صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

21

10

46

8 At illa praemonita a matre sua Da mihi, inquit, hic in disco caput Iohannis baptistae. Et contristatus est rex; propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari, misitque et decollavit Iohannem, in carcere. 11 Et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. 12 Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt lesu. 13 (146.3.) Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eius et curavit languidos eorum. 15 (147,1.) Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Iesus autem dixit eis Non habent necesse ire: date illis vos manducare. 17 Responderunt ei Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18 Qui ait eis Afferte illos mihi huc. 19 Et cum iussisset turbam discumbere supra faenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit, et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 24 Manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22 (148,6.) Et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 (149, 2.) Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. (150.4.) Vespere autem facto solus erat ibi. 24 Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. 26 Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt, dicentes quia phantasma est, et prae timore clamaverunt. Statimque Iesus locutus est eis dicens Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28 (151,10.) 28 (151.10.) Respondens autem Petrus dixit Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. At ipse ait Veni. Et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. 30 Videns vero ventum validum timuit, et cum coepisset mergeri, clamavit dicens Domine, salvum me fac. 31 Et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum, et ait illi Modicae fidei, quare dubitasti? 32 (152,6.) Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes Vere filius dei 34 (153.2.) Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et optulerunt ei omnes male habentes, 36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent: et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.

es.

29

27

33 Qui

[blocks in formation]

XV.

3

1 (154, 6) Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. Ipse autem respondens ait illis Quare et vos transgredimini mandatum dei propter traditionem vestram? Nam deus dixit Honora patrem tuum et matrem, et Qui male dixerit patri vel matri, morte moriatur. 5 Vos autem dicitis Quicumque dixerit patri vel matri Munus quodcumque est ex me tibi proderit, 6 et non honorificavit patrem suum aut matrem: et irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram. Hypocritae, bene prophetavit de vobis Esaias dicens

18

Populus hic labiis me honosine causa autem colunt me 10 Et convocatis ad se turbis

rat, cor autem eorum longe est a me: docentes doctrinas et mandata hominum. dixit eis Audite et intellegite. "Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12 (155. 10.) Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt? 13 At ille respondens ait Omnis plantatio quam non plantavit pater meus caelestis eradicabitur. 14 (156.5.) Sinite illos: caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. 15 (157.6.) Respondens autem Petrus dixit ei Edissere nobis parabolam istam. 16 At ille dixit Adhuc et vos sine intellectu estis? 17 Non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessu emittitur? Quae autem procedunt de ore de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19 De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. 21 Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens Miserere mei, domine filii David: filia mea male a daemonio vexatur. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes Dimitte eam, quia clamat post nos. 24 (158,5.) Ipse autem respondens ait Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel. (159, 6.) At illa venit et adoravit eum dicens Domine, adiuva me. 26 Qui respondens ait Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. 27 At illa dixit Etiam, domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. 28 Tunc respondens fesus ait illi O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia illius ex illa hora. 29 (160.6.) Et cum transisset inde

20

25

34

Iesus, venit secus mare Galilaeae, et ascendens in montem sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos, et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, clodos ambulantes, caecos videntes, et magnificabant deum Israhel. 32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. 33 Et dicunt ei discipuli Unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam? Et ait illis Iesus Quot panes habetis? At illi dixerunt Septem, et paucos pisciculos. 35 Et praecepit turbae ut discumberet super terram. 36 Et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37 Et comederunt omnes et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres. 39 Et dimissa turba ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.

38

3

XVI.

1 (161.4.) Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temtantes, et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis. 2 (162, 5.) At ille respondens ait eis Facto vespere dicitis Serenum erit, rubicundum est enim caelum: et mane Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum. (163, 6.) Faciem ergo caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. Et relictis illis abiit. 5 Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 (164, 2.) Qui dixit illis Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. 7 (165,6.) At illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus. Sciens autem lesus dixit Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intellegitis, neque recordamini quinque panum quinque milia hominum, et quot cophinos sumsistis? 10 Neque septem panum quattuor milia hominum, et quot sportas sumsistis? Quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. 13 (166, 1.) Venit autem lesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens Quem dicunt homines esse filium hominis? 14 At illi dixerunt XV, 30

40

41

16

Alii Iohannen baptistam, alii autem Heliam, alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis. 15 Dicit illis Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit Tu es Christus filius dei vivi. 17 (167. 10.) Respondens autem Iesus dixit Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in caelis est. 18 Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19 Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis. 20 (168, 2.) Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus. 21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis 22 (169.6.) Et et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere. adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens Absit a te, domine: non erit tibi hoc. 23 Qui conversus dixit Petro Vade post me, satana: scandalum es mihi, quia non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum. 24 (170, 2.) Tunc Iesus dixit discipulis suis Si quis vult post me venire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 27 (171.10.) Filius enim hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. 28 (172, 2.) Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis venientem in regno suo.

XVII.

3

Et post dies sex adsumsit Iesus Petrum et lacobum et Iohannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum: et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes. Respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unum. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubis lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit: ipsum audite. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. Et accessit Iesus

6

et tetigit eos dixitque eis Surgite et nolite timere.

16

8 Levantes autem

oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum. 9 Et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens Nemini dixeritis visionem donec filius hominis a mortuis resurgat. 10 (173, 6.) Et interrogaverunt eum discipuli dicentes Quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire? "At ille respondens ait Helias quidem venturus est et restituet omnia: 12 dico autem vobis quia Helias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et filius hominis passurus est ab eis. 13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne baptista dixisset. 14 (174.2.) Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutis ante eum 15 dicens Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur: nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. Et optuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 17 Respondens Iesus ait O generatio incredula et perversa, quo usque ero vobiscum? usque quo patiar vos? Afferte huc illum ad me. 18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 (175, 5.) Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt Quare nos non potuimus eicere illum? 20 Dicit illis Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic Transi hinc, et transibit, et nihil inpossibile erit vobis. 21 Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. 22 (176,2.) Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis lesus Filius hominis tradendus est in manus hominum, 23 et occident eum, et tertio die resurget. Et contristati sunt vehementer. 24 (177, 10.) Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt Magister vester non solvit didragma? 25 Ait Etiam. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens Quid tibi videtur, Simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? 26 Et ille dixit Ab alienis. Dixit illi Iesus Ergo liberi sunt filii. 27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te.

XVIII.

1 (178. 2.) In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes Quis putas maior est in regno caelorum? 2 Et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum et dixit Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regno caelorum. Quicumque

3

« السابقةمتابعة »