeci. Eft regio ad litus maris mediterranei.

Eo quoque fpectat terra Bafiliffae, ad mare mediterraneum, et quidem ad os finus Veniti, ex adverfo oppofita regno Apuliae; quod eft in altera continente. Terrae hae Bafiliffae pertingunt a dicto Veneti finus oftio ad ufque Conftantinopolin. Eft autem Bafiliffa foemina, harum terrarum noftro tempo're domina

Eo quoque pertinent terrae 'I Mara (Morea) a fretò Conftantinopolitano fuper litore mediterranei maris porrectae in occidentem, comprehendentes non tantum portionem aliquam litoris dicti, fed etiam regiones ab illo remotas et montes. Sunt hae terrae diftributae inter imperatorem Graecum, et gentem quandam Francicam, cui nomen eft ol Kithalan, (feu Cataloni.)

Vicinae funt huic provinciae terrae Malfaguth, in litore maris mediterranei, ad ditionem Conftantinopolitanam pertinens. Sunt autem ol Malfaguth gens quaedam Rumaeorum, peculiari gaudens dialecto.

În occidente terrarum al Malfaguth funt terrae Iklerens, cujus incolae funt Graeci, fub imperio Bafiliffae, ad litus maris mediterranei, inter terras Malfaguth, et terras Bafiliffae..

[blocks in formation]

Menfura ecclefiae Romanae, ait ofch Scharif ol Adrifenfis, eft 600 ulna rum in longitudinem atque latitudinem. Plumbo eft contecta, ftrata marmore; columnis inftructa multis atque magnis. A dextra introeuntis ex una por-. ta eft magna piseina (aut folium) marmorea, baptifmo deftinata, perpetuo plena currente aqua. In fronte ecclefiae eft folium aureum, fuper quo Papa confidet, fub eo eft porta argento incruftata, per quam ad quatuor alias portás eft aditus fucceffive nimirum per unam ad alteram tranfeundo pervenitur tandem ad cryptam, in qua Petrus, difcipulus Iefu fepultus eft. Eadem in urbe Roma eft etiam alia ecclefia, in qua fepultus eft Paulus. E regione fepulchri Petri est pifcina marmorea magna, fculpturis infignita. In ea funt ftragulae et vela ecclefiae, quibus haec per fefta folet exornari. Extra ecclefiam in angulo quodam ejus eft magna columna quatuor fulcris nixa, aenea, quadrata, fingula latera duodecim ulnas longa habens. Columna quo altior evadit, eo fit anguftior. In ejus vertice eft alia columna aenea, cujus in apice eft fphaera deaurata, diametri ulnae fere; tam fulgarans atque radians, ut e spatio duodecim miliarium poffit confpici, et inde locus ecclefiae cognofci.

Ab occidente territorii Romani in litore eft terra Toskan, gentis alicujus Francicae, qui non a rege quodam proprio, fed a fenioribus fuis gubernantur. Producunt illae terrae crocum.

Perhibet aliquis, qui vidit eas regiones, effe e regione Romae duos excelfos montes, e quibus nunquam non compareat diu quidem fumus, noctu vero ignis, nomen uni effe Borkan, alteri Eftambari, quae duae voces notent tonitru et fulgur. Aliter autem fic refert ofch Scharif ol Adrifenfis. Borkan, ait, nomen eft duorum montium, unius in infula ad Siciliae feptentrionem fita, et ab hac diftincta. Toto terrarum orbe vix notus eft teterior afpectus, quam ejus montis eft. Alter mons Borkan eft infula Sicília, in folo levi, cavernofo. ex hoc monte perpetuo afcendit nunc fumus, nunc flamma; et, quoties flat ventus, conflantur in iftis cavernis colles cinerum, quafi materiae quae ignem aluerit. In iftis, ait, porro, cavernis funt fpiracula, unde percipiuntur bombi, quafi latratus canum.

ol Kirm eft nomen provinciae, comprehendentis fere quadraginta urbes, ut funt celebriores Solgat, et Sudak, et ol Kafa. Solgatae tamen in fpecie quoque tribuitur nomen ol Kirm, Hae tres urbes funt inftar tripodis. Solgat enim eft ab al Kafae feptentrione occidentali; Sudak in orientali feptentrio

ne;

[ocr errors]

ne; ol Kafa tandem directe eft in oriente Sudaki. Singulae tres illae urbes a fingulis fe distant itinere diurno.

Sarman Kerman his tribus eft in puncto occidentis; et abeft a Sudak fere quinque diebus.

Fretum Conftantinopolitanum, ait ol Azizicus, ubi transmifit Conftantino. polin, evadit verfus auftrum tam anguftum, ut latitudo ejus fit fagittae jactus, apud locum, cui nomen eft Andus "). Quo ex loco tranfiit Moslemah filius Abdel Maleki ad Conftantinopolin. dictus ille locus prope abeft ab oftio, quo fretum Conftantinopolitanum effluit in mare mediterraneum. Ego puto, quod appellat ol Azizicus Andus, id effe, in aliis libris commemoratum Barandis. Barandis, ajunt aliqui, eft in initio freti Conftantinopolitani, a plaga australi occidentali. Fretum illud, ait ol Azizicus, ambit Conftantinopolin ab oriente et feptentrione; duo autem reliqua urbis latera occidentale et auftrale refpiciunt continentem, et habent fere centum portas.

Conftantinopolis, ait idem, habet quatuordecim praeturas, in occidenta li pariter atque orientali freti litore. Qui olim curam gerebat thematis orientalis, appellabatur Domefticus. quod nomen aliquoties occurrit in bellis Moslemorum, fub principatu Seif eddaulati, filii Hamdan, et aliorum quoque.

Ad iftas terras quoque pertinet Kumager, urbs in regno Tatar Borkah, feu Tatarorum Borkenfium propemodum media inter Portam ferream et al Azok habens ab oriente fuo nonnihil auftrali Bab al Hadidi (feu Portam ferream) et ab occidente'l Azakum.

Prope illas regiones funt ol Lakzi, gens quaedam incolens illos montes, qui Tataros feptentrionales, aut Borkenfes, dirimunt a Tataris australibus, aut Holaku. Ipforum urbs praecipua Lakz appellatur. In hujus Lakzi feptentrione funt ol Faitak, natio incolens montem, qui cum Lakzis ab horum feptentrione cohaeret. Sunt illi Faitakitae latrones, et mons ipforum habet Portam ferream in fua poteftate ut cum illa poffint pro arbitrio agere.

Inter ea, quae incidunt in plagam orbis habitabilis feptentrionalem, funt quoque terrae Rufforum; qui funt in feptentrione urbis Balar, in tabula com

memoratae.

In Rufforum feptentrione funt illae gentes, quae per abfentiam fuam cum peregrinis mercantur. Quod fic fieri narrat aliquis, qui eo iter inftituit. Ait, eos effe finitimos litori maris feptentrionalis. Quando itaque catervae itineratorum per

69) Eft Abydus veterum, hodie Aydos,

venerint

venerint ad ipforum limites, tum fubfiftere, donec indigenae refcifcant. Dein mereatorem fuam quemque mercem figno notatam exponere in loco emtionis et venditionis noto atque deftinato. Mercatoribus porro digreffis ad diverforia fua, accedere illam gentem, et ponere e mercium iftarum regione, muftelarum Scythicarum pelles, et vulpium, et alia fimilia, eaque omnia relinquere, et domum fuam difcedere. Tum redire mercatores; et eum quidem, cui placeat permutatio mercium, fumere Scythicas illas merces; cui vero non placeat, eum relinquere fuas merces, donec tandem contenti uterque difcedant et diri

mantur.

BARTHANIJAH (feu Britannia). Primum, ait Saidi filius, quod tibi occurrit, fi orfus ab habitabilibus terris, quae funt ultra feptimum clima, prot.das in feptentrionem, eft infula Britannia, in oceano magno? Mare quidem, in quo illa haeret, propagatum ab oceano Atlantico, mare Britannicum appellatur et mare Bardil). A caeteris fuis lateribus clauditur mari. Sed a plaga meridionali australi remanfit ipfi ifthmus et aditus in Hifpaniam. In longitudinem habet 18 dierum iter, a latere auftrali aufpicando computum. In medio fui lata eft fere undecim dies; aquas non habet, nifi pluvias; et habet regem fibi proprium.

SCHANT JAKUH eft ad mare, ut ait Saidi filius, cincta fluviis, qui e monte, urbi orientali, defcendunt. Schant Jakuh eft urbs quodam Galli

ciae nobilis, ait ol Azizicus, quae abeft ab Oceano diei iter.

GELLIKIJAH, (Gallicia) cujus capitalis eft SAMURAH. Gellikijah eft regio quaedam Romana, contermina Hifpaniae, ut ait ol Lobab. Alius quis, Samurah, ait, eft metropolis Gallaecorum, urbs infignis et ab iis magni facta. Saidi filius, Samurah, ait, eft metropolis Galliciae, urbium Alfonfi maxima, in infula Fargin, quam fluvius Samurae efficit. Occurrit ejus mentio in rebus geftis et bellis en Naferi'l Marwanenfis, et al Manfur, filii Abi Ameri. Moslemi eam olim obtinebant. Sed Gallaeci deinceps, fubortis inteftinis turbis, repetierunt. Effluit ejus fluvius ad gradum long. 5. min. 30.

bitat.

Si

70) Id eft Burdegalicum, ita Schik, de quo tamen S. Tengn, nonnihil addu

Si ab infulis Fortunatis inftituas computum; latit. 46. Infignis urbs eft Samurah, ait ol Azizicus, inter urbes Gallaecas, et fedes regis ipforum.

PIZA aut ut alii Pifcha, (Pifa) cum fuo territorio fita eft ad occidentem Romae. regem non habent, fed redeunt in rebus fuis ad Papam, qui eft Chriftianorum Chalifa; Inde nomen habent ol Farang ol Bajazijato, (feu Franci Pifani). E regione Pisae est in mari insula Sardinia (Sardanijah).

LOMBARDIA nomen eft terrarum montibus claufarum ufque ad Genuam, Imperat hodie Lombardiae imperator Graecus, qui eam haereditate confecutus eft ab avunculo fuo, Marquifo (feu Marchione). In occidente. Lombardiae funt terrae Ridrakun, (S. Roderigo aut Friderici aut regis Arragoniae) et ex harum regione in mari insula Majorkah, quae et ad imperium Ridrakun et ad occidentalem Hifpaniam pertinet.

GANAWAH (Genua) est, ut ait Saidi filius, in occidente magni finus maris, maris puta mediterranei, hanc inter et Hifpaniam fubit mare in continentem verfus feptentrionem. Prope Genuam eft mons Lombardiae (Alpes). Genuae tractus eft ab occidente tractus Pifani. Habet Genua hortos, ait ofch Scharif ol Adrifenfis, et valles, et portum egregium, tutum, cujus introitus occidentem refpicit. Alius quis. Genuam, ait, in lacinia montis magni fitam, ad oram maris, inftruétam portu muris munito, ingentem, hortis divitem et fructibus. Magnas effe incolarum domos, fic ut unaquaeque poffit caftelli vice effe; quapropter murum urbi circumducere non habuerint neceffe; bibunt rigantque hortos fuos ex fontibus currentis.

aquae

BANDAKI JAH, (Venetia) est ab oriente Lombardiae, ut ait Saidi fr lius, in extremitate finus illius, qui fub nomine finus Veneti celebratur. Condita eft in mari, quod plurimam ejus partem pervagatur; adeoque vagantur etiam naves inter domicilia, et cujusque navicula eft apud ejus aedes. Locum itaque, ubi deambulent, non habent, nifi eum, ubi eft os Sabath, feu porticus, quam fecerunt fui otii et commodi cauffa, quando nimirum fpatiari volunt. Princeps eorum, unus civium, appellatur, Duk.

Praeter

ea parent Venetis infulae Nakrapant, (Negroponti). Sed ut plurimum inter illas infulas naves piraticae obtinent. Ab harum infularum auftro orientali eft regnum Aftib, in quo fabricatur Athlas ol Madanij [feu metallinus, id eft ex aureis et argenteis filis confutus] appellatur ").

RU

71) Forte genus aliquot metalli fic vocatur, Aftib, eft Thebae. Schik. nihil aliud, quam Aftib ubi paratur atlas.

Büschings Magazin V. Th.

Z z

« السابقةمتابعة »