صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

NOVUM TESTAMENTUM AMIATINUM.

[ocr errors]

NovUM TESTAMENTUM

LATINE
INTERPRETE HIERONYM0.

EX CELEBERRIM0 CODICE AMLATINO

OMNIUM ET ANTIQUISSIMO ET PRAESTANTISSIMO

NUNC PRIMUM EDIDIT

CONSTANTINUS TISCIIENDORF

TheologiAE ET PHiLosoPHiAE doctoR, ThEOLoGiAE IN ACADEMIA LIPSIENSI PRofessoR,
oRDiNis REGII BORUSSICI AQUILAE RUBRAE CLASSIS TERTIAE, ofadiNiS REGII SUEcici dE sTELLA
poLARi, oRdiNis FRANcici LEGioNis hoNoRis, oRDiNis ducAlis lUccENSis DE s. LUDovico
EQUEs, sociETATUM histoRicAE ThEoLoGiCAE lipsiENsis Et oRiENTALIS GERMANiCAE sociUs
ORDINARIUS, SOCIETATIS HAGANAE PRO VINDICANDA RELiGIONE CHRISTIANA SOCIUS AB
EpiSTOLiS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

PIAE MEM0RIAE GREG0RII XVI.

Versionis librorum sacrorum per totum orbem Christianum celeberrimae quem locupletissimum testem nuper ex diuturnis tenebris protrahere contigit, eum nunc in litterarum lucem restitutum non sine pia memoria Gregorii XVI. edendum iudicavi. Tanta enim ille cum benevolentia ante hos septem annos labores meos quum in graecis textus sacri monumentis tum in antiquissimis latinis codicibus*) positos existimavit, ut eum, si etiamnum in vivis esset, hanc tanti thesauri editionem boni consulturum fuisse spes esset. Quid quod mihi narravit se ipsum aliquando de nova textus hebraei editione paranda iussisse consilia iniri.

Quod vero in defuncto ecclesiae catholicae principe celebrandum duxi, utinam ii penes quos in his rebus auctoritas est imitentur exsequanturque, ut quem ante haec tredecim saecula senex abbas Gregorio Magno studii sui pietatisque testem tradidit, is revera nunc pristinae veritatis vindex ex mortuis ad vivos redisse sit censendus.

Lipsiae pridie diem festum S. Michaelis M 850.

*) In prolegomenis editionis Novi Testamenti meae Parisiensis coram me haec verba legit „Libri versionis Hieronymianae manuscripti veteres inprimisque veterrimi persaepe a versione vulgata sancita ita differunt, ut vel ad graeca accedant illi ubi haec ab iisdem plane discedit, vel illi cum graecis consentiant antiquissimis ubi haec cum codicibus admodum recentibus facit. Videntur autem in magna lectionum quae putantur Hieronymianarum varietate libri brevi post Hieronymi aetatem exarati ab eius textu abesse proxime.“ Quae quum legisset, prorsus probavit.

« السابقةمتابعة »