صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

24

vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22 Verum tamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes, (109.10.) quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. Verum tamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. 25 (110, 5.) In illo tempore respondens Iesus dixit Confiteor tibi pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26 Ita pater, quoniam sic fuit placitum ante te. 27 (111.3.) Omnia mihi tradita sunt a patre meo, (112.3.) et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius et cui voluerit filius revelare. 28 (113, 10.) Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29 Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. 30 Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est.

XII.

1 (114. 2.) In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata: discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare. 2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. 3 At ille dixit eis Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? quomodo intravit in domum dei et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 (115, 10.) Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6 Dico autem vobis quia templo maior est hic. Si autem sciretis quid est Misericordiam volo et non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. 9 (116.2.) Et 8 Dominus est enim filius hominis etiam sabbati.

14

12

[ocr errors]

cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10 Et ecce homo manum habens aridam: et interrogabant eum dicentes Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. Ipse autem dixit illis Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? Quanto magis melior est homo ove: itaque licet sabbatis bene facere. 13 Tunc ait homini Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14 (117,4) Exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. 15 (118.10.) Jesus autem sciens secessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes, 16 et praecepit eis ne manifestum eum fa

17

19

[ocr errors]

21

cerent; ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem 18 Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo bene placuit animae meae: ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius; 20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium: et in nomine eius gentes sperabunt. 22 (119, 5.) Tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur et videret. 23 (120.7.) Et stupebant omnes turbae et dicebant Numquid hic est filius David? 24 (121.2.) Pharisaei autem audientes dixerunt Hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principem daemonum. 25 (122, 2.) Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis Omne regnum divisum contra se desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. 26 Et si satanas satanan eicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius? 27 Et si ego in Beelzebub eicio daemones: filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. Si autem ego in spiritu de eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum dei. 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiat. 30 Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum spargit. 31 (123.2) Ideo dico vobis Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. 32 Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. 33 (124, 10.) Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Ex abun dantia enim cordis os loquitur. 35 (125.5.) Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 (126, 10.) Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. 37 Ex verbis enim tuis iustifica

beris, et ex verbis tuis condemnaberis. 38 (127.5.) Tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes Magister, volumus a te signum videre. 39 (128,5.) Qui respondens ait illis Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. 40 Sicut enim fuit Ionas in ventre coeti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. * Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus

[ocr errors]

42

45

quam Iona hic. Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43 (129.5.) Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit: tunc dicit Revertar in domum meam unde exivi: et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam: tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. 46 (130, 2.) Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. 47 Dixit autem ei quidam Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. 48 At ille respondens dicenti sibi ait Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? 49 Et extendens manum in discipulos dixit Ecce mater mea et fratres mei. 50 Quicumque enim fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est.

XIII.

7

2 El

Alia

8 Alia

1 (131, 2.) In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare. congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. 3 Et locutus est eis multa in parabolis, dicens Ecce exiit qui seminat seminare.Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebat terram multam; et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae: 6 sole autem orto aestuaverunt, et quia non habebant radicem aruerunt. autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. vero ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. 9 Qui habet aures audiendi, audiat. 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei Quare in parabolis loqueris? Qui respondens ait illis Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. 12 (132,5.) Qui enim habet, dabitur ei et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 (133,1.) Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audient neque intellegunt; ut adimpleatur eis prophetia Esaiae dicens Auditu audietis, et non intellegetis; et videntes videbitis, et non videbitis. 15 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos cluserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos. 16 (134, 5.) Vestri autem

14

21

20

17 Amen quippe

26

beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. 18 (135, 2.) Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis qui audit verbum regni et non intellegit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est. Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur. 22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23 Qui vero in terra bona seminatus est, hic est qui audit verbum et intellegit, et fructum affert, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta. 24(136,10.) Aliam parabolam proposuit illis dicens Simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. 25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? 28 Et ait illis Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei Vis, imus et colligimus ea? 29 Et ait Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum cum eis. 30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus Colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. 31 (137, 2.) Aliam parabolam proposuit eis dicens Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est omnibus holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. 33 (138,5.) Aliam parabolam locutus est eis dicens Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. 34 (439,6.) Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis; ut adimpleretur quod dictum erat per prophetam dicentem Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. 36 (140,10.) Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes Dissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37 Qui respondens ait Qui seminat bonum semen est filius hominis, ager autem est mundus, bonum vero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt ne

[blocks in formation]

38

32

35

quam,

39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus; messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. "Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, 2 et mittent eos in caminum 43 Tunc iusti fulgebunt sicut Simile est regnum

48

42

44

49

ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. sol in regno patris sui. Qui habet aures audiat. caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui. invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. 45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, 46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. 47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 9 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum, 50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. 51 Intellexistis haec omnia? Dicunt ei Etiam. 52 Ait illis Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Et factum est cum consummasset lesus parabolas istas, transiit inde. 54 (141,1.) Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent Unde huic sapientia haec et virtus? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et frater eius Iacobus et Ioseph et Simon et ludas? Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. (142.1.) Iesus autem dixit eis Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

56

57

55

53

XIV.

2

et ait

1 (143,2.) In illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu, pueris suis Hic est Iohannes baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3 (144, 2.) Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Iohannes Non licet tibi habere eam. 5 Et volens illum occidere timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. 6 (145, 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi; 7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

« السابقةمتابعة »