صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hymnus Paschalis.

Plaudite caeli!

Rideat aether!

Summus et imus

Gaudeat orbis!

Transivit atrae

Turba procellae,

Subiit almae

Gloria palmae.

Surgite verni,

Surgite flores,

Germina pictis

Surgite campis.

Teneris mistae

Violis rosae,
Candida sparsis

Lilia calthis.

Currite plenis,
Carmina, venis!

Fundite laetum

Barbita metrum:

Namque revixit

Sicuti dixit

Pius illaesus

Funere Iesus!

Osterlied.

Jubelt ihr Himmel,

Lächelt ihr Lüfte,

Jauchzet der Erde

Höhen und Grüfte!
Dreuende Schauer
Schwanden der Trauer:

Schauet dadroben

Palmen erhoben.

Blumen des Lenzes,
Dringt aus dem Boden,
Sprießet, ihr Keime,
Wachset ihr Lohden;
Rosen, die zarten
Veilchen sich paarten,
Nelken, die frischen
Lilien dazwischen.

Herzen erschwellet,
Lieder entquellet!
Fröhlicher Feier
Töne die Leier:
Christ ist erstanden
Aus Todesbanden;
Was er gelehret
Hat er bewähret!

[ocr errors]

Plaudite montes,

Ludite fontes,

Resonent valles,

Repetant colles:

Io, revixit

Sicuti dixit

Pius illaesus

Funere Iesus".

Berge lobsinget,
Quellen erklinget,

Hügel hallt wieder,

Thäler, die Lieder':

Christ hat bewähret Was er gelehret, Aus Todesbanden Ist er erstanden.

Magdalena de sepulcro rediens.

Pone luctum Magdalena!

Et serena lacrymas:

Iam non est Simonis coena,
Non cur fletum exprimas:
Causae mille sunt laetandi,

Causae mille exultandi:
Halleluia resonet!

Sume risum Magdalena!
Frons nitescat lucida;
Demigravit omnis poena,
Lux coruscat fulgida:
Christus mundum liberavit

Et de morte triumphavit :
Halleluia resonet!

Gaude, plaude Magdalena!

E sepulcro rediit;

Tristis est peracta scena:
Tumba Christus exiit!

Quem deflebas morientem

Nunc arride resurgentem:

Halleluia resonet!

Tolle vultum Magdalena!

Redivivum aspice:

Vide, frons quam sit amoena,

Quinque plagas inspice:

« السابقةمتابعة »