Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi praereptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans. Et jam bis viridi surgebat culmus arista, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras, Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum Dulcis amor Musae Thusca retinebat in urbe. Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, simul assuetâ sedetque sub ulme, Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Coepit et immensum sic exonerare dolorem:
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quae terris, quae dicam numina coelo, Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon! Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris? At non ille, animas virgâ qui dividit aureà, Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminucre sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores; illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes, Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Haec tibi certa manent, tibi erunt haec praemia, Damon, At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus Haerebit lateri comes, ut tu saepe solebas Frigoribus duris, et per loca foeta pruinis Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos praesepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyram, et nucibus strepitat focus, at malus auster Miscet cuncta fores, et desuper intonat ulmo?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut aestate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan aesculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphae, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus; Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referat, cultosque lepores?
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agui. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosae densantur vallibus umbrae,
Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus Triste sonant, fractaeque agitata crepuscula sylvae. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque taedet, at illae Moerent, inque suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesiboeus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, "Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco, Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas;" Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad haec, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avum linguas, et sidera Mopsus) Thyrsi quid hoc? dixit, quae te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave saepe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit praecordia plumbo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphae, et quid te, Thyrsi, futurum est? Quid tibi vis? aiunt, non haec solet esse juventae Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit; bis ille miser, qui serus amavit.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle, Docta modos, citharaeque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti!
Nil me blanditiae, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales! Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex cadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina Phocarum numerat, vilesque volucrum Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitat, serò sua tecta revisens, Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. Nos durum genus, et diris exercita satis Gens homines aliena animis, et pectore discors, Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum, Aut si sors dederit tandem non aspera votis, Illum inopina dies, quà non speraveris horâ Surripit, aeternum linquens in saecula damnum. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam, (Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim, Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit;) Ut te tam dulci possem caruisse sodale, Possem tot maria alta, tot interponere montes, Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes! Ah certè extremùm licuisset tangere dextram, Et bene compositos placidè morientis ocellos, Et dixisse,"vale, nostri memor ibis ad astra.” Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni, Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidae certantem audire Menalcam, Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscellae, calathique, et cerea vincla cicutae: Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Haec mihi tum laeto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hoedos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus! Et quae tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et praesentia finxi,
Heus bone, numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentùm. Ah pereant herbae, pereant artesque medentùm, Gramina, postquam ipsi nil profecêre magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen raptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos, dubito quoque, ne sim Turgidulus, tamen et referam, vos cedite, sylvae. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per aequora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniae, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis, fistula, pinų
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni, Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in aevum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantae, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Haec tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Haec, et plura simul, tum quae mihi pocula Mansus, Mansus, Chalcidicae non ultima gloria ripae, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino caelaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvae, Has inter Phoenix, divina avis, unica terris Caeruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipaters, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor, pictaeque in nube pharetrae, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens, Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus, Hinc mentes ardere sacrae, formaeque deorum.
Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethaeo fas quaesivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymae, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymae, purum colit aethera Damon, Aethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroúmque animas inter, divósque perennes, Aethereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu, coeli post jura recepta, Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive aequior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Coelicolae nôrint, sylvisque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Laetáque frondentis gestans umbracula palmae Aeternum perages immortales hymenaeos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionaco bacchantur et Orgia Thyrso.
JOANNEM ROUSIUM,
OXONIENSIS ACADEMIAE BIBLIOTHECARIUM.
De libro poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, ode.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetae;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede:
Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Caerulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo, Celeberque futurus in aevum.
Modò quis deus, aut editus deo Pristinam gentis miseratus indolem (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm ;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetrâ,
Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo,
« السابقةمتابعة » |