صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

rei argumentum ego sum, qui diu nimio tacitus dolore, nunc, ut vides, sermone multiplici triste hoc et pergravatum pectus exonero. Qua enim patientia dissimulare queam quod, cum in hoc vere totum vitæ tempus expenderim, ut si, quod maxime vellem, multis utilis esse non possem, at saltem nulli nocivus, nulli suspectus fierem; tu, non tuo quidem iudicio, pater, cui natura mitem spiritum et simplex ingenium largita est, sed nescio quibus serpentum sibilis afflatus, quonam insanabili perfusus aspidum veneno, de me, ni respuis, tuo, suspicionem supervacuam et prorsus immeritam concepisti? Disceptare tecum de iustitia est animus. December adhuc equidem mensis est, quando vel servis ære quæsitis loquendi quidquid libuisset adversus dominos dedit antiquitas libertatem. Si placuerint quæ legis, epistolam hanc nudam nullis verborum fucis illitam affectus mei pignus atque obsidem habebis, e serena quidem et pura, sed, ut verum fatear, minime tranquilla, quin magis obtrectatorum exagitata turbinibus, pectoris parte profectam: alioquin et dolori meo parces et tempori. Neve te longius traham, dic age: unde tibi de me talis opinio? Quando hoc prius de te merui, ut ubi fraudis pes non fuit, illic vestigia suspicionis existerent? Quid feci unquam, quid in me vidisti quod oculos tuos offenderet? quid ex me audisti seu durius quam reverentiam tuam, seu mollius quam conscientiam meam decet? Quid audisti, quæso, unquam ex meo ore suspectum? Nam ex illorum ore, qui assidue tibi latus utrumque circumstrepunt, et abunde mendaciorum atque blanditiarum immurmurant, multa de me et varia in dies audire non dubito. Verum si sapientia tua tecum

est, et non impuris adulatorum flatibus evanuit, facta mea cum illorum verbis conferre debueras. Si nullius facti aut dicti mei asperitas appareat, nulla frontis nebula turbati animi signum proferat, quid ita vaticinari delectat cuius contrarii cernuntur effectus? me scilicet hostem tibi cui amicus esse velim, et, si unus amor amicitiam perficiat, sim amicus? Omnia peiorem in partem malus trahit interpres. Tu autem talis vir, hac sapientia, hac ætate, cur alteri potius quam tibi de me credis? Claude, precor, aurem susurronibus, animumque tuum in silentio de rebus meis interroga. Is me hostem tuum negabit, amicumque fatebitur, illos autem veros hostes, qui virus absconditum et fel melle permixtum sub labiis gerunt, quo modo generosam animam latenter inficiant et præclaram famam infami verborum veneficio decolorent, non sine amicitiarum iactura, qua vix alia nobilibus animis maior sit. Sed cum illis mihi nihil negotii esse potest, quorum æque cogitatus actusque et verba despicio. Tecum, pater, ut dixi, tecum litigo, certe sub iudice non suspecto, qnantumlibet ipse suspectus sim. Unum te reum, testem, iudicemque constituo; contra quoque me reum, te eodem teste, te iudice. Sic actione reciproca nec mutato iudice res agetur. Et ego quidem, ut iam hinc expediar, adversus te nihil habeo, præter suspicionis iniuriam, qua innocentiam meam premis. Tu adversus me multa forsan et gravia, si stipatoribus tuis credis. At si tibi credideris, nihil prorsus, ut puto. Si absolvis igitur, habeo quod petebam; si ore autem me condemnas, conscientiam appello: illa procul dubio me absolvet. Ego ad romanam curiam tibi nocendi animo venisse arguor,

eodemque proposito versari, ut aliquid tibi calumniæ latentis infligam suo tempore, ut aiunt, in lucem erupturæ. O stupendam impudentiam, o novum crimen et meis alicnum moribus, o cæcam semper invidiam, o rem ineptissime confictam et a reliquis vitæ meæ consiliis abhorrentem! Et quoniam, ut puer in scholis civilibus audiebam (hodie enim me studia illa non tangunt), primum in iudicio de persona quæritur, tamquam de ipsius iudicii fundamento; operæ pretium reor quis ego sim hoc loco tecum, pater, excutere: non quidem totus, sed ea tantum parte qua ferior; quam scilicet nocere solitus, quam cupidus nocendi. Quæro igitur ex te, cum multa olim a prima ætate aspera et indigna sim passus, quodque iniuriæ modum auget, ab iis unde nec merebar tale aliquid, nec verebar; cui unquam vicem mali, cui fraudem innexui, cui insidias tetendi, cuius usquam patrimonium aut corpus violentiis appetii? Quilibet sollicitus scrutator accesserit, puto nihil quod hoc nomine carpi possit inveniet, præter simplicem querelam, quam vel ovis vel columba etiam offensa non continet, ego sæpe continui; dumque licitum esset effundere, sæpe usque ad ignaviæ notam dolorem meum tranquillus absorbui, et præter paucas epistolas in quibus obtrectatorum meorum vocibus sine nominum expressione respondeo, ne cuiusque famæ mei dentis hæreat cicatrix; exemplum ultionis aliud non erit, quo dolores meos atque iniurias prosequendo, vel humanitatis oblitus videar vel decoris. Illi gratias qui hanc mihi de conscientiæ sinceritate fiduciam dedit, ut non tantum verbo volatili, sed scripto stabili, et fortassis in manus hostium venturo, innocentiæ meæ testimonium

sine ulla prorsus hæsitatione committerem, haud ignorans quod qui me aperto mendacio lacerare non desinunt, si quam vero ansulam invenerint, qua in verbo capi possim, ambabus illam manibus ardenter arripient. Facient id sane, me favente: siquidem ego, cum sæpe potuerim, de tam multis iniuriis æmulorum gravius ultus non sum vivens, quam patriæ iniuriam moriens Africanus. Nempe quod a multis appetitur, nihil pendere studui, ut qui a Satyrico didicissem quod et minuti et infirmi et exigui et muliebris animi semper est ultio. Et si quando forsitan offensæ dolor descendisset altius, solabar me cum illa promissione dominica: mihi vindictam et ego retribuam et supervacuum arbitrabar ab homine tentari quod facturum se vindex æthereus spopondisset. Anne igitur nunc, ut mitis hostibus, sic amicis infestus, et agnus inter lupos, inter agnos lupus dicor? Quid vero mihi profuit negotiorum atque urbium fuga, quid solitudinis atque otii studium, quid amor quietis ac silentii, si nunc etiam inter artifices scelerum reputandus sum? heu quam verum experior quod a doctissimis viris acceperam, omnium difficillimam esse artem vivendi. Sic est hercle, nil est verius. Quidnam agimus mortales ut volumus? Ingenia nostra rerum contrariarum vicinitate falluntur. In damnum sæpe labor vertitur. Raro exitus propositumque conveniunt. Ecce ego unde nomen innocentiæ quæsiisse debueram, quid quæsivi? nempe novarum rerum maleficæque calliditatis adversus optimum quemque suspicionem, et fortasse, quod nescio qualiter venit ad aures meas, inter magnos sæpe iactatum, sed fortuna magnos non ingenio, fortasse inquam multis iam necromanticus ac ma

gus appareo, quia sæpe scilicet solus sum et, quod bilem risu iuste moverit, quia Virgilii libros lego, ut isti peritissimi viri dicunt; et ego non inficior, legi. En suspicionis causam. En infamiam studiorum. Minus miror Apuleio Madaurensi crimen magiæ obiectum, quod ille quidem elegantissimo volumine diluit. Mihi tam operosa defensione non est opus. Nondum trahor ad iudicium: tenui murmure fuscis carpor in angulis. Et ludum putas facilem famæ cymbam his ignorantiæ scopulis frequenter illidi? Id est: exerce ingenium, age noctes insomnes, scribe aliquid quod mox inter censorias cadat manus, unde magi cognomen mereare, si quidquam omnino dixeris quod non intelligant qui nihil intelligunt. Quamquam est id quidem levius. Magus ego dici malim quam maledicus, quamque maleficus. Et si seponantur hæc, animo maior est voluntatis quam intellectus exportatio, morumque quam studiorum gravior infamia: mihi quod nesciebam utraque parta est. Ita dico, si quis potest ab infamibus infamari. Satisne, oro, igitur digne breve illud et hispidum poema non aliunde quam ab exclamationibus orsus est Persius:

O curas hominum, o quantum est in rebus inane!

Immo vero quam nil solidi, nihil certi: quoniam foveam quam semper fugi in eam maxime inadvertens incidi, nulloque studio contigit caninum dentem mordacissimi detractoris evadere. Fugi enim, silui, latui: sed olfaciens gressus meos, in ipsas intimas ac silentes latebras irrupit invidia. Satis multa de persona, veniamus ad rem ipsam. Et quoniam mihi comperti nihil obiicitur, ut audio, sed ex suspicionibus agitur, et in ea quam

« السابقةمتابعة »