صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

aptius eloqui possimus quam ipso infinitivo; hinc saepissime cun irrisione quadam et ironia: quid hoc sit negoti? neminem menn dictum magnifacere. Asin. 2, 4, 1. hariolare; edepol senem lepidum fuisse nobis. ib. 3, 2, 34. immo edepol sic ludos factum caro capite miserum me auro esse emunctum. ib. 14 sq. ad illum modum sublitum os esse hodie mihi. Capt. 4, 2, 3) De infinitivi natura quod supra quaerere omisimus, nun subiecti obiectique quod dicimus vices rite sustinere possit; i nunc accuratius et de obiecto imprimis repetendum est. Etenin quamquam infinitivi cum gerundio permutationis non tam multă apud Plautum quam apud posteriores poëtas exempla sunt, alia tamen eaque non minus larga verborum copia est, quae can infinitivo nude componi solent. Iam quaeritur quae sit ea ratio, qua infinitivus ad verbum finitum referatur; utrum accusativi loco ponatur, itaque obiectum alterius verbi sit, an alio potius modo eoque haud sane perspicuo cum illo cohaereat. Quorum prius illud in perpaucis modo exemplis certo affirmare, in aliis quibusdan dubitanter proponere, in plurimis prorsus negare licebit, quippe quae soleant omnino non cum accusativo rei coniungi; neque ver quidquam expedietur ea ratione quae ipsa rursus explicatione egeat. Primum igitur in hunc numerum referenda ea sunt, quae, quum soleant apud optimos scriptores cum acc. et inf. coniungi: apud Plautum quia utrique verbo subiecta persona eadem est accusativum illum omittunt; sunt igitur fere verba existimandi et dicendi atque pronum est hunc usum conferre cum Graecorum nominative et infinitivo. Alterum genus eorum est, quae nascentem aliquam actionem eamque agentis condicionem nobis demonstrent, qua ips actio fieri ac perfici nondum coepta in eius animo ac voluntate versatur (verba consilii et voluntatis, animi propensi aut aversantis, cohortationis et dehortationis; congruunt cum iis enunciata

17) Quo certius possit discriminari utrumque genus pauca hic submittam exempla, in quibus ut cum coni. locum obtinet: egone ut opem mili ferre putem posse inopem te? Bacch. 4, 3, 24. ego illam anum irridere me ut sinam? Cist. 4, 1, 10. egone ut ad te ab libertina esse auderem internuncius, Mil. 4, 1, 16. mecum ut illa hic gesserit, dum tu hinc abes, negoti quidquam? Most. 4, 3, 25.: qui locus tenerrimo tamquam filo seiungitur ab infinitivo: magis tamen se numquom id passum fuisse quam alteri sic censendi idoneam caussam non esse moniturus est; similiter: meane ancilla libera ut sit? Curc. 5, 2, 18. Oratorum sermo alia suppeditat exempla.

1

particulis ut, ne, quominus, quin exhibita). In quibus quum verbum finitum poni non posset, neque per se staret omnino ac suapte vi sustineretur actio, sed ex altera plane penderet, fieri non potuisse consentaneum est, quin soli infinitivo locus esset. Eademque ratio in omnibus linguis eorum verborum est, quae per se non plena, sed aliunde supplenda notione in omni sermonis genere infinitivum poscunt. Tertium denique genus est, in quo obiecti vera indoles sub infinitivo latere videatur. Horum trium generum exempla nunc colligam; non est autem, quod fines inter singula genera interdum dignosci aut vix aut non posse moneam.

I. arbitrari, Amph. 2, 2, 43. optare, Aul. prol. 11. eristimare, Bacch. 3, 6, 19. meminisse, ib. 2, 4, 94. Ep. 5, 1, 52. Mil. 3, 1, 49. Stich. 1, 2, 2, 4. scire, Asin. 4, 1, 48. Merc. 3, 1, 24. 4, 1, 20. Pers. 1, 1, 6. 4, 4. 92. 5, 1, 10. 2. 71. oblivisci, Most. 2, 2, 56. Pers. 4, 7, 12. Poen. prol. 118. immemorem esse, Pseud. 4, 7, 3 18). affectare, Bacch. 3, 1, 10. dicere et negare Bacch. 4, 9, 115. Cas. 3, 3, 20. 5, 57. Pers. 3, 3, 27. Stich. 2, 2, 68. Most. 3, 1, 100. polliceri, Men. 2, 2, 37. Most. 5, 1, 36. 38. promittere, Bacch. 4, 8, 79. Cas. 2, 4, 9. Cist. 2, 2, 7. Rud. 3, 4, 73. minari et minitari, Men. 5, 2, 89. 5, 36. Stich. 1, 1, 21. credere, Cas. 2, 3, 53. fateri, Bacch. 4, 9, 90. sperare, Stich. 1, 2, 23. aio, Cas. 3, 5, 31. Cist. 2, 3, 63. iurare, Cas. 3, 5, 39. (paulo aliter adiecto infinitivo fut. temp. sine esse). Pers. 3, 2, 2. Poen. 1, 2, 148. Rud. 5, 3, 20. 23. assimulare, Cist. 1, 1, 98. annuere, Curc. 2, 3, 63. et cum inf. fut. Bacch. 2, 3, 9. asserere, Curc. 5, 2,68. affirmare, Pers. 2, 2, 40.

11. agitare Rud. 4, 2, 31. cogitare, Merc. 2, 2, 45. parare, Cas. 5, 4, 14. apparare, Asin. 2, 4, 28. paritare, Merc. 3, 4, 62. adornare, Ep. 5, 2, 25. animum inducere 19),

18) Haec verba, meminisse, scire, oblivisci, alia significatione sunt, si solum infinitivum et si praeterea acc. adsiscunt; hoc ad aliquid pertinet quod in memoria et cognitione iam adest, illud vero rem recordationi demum submittit. Quapropter aut in eum censum in quo sunt tenere sim. aut ad secundum genus referre praestat. In aliis verbis, ut dicere, promittere, sim., simul praes. inf. pro fut, positum infra diserte monebitur.

19) Neque tamen, licet haec verba alias cum part. ut iungi solita apud Pl. ea careant, Plautus idcirco huius particulae non amantissimus est. Omnia enumerare longum est; pauca deligam: id unum ut, Most. 1, 3,

Rud. 5, 2, 73. om. animum, Amph. 3, 2, 35. exsequi, Merc. 5, 2, 72. persequi, Rud. 3, 3, 4. instituere, Bacch. 4, 10, 7. insistere, Capt. 3, 4, 52. persistere, Cist. 2, 3, 39. accuratum habere, Bacch. 3, 6, 21. occupare, Most. 3, 1, 36. Poen. 2, 107. Pseud. 4, 1, 15. Rud. 1, 4, 28. Stich. 1, 2, 32. occu patum esse, Merc. 2, 2, 17. iubere, Asin. 5, 2, 40. experiri, Capt. 2, 3, 65. expetere, Cist. 2, 3, 12. Curc. 1, 2, 11. Mil 4, 6, 43. Most. 1, 2, 47. 3, 1, 97. Poen. 5, 3, 12. Rud. 1, 4, 20. 4, 2, 12. gestire, Cas. 2, 8, 35. Men. 3, 2, 21. Mil. 1, 1, 8. 5, 5. abstinere, Curc. 1, 3, 24. Mil. 4, 7, 26. desistere, Rud. 3, 3, 20. mittere et omittere, Aul. 4, 4, 24 Pers. 2, 2, 25. 3, 3, 26. 4, 4, 89. praeterire, Merc. 2, 3, 68. eximere, Cas. 3, 1, 3. perdere, Bacch. 2, 1, 50. parcere et compercere, Bacch. 4, 8, 69. Ep. 3, 4, 32. Pers. 2, 5, 11. Poen. 1, 2, 137. quiescere, Most. 5, 2, 51. cessare, Curc. 5 2, 72. Pers. 1, 3, 32. 2, 2, 15. 4, 4, 3. 9, 6. metuere, Pers 3, 3, 36. vereri, Epid. 1, 1, 39. Mil. 4, 4, 32. temperare, Poen. pr. 22. 33. 5, 2, 76. odisse, Amph. 3, 2, 19. oblivisci, Poen. pr. 118. negligere, et negligentem esse, Merc. 1, 1, 85. Most. 1, 2, 61. occultare, Pers. 4, 3, 23. morari, Cas. 3,6. 19. compescere, Bacch. 3, 3, 59. prohibere 20), Curc. 1, 1, 35.

121. optimum esse ut, Trin. 2, 3, 85. tempus est ut, Mil. 1, 1, 72. er re est ut, Ps. 1, 3, 102. sententia est ut, ib. 145. occasio est ut, ib. 5. hoc obtinere ut, Most. 3, 2, 102. paratum est ut, Mil. 2, 3, 24. officium ut, Most. 1, 1, 27. volo dicere ut, ib. 1, 2, 38. delatum et datum ul, Mil. 3, 1, 202. venit in mentem ut, Mil. 4, 8, 48. Curc. 4, 4, 2. nee verisimile loquere nec verum ut, Most. 1, 1, 13. cogere et subigere, Men. 5, 3, 2. Mil. 4, 2, 15. Most. 3, 3, 14. 4, 2, 10. 5, 2, 52. Pers. 2, 2, 2, 12. poenitet. Poen. 1, 2, 72. Bacch. 5, 2, 63. mereo, ib. 65. animum induco, Poen. 4, 2, 55. Stich. 2, 2, 22. promittere, Rud. 4, 6, 13. nuntiare, Poen. 5, 2, 158. laborare, Stich. 1, 3, 52. aequum, Rud. 4, 7, 4. si ita est ut tu sis, Poen. 5, 2, 112. censere, Merc. 2, 4, 15. studere, Poen. 3, 1, 72. (Non in eundem censum referri potest: exspectare, Trin. 3, 3, 6. quoniam hoc verbum, quod vix opineris, etiam apud alios seri ptores eandem sequitur structuram: Cic. Cat. 2, 12, 27. Rosc. Am. 29, 82. Liv. 9, 32. cf. Doederl. lat. Syn. u. Etym. 3, 57. Reisig lat. Sprachu. v. Haase p. 789). Interdum utitur in his etiam particula si: Poen. pr. 12. 4, 2, 99. Mil. 3, 1, 18. 99. Most. 1, 1, 13.

rarissime

20) Quae hoc verbum subsequi solet particula quo minus, legitur apud Plautum. Contra particulae quin amantissimus est: veto quin, Curc. 1, 1, 33. non possum quin, Trin. 3, 2, 82. nequeo quin, Mil. 4,

1

III. tenere, Bacch. 4, 4, 10. Merc. 1, 1, 52. facere, Ep. 3, 3, 31. Pers. 2, 2, 42. Verum tamen paucissima sunt, et, quum tenere eandem, quam supra posui, normam sequi possit, omnia ad notionem faciendi redeunt; eiusdem exempla sunt quae apud Horatium (Ep. 1, 7, 28.) et Virgilium (Aen. 2, 538.) leguntur, plura et alia apud Ovidium, de quibus vide Bach. ad Met. 10, 200. Pertinent huc etiam hi loci: tuum conferto amare semper, Curc. 1, 1, 28. totum insanum amare, hoc est, quod meus herus facit, ib. 1, 3, 21.

8, 32. Men. 1, 3, 8. Pers. 5, 2, 43. cf. 4, 4, 59. Stich. 2, 1, 30. non amittam quin, Stich. 1, 3, 33. non depellor quin, Trin. 3, 2, 14. nequeo [continere, retineri, abstinere, durare quin, Rud. 4, 4, 28. Trin. 3, 2, 15. à Men. 2, 1, 28. 5, 9, 65. Pers. 1, 1, 12. Mil. 4, 6, 35. haud causa est quin, Most. 2, 2, 5. Rud. 5, 3, 41. neque potest quin, Mil. 3, 1, 6. 100. 2, 2, 107. numquam fiet quin, Stich. 5, 5, 13. numquam me vinces quin, ib. 15. non faciam quin, Mil. 2, 3, 12. 5, non desistam quin,

63.

Rud. 1, 4, 9. numquam deterrebor quin, ib. 2, 4, 16. vix reprimor

quin, Mil. 4, 8, 58. Most. 1, 3, 46.

"

[ocr errors]

150

VIII.

Lana Mr.
B. Lex. - Syn.

Synonymorum libellus.

[ocr errors]

Magna fruimur aetatis nostrae felicitate, qua omnia litterarum genera in dies magis ab externa variarum rerum collectione ad plenam iustaeque mensurae artem perveniant, atque, quae olim nullo interno nexu copulata videbantur nunc ratione et arte composita et nexa appareant. Verumtamen in amplissimo litterarum omnium spatio multa etiamnunc restant, quae quamvis pertineant ad colendas litteras neque ullo modo abesse possint, tamen ipsarum arte atque doctrina complecti non liceat. Est quidem, ut de hoc nunc dicam, linguae ratio quaedam atque disciplina, quae suo ordine tradi potest; verum immensa illa copia ac praestantissima, quae est linguae humanae materies, in qua summa omnium cogitationum atque sententiarum vis inest atque ubertas, non comprehendere potuit quisquam umquam nisi externo quodam eoque satis debili et manco litterarum ac syllabarum ordine. Hind exstitere, qui ad etymorum rationes acute quidem inventas satque expensas, tamen valde dubias et incertas, meliore utique via lexica struerent. His autem condendis propinqua sunt eorum studia, qui in eruendis verborum propriis significationibus diversitatem potius sequerentur quam consensum. Neque potest vero quicquam ad indolem generis humani populorumque ingenia penitus cognoscenda maius atque gravius excogitari aut inveniri, nisi linguarum perscrutatio atque intima eius quid cuique proprium quid alienum sit investigatio. Ea autem omnino duplex est. Altera pertinet ad formas verborum, altera ad materiem; illa continetur ars grammatica, quae habet duas quidem partes, quarum illa verborum formas, qualia per se sunt, haec qualia sunt secum iuncta atque nexa contemplatur; utramque tamen ita demum diversam, ut neque altera sine altera esse, neque haec cum illa non arctissime coniungi queat; id quod hodieque desiderari magis quam videmus. Verum altera illa quae ad materiem spectat vix habet disciplinae formam eamque propemodum respuere videtur, itaque

fieri

« السابقةمتابعة »