صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam funt & apud me munera vestra
Fifcellæ, calathique, & cerea vincla cicutæ,

135
Quin & noftra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, crant & vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

140 Dum folus teneros claudebam Cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in usus! Et quæ tum facili fperabam mente futura

145 Arripui voto levis, & præfentia finxi, Heus bone numquid agis ? nifi te quid forte retardat, Imus ? & argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffibelauni ? Tu mihi percurres.medicos, tua gramina, fuccos, 150 Helleborúmque, humiléfque crocos, foliúmque hya

cinthi, Quasque habet ista palus herbas, artefque medentûm. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Grámina, poftquam ipfi nil profecere magistro. Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat 155 Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Disliluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim Turgidulus, tamen & referam, vos cedite Sylvæ, , 160

Ito

[ocr errors]

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni..
Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Beli-

num,
Et tandem A oricos Britonum fub lege colonos; 165
Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fiftula pinu
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni
Non sperâsse uni licet omnia, mi fatis ampla
Merces, & mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa,.& potor Alauni,-

176
Vorticibusque frequens Abra, & nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, & fusca metallis
Tamara, & extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ fub cortice lauri,
Hæc, & plura fimul, tum quæ nihi pocula Mansus, ,
Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, & odoriferum ver, 185
Littora longa Arabum, & sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phænix divina avis, unica terris
Coeruleûm fulgens diverficoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis,

Partc

180

[ocr errors]

U 3

[ocr errors][merged small]

Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, 190
Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube pharetræ,
Arma corusca faces, & fpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit fua tela per orbes 195
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec' me fallit fpes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret,
San&táque fimplicitas, nam quò tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæfiviffe fub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procal lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroumque animas inter, divófque perennes, 205
Æthereos haurit latices & gaudia potat
Ore facro. Quin tu cæli post jura recepta
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu 'tu nofter eris Damon, five æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, fylvisqué vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, & sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei serv tur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona, 215
Lætáque frondentis geftans umbracula palma
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
F.fta Sionäo bacchantur & Orgia thyrso.

Jane

210

[ocr errors]

Jan. 23, 1646. AD JOANNE M ROU SI UM,

OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mitti

poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

Strophe 1.
EMELLE cultu fimplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,

S
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lufit.
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te, parve liber, quis te fratribus.
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,

TS
Docto jugiter obfecrante amico,
Illuftre tendebas iter
Thamesis ad incunabula:
Coerulei patris,

Fontes

το.

[ocr errors]

25

Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque facer
Orbi notus per immenfos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in ævum ;

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si fatis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Pollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Mufas
Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetra,

35 Phineamque abigat pestem procul amne Pegaféo.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet malá
Fide, vel ofcitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus.
Seu qua te latebra, forfan unde vili
Callo teréris institoris insulfi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique superam

45 In Jovis aulam remige pennâ;

Strophe 3.

« السابقةمتابعة »