Br. 24. NON opto aut precibus posco ditescere, paucis Sit contenta mihi vita dolore carens. Br. 24. RECTA ad pauperiem tendit, cui corpora cordi est Multa alere, et multas ædificare domos. Br. 24. Tu neque dulce putes alienæ accumbere mense, Nec probrosa avidæ grata sit offa gulæ ; Nec ficto fletu, fictis solvare cachinnis, Arridens domino, collacrymansque tuo. Lætior haud tecum, tecum neque tristior un quam, Sed Miliæ ridens, atque dolens Miliæ. Br. 26. NIL non mortale est mortalibus; omne quod est hic Prætereunt, aut hos præterit omne bonum. Br. 26. DEMOCRITE, invisas homines majore cachinno, Plus tibi ridendum secula nostra dabunt. Heraclite, fluat lacrymarum crebrior imber; Vita hominum nunc plus quod misereris habet. Interea dubito: tecum me causa nec ulla Ridere, aut tecum me lacrimare jubet. Br. 26. ELIGE iter vitæ ut possis: ríxisque dolisque Perstrepit omne forum; cura molesta domi est. Rura labor lassat; mare mille pericula terrent; Verte solum, fient causa timoris opes; Paupertas misera est; multæ cum conjuge lites Tecta ineunt; cœlebs omnia solus ages. [est Proles aucta gravat, rapta orbat, cæca juventæ Virtus, canities cauta vigore caret. [oras Ergo optent homines, aut nunquam in luminis Venisse, aut visâ luce repente mori. ELIGE iter vitæ ut mavis, prudentia lausque Permeat omne forum; vita quieta domi est. Rus ornat natura; levat maris aspera lucrum, Verte solum, donet plena crumena decus; Pauperies latitat, cum conjuge gaudia multa Tecta ineunt, cœlebs impediere minus; Mulcet amor prolis, sopor est sine prole pro fundus; Præcellit juvenis vi, pietate senex. 99 Nemo optet nunquam venisse in luminis oras, Aut periisse, scatet vita benigna bonis. Br. 27. VITA Omnis scena est ludusque, aut ludere disce Seria seponens, aut mala dura pati. Br. 27. Quæ sine morte fuga est vitæ, quam turba malorum Non vitanda gravem, non toleranda facit ? Dulcia dat natura quidem, mare, sidera, terras, Lunaque quas et sol itque reditque vias. Terror inest aliis, mærorque, et siquid habebis Forte boni, ultrices experiere vices. Br. 27. TERRAM adis nudus, de terra nudus abito, Quid labor ethiciet? non nisi nudus ero. Br. 27. NATUS eram lacrymans, lacrymaus e luce recedo: Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies. Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum, Quod mors in cineres solvit, et abdit humo. Er. 29. QUISQUIS adit lectos elatà uxore secundos, Naufragus iratas ille retentat aquas. Br. 30. FELIX ante alios nullius debitor æris; Ilunc sequitur cælebs; tertius, orbe, venis. Nec male res cessit, subito si funere sponsam Ditatus magna dote, recondis humo. His sapiens lectis, Epicurum quærere frustra Quales sint monades, quà fit inane, sinas. Br. 31. OPTARIT quicunque senex sibi longius ævum, Dignus qui multa in lustra senescat, erit. Cum procul est, optat, cum venit, quisque se. nectam Incusat, semper spe meliora vídet. Br. 46. OMNIS vita nimis brevis est felicibus, una Br. 55. GRATIA ter grata est velox, sin forte moretur, Br. 56. SEU prece poscatur, seu non, da Jupiter omne, Magne, bonum; omne malum, et poscentibus abnue nobis. Br. 69, Br. 70. TELLURI, arboribus ver frondens, sidera cœlo, Græciæ et urbs, urbi est ista propago, decus. Br. 75. IMPIA facta patrans, homines fortasse latebis, Br. 75. ANTIOPE satyrum, Danae aurum, Europa juven cum, Et cycnum fecit, Leda petita Jovem. Br. 92. Br. 103. PUPPE gubernatrix sedisti, audacia, prima Lucri ulciscendum mox nece sola doces. E longinquo itidem pontus et orcus erat. Divitias cumulas, pereuntes negligis horas, Br. 126. DITESCIS, credo, quid restat? quicquid habebis In tumulum tecum, morte jubente, trahes? B. 126. MATER adulantum, prolesque pecunia curæ, Br. 126. ME miserum sors omnis habet; florentibus annis Pauper eram, nummis diffluit arca senis; Queis uti poteram quondam Fortuna negavit, Queis uti nequeo, nunc mihi præbet opes. Br. 127. MNEMOSYNE, ut Sappho mellita voce canentem Audiit, irata est ne nova Musa foret. Br. 152. CUM tacet indoctus, sapientior esse videtur, Et morbus tegitur, dum premit ora pudor. Br. 155. NUNC huic, nunc aliis cedens, cura farra Menippus Credit, Achæmenidæ nuper agellus eram. Quod nulli proprium versat Fortuna, putabat Ille suum stolidus, nunc putat ille suum. Br. 162. Br. 96. QUOD nimium est sit ineptum, hinc, ut dixere Hic, aurum ut reperit, laqueum abjicit, alter ut priores, Et melli nimio fellis amaror inest. Br. 156. Nox Fortuna sibi te gratum tollit in altum ; aurum Non reperit, nectit quem reperit, laqueum. Br. 167. Br. 168. VITÆ rosa brevis est, properans si carpere nolis, Quærenti obveniet mox sine flore rubus. Br. 170. PULICIBUS morsus, restinctâ lampade, stultus Exclamat: nunc me cernere desinitis. |