صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Pam. Non Apollinis magi' verum, atque hoc,

responsum est. (32)

Si poterit fieri, ut ne pater per me stetisse credat, Quo minùs hæ fierent nuptiæ; volo: sed si id non

poterit ;

[credat. Id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut Quis videor?

Cha. Miser æquè atque ego.

Dav. Consilium quæro.

Cha. Fortis es.

Scio, quid conere.

Dav. Hoc ego tibi profectò effectum reddam.

Pam. Jam hoc opus est.

Dav. Quin jam habeo.

Cha. Quid est ?

Dav. Huic, non tibi, habeo; ne erres.

Cha. Sat habeo.

Pam. Quid facies? cedo.

Dav. Dies hic mi ut sit sati', vereor,

Adagendum ne vacuum esse me nunc ad nar

randum credas,

[estis.

Proinde hinc vos amolimini: nam mi impedimento Pam, Ego hanc visam.

Dav. Quid tu? quo hinc te agis?

(32) This mention of Apollo contains a very forcible allusion to the characters in the moon being images of those only in the sun.

Cha. Verum vis dicam ?

Dav. Imo etiam

Narrationis incipit mihi initium.

Cha. Quid me fiet?

Dav. Eho impudens, non satis habes, quod tibi dieculam addo,

Quantum huic promoveo nuptias?

Cha. Dave, attamen.

Dav. Quid ergo?

Cha. Ut ducam.

Dav. Ridiculum.

Cha. Huc face ad me venias, si quid poteris.

Dav. Quid veniam ? nihil habeo.

Cha. Attamen si quid.

Dav. Age, veniam.

Cha. Si quid,

Domi ero.

[hie.

Dav. Tu Mysis, dum exco, parumper opperire

[blocks in formation]

Amicum, amatorem, virum, in quovis loco Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit Dolorem? facile hic plus mali est, quam illic boni. Sed Davus exit: (33) mî homo, quid isthuc obQuo portas puerum ?

[secro est?

SCENA IV.

DAVUS, MYSIS.

Dav. Mysis, nunc opus est tuâ

[astutiâ.

Mihi ad hanc rem expromptâ memoriâ atque

Mys. Quidnam incepturus?

Dav. Accipe à me hunc ociùs,

Atque ante nostram januam appone.
Mys. Obsecro,

Humi ne?

Dav. Ex ará hinc sume verbenas tibi,

Atque eas substerne.

Mys. Quamobrem id tute non facis?

[mihi

Dav. Quia, si forte opus ad herum jusjurandum Non apposuisse, ut liquido possim.

Mys. Intelligo.

Nova nunc religio in te isthæc incessit, cedò?

(33) Sed Davus exit. After what has been repeatedly observed in former notes, it is scarcely necessary to remark that the exits and the entrances of the characters on the stage are supposed to be conformable to the going out and coming into view of the different portions of the moon which constitute their prototypes.

Dav. Move ociùs te, ut, quid agam, porrò in

Pro Jupiter.

Mys. Quid?

Dav. Sponsa pater intervenit.

[telligas.

Repudio consilium, quod primum intenderam.

Mys. Nescio quid narres.

Dav. Ego quoque hinc ab dexterâ

Venire me adsimulabo: tu, ut subservias
Orationi, utcunque opu' sit, verbis, vide.

Mys. Ego, quid agas, nihil intelligo: sed, si quid est,

Quod meâ operâ opus sit vobis, aut tu plus vides, Manebo, ne quid vostrum remorer commodum.

SCENA V.

CHREMES, MYSIS, DAVUS.

Chr. Revertor, postquam, quæ opus fuere ad nuptias

Gnatæ, paravi, ut jubeam accersi: sed quid hoc? Puer hercle est: mulier, tun' apposuisti hunc ? Mys. Ubi

Illic est?

Chr. Non mihi respondes?

Mys. Hem, nusquam est: væ miseræ mihi, (34) Reliquit me homo, atque abiit.

(34) Va misera mihi! Mysis, in having the same prototype as Bianca in Othello, has the same also as Reynoldo

Dav. Di vostram fidem!

[litigant? Quid turbæ est apud forum? quid illic hominum Tum annona cara est: quid dicam aliud, nescio. Mys. Cur tu obsecro hic me solam ?

Dav. Hem, quæ hæc est fabula?

Eho Mysis, puer hic unde est ? quisve huc attulit?
Mys. Satin' sanus es, qui me id rogites?
Dav. Quem ego igitur rogem,

Qui hìc neminem alium video?
Chr. Miror, unde sit.

Dav. Dicturan' quod rogo?

Mys. Au.

Dav. Concedo ad dexteram.

Mys. Deliras: non tute ipse?

Dav. Verbum si mihi

Unum, præterquam quod te rogo, faxis, cave.
Mys. Malè dicis.

Dav. Unde est ? dic clarè.

Mys. A nobis.

Dav. Ha, ha, hæ.

Mirum vero, impudentèr mulier si facit. [telligo. Chr. Ab Andria est ancilla hæc, quantum in

of

in Hamlet, drawn in fig. 65; an inspection of which figure will shew that Reynoldo's beard (now forming a part the dress of Mysis) has the shape of the letter V, no less than those marks mentioned before in note 23, and drawn in fig. 121.

« السابقةمتابعة »