صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Urkundenbuch der Cisterzienserabtei Salem.

(Fortsetzung.)

1286. Feb. 17. Anshelmus de Ivstingin resigniert alle Rechte, die ihm auf die Besitzungen in Frickingen (Vrikingin), genannt Brändilinsgåt, zustehen, welche der Bürger Sanze in Ehingen dem Kloster Salem verkauft hat, in die Hände seines Oheims Anshelmi de Wildinstain. Actum et datum anno domini M° CC° LXXXVI". XIII. kalendas marcii, indictione XIIII, subnotatis testibus presentibus et rogatis, videlicet Úl(rico) capellano dominarum de Valle Sancte Crucis, Hainrico de Halle, cive in Vlma, fratribus Wernhero et Úlrico dicto Fabro de Vberlingin, monachis in Salem, fratre Cůnrado dicto Grùni, converso predictarum dominarum et Cůnrado dicto Aichern aliisque quampluribus probis viris.

703. Perg. Or. Fremde Hand. Siegel des Ausstellers aus Wachs, rund (IV A 2), 50 mm, im Dreieckschild das bekannte Wappenbild (Dorn oder Stufenschnitt). Umschrift: + s. anshalmi. de. ivstingen. senioris. (Daumeneindruck.)

1286. Apr. 3. Rom. Papst Honorius IV. bestätigt alle Privilegien des Klosters Salem.

704. Honorius episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis .. abbati et conventui monasterii de Salem, Cisterciensis ordinis, || Constantiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo || exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in domino’ filii, || vestris iustis postulationibus, grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a Romanis pontificibus, predecessoribus nostris, sive per privilegia sive per alias indulgentias vobis et monasterio vestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus aliisque Christi fidelibus rationabiliter vobis seu monasterio predicto indultas, sicut eas iuste et pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei || et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctam Sabinam || III. nonas aprilis, pontificatus nostri anno primo.

1 Or. hat domini. Zeitschr. XXXIX.

Perg. Or. mit Bleibulle an rothen nnd gelben Seidenfäden, auf der einen Seite die Apostelköpfe, auf der andern: hono||rivs pp. IIII. Unter der sehr breiten Falte links M. rec., auf der Falte rechts unten: Angls. Rom.

1286. Mai 15. Rom. Papst Honorius IV. beauftragt den Abt von Reichenau, das Kloster Salem in dem ihm durch Angehörige der Städte und Diöcesen Salzburg, Augsburg und Konstanz vielfach verweigerten Bezug der Einkünfte aus seinen Besitzungen zu schützen.

705. Honorius episcopus, servus servorum dei, dilecto filio . . abbati monasterii Augie Maioris, Constantiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte || dilectorum filiorum . . abbatis et conventus monasterii de Salem, Cisterciensis ordinis, nobis extitit intimatum, quod nonnulli clerici et ecclesiastice persone || tam religiose, quam seculares, in dignitatibus et personalibus co(n)stitute, necnon comites, barones, nobiles, milites et alii laici Salzeburgensis, Constantiensis et Augustensis civitatum et diocesium, qui terras, domos, possessiones et alia bona immobilia sub annuo censu seu redditu a monasterio ipso tenent, censum sive redditum huiusmodi dictis abbati et conventui, ut tenetur, exhibere non cu- rant, quamquam terrarum et aliorum premissorum bonorum

possessionem pacificam habeant et fructus cum integritate percipiant eorundem, propter quod dictis abbati et conventui grave imminet preiudicium dictoque monasterio non modicum detrimentum. Quare iidem abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut de oportuno sibi super hoc remedio sub

venire paterna sollicitudine curaremus. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si est ita, dictos clericos, personas, comites, barones, nobiles, milites et alios, quod censum seu redditum memoratum' prelibatis abbati et conventui exhibeant integre, ut tenentur, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, previa ratione compellas, proviso, ne in terras dictorum comitum, baronum et nobilium excommunicationis vel interdicti sententiam proferas, nisi super hoc a nobis mandatum receperis speciale. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Rome apud Sanctam Sabinam idibus maii, pontificatus nostri anno primo.

Perg. Or. Bulle abgefallen. Unter der Falte links: M. rec. Auf der Falte rechts pu. Auf der Rückseite oben in der Mitte: P. et Phs. de Asisso.

1286. März 22. Konstanz. Mai 16. Rheinau. Bischof Rudolf II. von Konstanz bestätigt den Verkauf des Eigenthumsrechts von Gütern in Pfaffenhofen (Phaffenhouen) durch seinen Dienstmann (ministerialis) Cůnradus Weldenarius cognomento dictus Bogenstain um 45 Mark Silber an das Kloster Salem, von welchem derselbe diese Güter seither gegen einen Jahreszins von 1/2 Pfund Wachs inne hatte. Actum apud Constantiam anno domini M° CC° octogesimo sexto, in crastino Benedicti, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet domino Hainrico Pincerna de Wintersteten, Friderico et Cůnrado fratribus dictis de Mænlinshouen, militibus et Růdolfo Johelario dicto Ruhe, cive Constantiense, fratre Wernhero dicto Awnculo, fratre Burchardo dicto de Barctor et fratre Eberhardo dicto de Stegborun, monachis in Salem, aliisque viris pluribus fide dignis. Datum Rinaugie eodem anno XVII. kalendas junii. Der genannte Konrad bekennt sich unter des Bischofs Siegel zu dem vorstehenden und verzichtet auf alle Ansprüche an diese Besitzungen.

706. Perg. Or. Fremde Hand. An Pergamentstreifen das bekannte Siegel des Bischofs Rudolf II. aus Malta. (Drei schräge Einkerbungen auf der Rückseite.) Cod. Sal. III, 26 No. XXIIII. Reg. Ztschr. 3, 233.

1 Zwischen memoratum und prelibatis eine Rasur von ca. 30 mm Länge.

1286. Mai 16. Schattbuch. Swiggerus de Theggenhusen, dictus Sunnenkalp, iudex provincialis in toto comitatu Sancti Montis constitutus verkauft an das Kloster Salem das Eigenthumsrecht seines Hofes in Waldbeuren (Waltbůrren), welches Eberhardus dictus de Hagingen von ihm zu Lehen trug, um 4 Pfund Pfennig. Actum apud Schattbůch anno domini Mo CC° LXXXVI°. XVII. kalendas iunii.

707. Perg. Or. Fremde Hand. An Pergamentstreifen das Siegel des Ausstellers aus Malta wie an No. 621. (Gratartig erhöht mit 2 Einkerbungen.) Die Namen der Zeugen, für welche Platz freigelassen ist, fehlen. Cod. Sal. III, 57, No. XLIX.

1286. Juli 1. Ulm. Heinricus marchio de Burgowe übergibt Eglolfs Güter (bona Eglolfi) in Mettenberg (Mettenberc), welche Ritter Heinrich von Tanne und Heinrich Chienast von ihm zu Lehen trugen und seither freiwillig in seine Hände resignierten, der Aebtissin und dem Convent der Frauen in Heggbach (Heggebah). Zeugen: Heinricus prepositus Sancti Michahelis in insula aput Vimam, . . dictus Arlabus, sacerdos, Cůnradus de Berge, Chůnradus dictus Gnuscho, Marquardus de Blaichun, Lodwicus de Mornhusen, milites, Arnoldus de Gerenberc, Eglolfus et Củnradus de Knoringen. Datum et actum Vlme anno domini millesimo CC° LXXXVI°. kalendis julii.

708. Perg. Or. Fremde Hand, Schrift sehr verblichen. Siegel des Ausstellers abgefallen, liegt bei der Urkunde, aus Wachs, wie an No. 429. (Auf der Rückseite zwei unregelmässige Eindrücke.) Diese Besitzungen kamen im Jahre 1304 durch Kauf an Salem.

1286. Juli 23. Adelsreuthe. Hugo comes dictus de Werdenberch vertauscht seine Besitzungen in Ellenweiler (Ellenwiller), ferner eine Hofstatt mit Haus und Obstgarten in Wolketsweiler (Wolgårswiller), welche die Witwe Sunnenbergin inne hat, an das Kloster Salem gegen dessen Besitzungen in Vockenweiler (Vokenwillær), welche es von dem Schenk Hermann als Ersatz für zugefügten Schaden erhalten hat und deren Ertrag auf jährlich 3 Pfund weniger 2 Schilling geschätzt wird. Actum apud Adilsruthi anno domini M° CC° LXXXVI". X. kalendas augusti, presentibus hiis testibus et rogatis, videlicet Hermanno de Monteforti, Hainrico de Man

« السابقةمتابعة »