Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, 140 Dum folus teneros claudebam Cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in usus! Et quæ tum facili fperabam mente futura 145 Arripui voto levis, & præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat, Imus ? & argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffibelauni ? Tu mihi percurres.medicos, tua gramina, fuccos, 150 Helleborúmque, humiléfque crocos, foliúmque hya cinthi, Quasque habet ifta palus herbas, artefque medentům. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, poftquam ipfi nil profecere magistro. Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat 155 Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Disliluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim Turgidulus, tamen & referam, vos cedite fylvæ, 160 Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Beli num, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; 165 Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit, Tu procul annosa pendebis fiftula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170 Brittonicum ftrides, quid enim ? omnia non licet uni Non sperâffe uni licet omuia, mi fatis ampla Merces, & mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me fava comas legat Usa, .& potor Alauni, 175 Vorticibusque frequens Abra, & nenius omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, & fusca metallis Tamara, & extremis me discant Orcades undis. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, & plura fimul, tum quæ niihi pocula Mansus, , Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipse, Et circum gemino cælaverat argumento :: Ip medio rubri maris unda, & odoriferum ver, 185 Littora longa Arabum, & sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris Coruleûm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis, Partc 1 U 3 Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, 190 Tu quoque in his, nec' me fallit fpes lubrica, Damon, Jan. 210 Jan. 23, 1646. AD JOANNEM ROU SI U M, OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mitti poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode. Strophe 1. GEMELLE cult; fimplici gaudens liber, 5 IO: Munditiéque nitens non operosa, Antistrophe. V4. IS Fontes Fontes ubi limpidi Strophe 2. 25 Pristinam gentis miseratus indolem (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Pollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet ftudia fan&tus, Et relegatas fine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetra, 35 Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo. Antistrophe. Strophe 30 |