صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

jure et dominio pertinentibus ad dominium feodale. In cujus rei etc.

Datum die June post Reminiscere, anno Domini MCC sexagesimo nono.

CXVIII

Littera per quam capitulum Caynonense debet annuatim domino Turonensi archiepiscopo L sol. pro indempnitate etc.

(16 JANV. 1318, N. s.)

Universis etc., capicerius et capitulum ecclesie Beati Maximi de Caynone salutem in Domino.

Noveritis quod, cum reverendus in Christo pater ac dominus dominus Gauffridus, Dei gratia archiepiscopus Turonensis, contra nos et nostram Cainonensem ecclesiam questionem moveret super nonnullis redditibus in feodo ipsius reverendi patris, super certis rebus in eodem feodo apud Caynonem consistentibus: - videlicet, super domum Aymerici Blanchet sitam juxta domum Michaelis Danneus et domum que fuit Thomassie la Pain fetice XXXII sol., a deffuncta Alicia la Guernaude; item, XV sol. super domo deffuncti Thomassie la Golliole ante capellam domus Dei de Caynone, a deffuncto Dionisio le Comte; item, XI sol. super domum Agnetis la Phelipone ab oppositis cimeterii Sancti Stephani de Caynone, a deffuncto Petro Piedasne; item, VII sol. super domum Dyonisii le Chanvrier, a deffuncto Martino Barraut; item, XIIII sol. et IIII den. super virgulto (2) deffuncti Thome Groesseau juxta puteum de Besse, a deffuncto Guillelmo Rousseau et ejus matre; item, XII sol. super domo in qua Johannes Martinet manet sita in vico de Pissot, a deffuncta

(1) Le cartulaire de dom Bétencourt porte: virguleo.

Marguareta quondam uxore Guillelmi Petit Vilain; item, XX sol. super domo Oliverii Fromentin juxta domum deffuncti Simonis Archipresbyteri, a deffuncto Laurentio Fournier; item, VI sol. superdomo in qua Johannes Courtalier manet, a deffuncta Gileta la Haliganne; item, X sol. super domo in qua Ginetus Avialle manet, a deffuncta Juliana quondam uxore deffuncti Gauffridi de Jaunayo; item, X sol. super domo deffuncti Gileti le Poullaillier in qua Raton manet, a deffuncto Johanne, quondam archiepiscopo Turonensi (1); item, X sol. super domo in qua Laurentius Auquetin manet, a deffuncta Scholastica Larcepretresse; item, VIII sol. super quoddam fondeiz quod Martinus Jouyau tenet juxta ecclesiam Beati Martini de Caynone, a prima uxore Guillelmi Petit Vilain; item, XIII sol. super domo Olvierii le Fouper in podio Sancti Martini, a deffuncto Egidio de Vizelles; item, X sol. super quadam domo sita in Judearia (2) Caynonensi juxta domum deffunctile Fremer, adeffuncto Guillelmo Coustiou; item, XXX sol. super domo deffuncti Maufferas in burgo Sancti Jacobi Caynonensis, a deffuncto magistro Mauro de Letigné, nobis et ecclesie nostre in elemosinam collatis ad eorum anniversaria in predicta ecclesia annis singulis facienda (3);

[ocr errors]

Petens idem reverendus pater quod pro permittendo dictos redditus, in ejus feodo, a nobis et nostra ecclesial possideri, cum multa inde sibi et suis successoribus in futurum possent incommoda provenire, nos eidem et ecclesie Turonensi pro dictis (4) indempnitatem competentem faceremus et ipsum et ecclesiam Turonensem (5) super predictis servaremus indempnes;

(1) Probablement Jean de Montsoreau élu le 16 janvier 1271, ten janvier ou février 1285; peut-être cependant Jean de Faye confirmé en 1208, le 23 avril 1228.

(2) Le cartulaire de dom Bétencourt porte: videaria.

(3) Le cartulaire de dom Bétencourt porte ad eorum anniversarium... facienda.

(4) Le même cartulaire porte: Turonensi predictis.

(5) Le même cartulaire porte: et ipsum et in ecclesia Turonensi,

Tandem, pluribus et diversis tractatibus super hoc prehabitis, nos deliberatione super hoc habita pleniori, considerantes in hoc esse dicti reverendi patris petitionem consonam rationi, super predictis cum dicto reverendo patre, et unanimi voluntate et assensu, pacificavimus et composuimus in hunc modum, videlicet quod, ut idem reverendus pater et sui successores in posterum dictos redditus a nobis et nostra ecclesia pacifice haberi et possideri permittat, nos pro omni indempnitate et pro omni jure, in quibus eidem reverendo patri et ejus successoribus possemus occasione et ratione prediclis teneri, promittimus ac tenemur eidem reverendo patri et ejus successoribus in futurum solvere, et facere, quinquaginta solidos monete Turonensis annui et perpetui redditus percipiendos et solvendos per manum nostram, anno quolibet in futurum, terminis his: videlicet, in quolibet festo Nativitatis Domini: XXVII sol. VI den., et in quolibet festo Nativitatis beati Johannis Baptiste : alios XXVII sol. VI denarios, monete currentis; salvotamen eidem reverendo patri et ejus successoribus in omnibus premissis omni justitia et omni jure et dominio pertinentibus ad domin[i]um feodale, et censibus ac deveriis eidem reverendo patri debitis super et de rebus, super quibus dicti redditus per nos acquisiti [fuerunt]; volentes et consentientes quod idem reverendus pater et ejus successores pro tempore, pro dictis quinquaginta quinque solidis redditus, se vindicent et vindicare possint super omnibus redditibus et juribus supradictis, et omnes redditus supradictos pro solutione hujusmodi, si in ea facienda cessaverimus, possint capere et saisire, quos predictos et singulos redditus ad hoc obligamus et specialiter donamus, promittentes bona fide quod contra presentem compositionem non veniemus. In quorum testimonium etc.

Datum in nostro generali capitulo, die lune post festum beati Hilarii, arno Domini MCCCXVII.

Item littera nove compositionis facte per dictum capitulum de XL solidis ab ipso debitis domino archiepiscopo annuatim in festo beati Michaelis, ratione procurationis, superius continetur (1).

Item, compositio de Caynone et aliis locis, inter archiepiscopum Turonensem et Richardum Anglie regem firmata, similiter superius continetur (2).

CXIX

Littera de octo solidis debitis annuatim ab abbate
Turpiniaci.

(2 NOV. 1338)

Universis etc., Petrus, permissione divina archiepiscopus Turonensis, salutem in Domino.

Cum religiosi viri abbas et conventus monasterii de Turpenayo, nostre Turonensis diocesis, in nostris feodis et retrofeodis, suo et dicti monasterii nomine, certos redditus hic inferius declaratos acquisierint: Primo videlicet, X sol. sitos et assignatos super quadam domo, sita in parrochia Sancti Stephani de Caynone juxta pressorium quod fuit quondam Johannis de Templo, quodque solebat tenere Petrus Ribot; item, X sol. super una pecia vince continente dimidium arpenti, parum plus vel parum minus, ad locum nuncupatum Aonque, juxta vineam Agnetis de Negron, quam tenet J. Martinet; item, V sol. super una pecia vince, sita desuper cappella Sancte Rodegundis juxta vineam deffuncti Guillelmi Cavarat; item, VI sol. super quadam domo quam tenet, Johanna Sogere ante petrariam nostram; item, IIII sol.

(1) N° XLV, p. 108. Composition du 5 octobre 1366. (2) N° LXXX, p. 213. Accord du 28 mars 1190.

[ocr errors]

VI den. super uno stallo in carnificeria Sancti Stephani de Caynone et super quadam domo que fuit Nicholay de Faia; item, IIII sol. super quadam domo quam tenet Matheus Brion juxta venellam per quam itur ad pressorium Gileti Engebaut;

Et nobis propter hoc supplicaverunt religiosi prelibati quatenus ipsos res predictas, in nostris feodis et retrofeodis acquisitas, ut premittitur, tenere permitteremus pacifice in futurum, offerentes nobis super hoc indempnitatem facere condecentem.

Nos autem, utilitate nostra et ecclesic nostre Turonensis [pensata], eorumdem religiosorum supplicationibus inclinati, volumus et eisdem concedimus, quod ipsi res superius designatas tenere possint perpetuis temporibus in futurum, solvendo nobis et successoribus nostris pro indempnitate premissarum rerum, anno quolibet, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste, annuatim octo solidos monete currentis, quodque, indemnitatem hujusmodi, ut dictum est, annuatim solvendo, termino prefixo, nobis et successoribus nostris, res predictas extra manum suam ponere in posterum minime teneantur, seu ad hoc et quocumque [modo] compelli possint, salvis et retentis omni superioritate, justitia et deverii[s] etc.

Datum die lune post festum Omuium Sanctorum, anno Domini MCCCXXXVIII.

CXX

Litlera de sexaginta quinque solidis redditus super herbergamento de Rocha Clermaudi.

(23 SEPT. 1343)

Saichent tuit que establi en droit en la court le roy a Tours noble homme monseigneur Pierre [de] Mermande, sire de la Roche Clermau, chevalier, de la diocese de

« السابقةمتابعة »