صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Per saxa, ignivomi nuper spelæa draconis.
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo qua vallis sente, figuræ
Surgit amans abies teretis, buxique sequaces
Artificis frondent dextræ; palmisque rubeta
Aspera, odoratæ cedunt mala gramina myrto.
Per valles sociata lupo lasciviet agna,
Cumque leone petet tutus præsepe juvencus.
Florea mansuetæ petulantes vincula tigri
Per ludum pueri injicient, et fessa colubri
Membra viatoris recreabunt frigore linguæ.
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis infans, motusque trisulcæ
Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes
Aureaque admirans rutilantis fulgura cristæ.
Indue reginam, turritæ frontis honores
Tolle Salema sacros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce tiara!
En formosa tibi spatiosa per atria, proles
Ordinibus surgit densis, vitamque requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.
Ecce peregrinis fervent tua limina turbis ;
Barbarus en clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce cremant genibus tritæ regalibus aræ!
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii; tibi balsama sudat Idume.
Etheris en portas sacro fulgore micantes
Cœlicolæ pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorumpunt; non posthac sole rubescet
India nascenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet; radios pater ipse diei
Proferet archetypos; cœlestis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis cessura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret æquor;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, solidique liquescent robora montis :
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Lætaque Messia semper dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Respice quem subiget senium, morbique seniles, | Ut vitam, poscat si res, impendere vero.
Quem terret vitæ meta propinqua suæ.
Respice inutiliter lapsi quem pœnitet ævi;
Recte ut poeniteat, respice, magne parens.

Cura placere Deo sit prima sit ultima, sanctæ
Irruptum vitæ cupiat servare tenorem ;

PATER benigne, summa semper lenitas,
Crimine gravatam plurimo mentem leva :
Concede veram pœnitentiam, precor,
Concede agendam legibus vitam tuis.
Sacri vagantes luminis gressus face
Rege, et tuere, quæ nocent pellens procul;
Veniam petenti, summe da veniam, pater;
Veniæque sancta pacis adde gaudia:
Sceleris ut expers, omni et vacuus metu,
Te, mente purâ, mente tranquilla colam:
Mihi dona morte hæc impetret Christus suå.

[Jan. 18, 1784.]

SUMME Pater, puro collustra lumine pectus,
Anxietas noceat ne tenebrosa mihi.
In me sparsa manu virtutum semina larga
Sic ale, proveniat messis ut ampla boni.
Noctes atque dies animo spes læta recurset,
Certa mihi sancto flagret amore fides.
Certa vetat dubitare fides, spes læta timere.
Velle vetet cuiquam non bene sanctus amor.
Da, ne sint permissa, Pater, mihi præmia frus-
[tra,
Et colere, et leges semper amare tuas.
Hæc mihi, quo gentes, quo secula, Christe, piâsti,
Sanguine, precanti promereare tuo!

[Feb. 27, 1784.]

MENS mea, quid quereris? veniet tibi mollior hora,

In summo ut videas numine læta patrem ; Divinam insontes iram placavit Iesus; Nunc est pro pœna pœnituisse reis.

Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas Displiceat, servet tutum sub pectore rectum : Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas, Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno, Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.

Sed timeat semper, caveatque ante omnia,

[blocks in formation]

CHRISTIANUS PERFECTUS.

Qui cupit in sanctos Christo cogente referri, Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro Instet, et evellens terroris spicula corde, Suspiciat tandem clementem in numine patrem. Huic quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli, Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus, Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur. Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit

JEJUNIUM ET CIBUS. SERVIAT ut menti corpus jejunia serva, Ut mens utatur corpore, sume cibos.

AD URBANUM.* 1738. URBANE, nullis fesse laboribus, Urbane, nullis victe calumniis,

See Gent. Mag. Vol. VIII. p. 156; and see also the Introduction to Vol. LIV.

Cui fronte sertum in erudita Perpetuo viret, et virebit ; Quid moliatur gens imitantium, Quid et minetur, sollicitus parum, Vacare solis perge Musis,

Juxta animo studiisque felix. Linguæ procacis plumbea spicula, Fidens, superbo frange silentio ; Victrix per obstantes catervas Sedulitas animosa tendet. Intende nervos fortis, inanibus Risurus olim nisibus æmuli; Intende jam nervos, habebis

Participes opera Camœnas. Non ulla Musis pagina gratior, Quam quæ severis ludicra jungere Novit, fatigatamque nugis

Utilibus recreare mentem. Texente nymphis serta Lycoride, Rosa ruborem sic viola adjuvat Immista, sic Iris refulget Æthereis variata fucis.

IN RIVUM A MOLA STOANA LICH

FELDIÆ DIFFLUENTEM.

ERRAT adhuc vitreus per prata virentia rivus,
Quo toties lavi membra tenella puer;
Hic delusa rudi frustrabar brachia motu,

Dum docuit blanda voce natare pater.
Fecerunt rami latebras, tenebrisque diurnis
Pendula secretas abdidit arbor aquas.
Nunc veteres duris periêre securibus umbræ,
Longinquisque oculis nuda lavacra patent.
Lympha tamen cursus agit indefessa perennis,
Tectaque qua fluxit, nunc et aperta fluit.
Quid ferat externi velox, quid deterat ætas,
Tu quoque securus res age, Nise, tuas.

ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ. *

Ingemit exosus, scribendaque lexica mandat Damnatis, pœnam pro pœnis omnibus unam. Ille quidem recte, sublimis, doctus et acer, Quem decuit majora sequi, majoribus aptum, Qui veterum modo facta ducum, modo carmina vatum,

Gesserat et quicquid virtus, sapientia quicquid Dixerat, imperiique vices, cœlique meatus, Ingentemque animo seclorum volveret orbem. Fallimur exemplis ; temere sibi turba scho

larum

Ima tuas credit permitti Scaliger iras.

Quisque suum nôrit modulum; tibi, pnime virorum,

Ut studiis sperem, aut ausim par esse querelis, Non mihi sorte datum; lenti seu sanguinis ob

sint

Frigora, seu nimium longa jacuisse veterno,
Sive mihi mentem dederit natura minorem.

Te sterili functum cura, vocumque salebris
Tuto eluctatum spatiis sapientia dia

Excipit æthereis, ars omnis plaudit amico, Linguarumque omni terrâ discordia concors Multiplici reducem circumsonat ore magistrum. Me, pensi immunis cum jam mihi reddor, inertis

Desidiæ sors dura manet, graviorque labore
Tristis et atra quies, et tardæ tædia vitæ.
Nascuntur curis curæ, vexatque dolorum
Importuna cohors, vacuæ mala somnia mentis.
Nunc clamosa juvant nocturnæ gaudia mensæ,
Nunc loca sola placent; frustra te, Somne, re-
cumbens

Alme voco, impatiens noctis metuensque diei.
Omnia percurro trepidus, circum omnia lustro,
Si qua usquam pateat melioris semita vitæ,
Nec quid agam invenio; meditatus grandia,
cogo:

Notior ipse mihi fieri, incultumque fateri
Pectus, et ingenium vano se robore jactans.
Ingenium, nisi materiem doctrina ministrat,
Cessat inops rerum, ut torpet, si marmoris absit
Copia, Phidiaci fœcunda potentia cœli.
Quicquid agam, quocunque ferar, conatibus ob-

stat

Res angusta domi, et macræ penuria mentis. Non rationis opes animus, nunc parta re

censens

Conspicit aggestas, et se miratur in illis,
Nec sibi de gaza præsens quod postulat usus
Summus adesse jubet celsa dominator ab arce;
Non, operum serie seriem dum computat ævi,
Præteritis fruitur, lætos aut sumit honores

[Post Lexicon Anglicanum auctum et emendatum.] Ipse sui judex, actæ bene munera vitæ ;

LE CON ad finem longo luctamine tandem Scaliger ut duxit, tenuis pertæsus opellæ, Vile indignatus studium, nugasque molestas,

See the life of Dr. Johnson.

Sed sua regna videns, loca nocte silentia late
Horret, ubi vanæ species, umbræque fugaces,
Et rerum volitant raræ per inane figuræ.

Quid faciam? tenebrisne pigram damnare senectam

Restat? an accingar studiis gravioribus audax? Aut, hoc si nimium est, tandem nova lexica poscam?

AD THOMAM LAURENCE,

MEDICUM DOCTISSIMUM,

Voce ubi Cennethus populos domuisse feroces
Dicitur, et vanos dedocuisse deos.
Huc ego delatus placido per cærula cursu,

Scire locus volui quid daret iste novi.

Cum filium peregre agentem desiderio nimis tristi Illic Leniades humili reguabat in aula,

prosequeretur.

FATERIS ergo, quod populus solet Crepare vecors, nil sapientiam Prodesse vitæ, literasque,

In dubiis dare terga rebus.

Tu, queis laborat sors hominum, mala,
Nec vincis acer, nec pateris pius:
Te mille succorem potentem
Destituit medicina mentis.

Per cæca noctis tædia turbidæ,
Pigræ per horas lucis inutiles,
Torpesque, languescisque, curis
Solicitus nimis heu ! paternis.

Tandem dolori plus satis est datum,
Exurge fortis, hunc animis opus,
Te, docta, Laurenti, vetustas,

Te medici revocant labores.

Permitte summo quicquid habes Patri, Permitte fidens; et muliebribus, Amice, majorem querelis

Redde tuis, tibi redde, mentem.

Leniades, magnis nobilitatis avis.
Una duas cepit casa cum genitore puellas,

Quas Amor undarum crederet esse deas.
Nec tamen inculti gelidis latuere sub antris,
Accola Danubii qualia sævus habet.
Mollia non desunt vacua solatia vitæ,
Sive libros poscant otia, sive lyram.
Fulserat illa dies, legis qua docta supernæ
Spes hominum et curas gens procul esse jubet.
Ut precibus justas avertat numinis iras

Et summi accendat pectus amore boni. Ponte inter strepitus non sacri munera cultus Cessarunt, pietas hic quoque cura fuit. Nil opus est æris sacra de turre sonantis Admonitu, ipsa suas nunciat hora vices. Quid, quod sacrifici versavit fœmina libros? Sint pro legitimis pura labella sacris. Quo vagor ulterius? quod ubique requiritur hic est,

Hic secura quies, hic et honestus amor.

[blocks in formation]

SKIA.

PONTI profundis clausa recessibus, Strepens procellis, rupibus obsita, Quam grata defesso virentem,

Skia, sinum nebulosa pandis !

His cura, credo, sedibus exulat; His blanda certe pax habitat locis ; Non ira, non mæror quietis Insidias meditatur horis.

At non cavatâ rupe latescere,
Menti nec ægræ montibus aviis
Prodest vagari, nec frementes
In specula numerare fluctus.
Humana virtus non sibi sufficit;
Datur nec æquum cuique animum sibi
Parare posse, utcunque jactet
Grandiloquus nimis alta Zeno.

Exæstuantis pectoris impetum
Rex summe, solus tu regis, arbiter;
Mentisque, te tollente, fluctus;
Te, resident, moderante fluctus.

INSULA KENNETHI, INTER HEBRIDAS.

PARVA quidem regio, sed religione priorum Clara, Caledonias panditur inter aquas.

ODE DE SKIA INSULA.

PERMEO terras ubi nuda rupes Saxeas miscet nebulis ruinas,

[blocks in formation]

LIBER ut esse velim suasisti, pulchra Maria : Ut maneam liber, pulchra Maria, vale.

JACTURA TEMPORIS.

HORA perit furtim lætis, mens temporis ægra Pigritiam incusat, nec minus hora perit.

O qui benignus crimina ignoscis, Pater, Facilisque semper confitenti ades reo,

*The Rev. Dr. Thomas Birch, author of the History of the Royal Society, and other works of note.

The lady on whom these verses, and the Latin ones that immediately follow, were written, is the celebrated Mrs. Elizabeth Carter, who translated the works of Epictetus from the Greek.

This and the three following articles are metrical versions of collects in the Liturgy; the first, of that, beginning," O God, whose nature and property;" the 2d and 3d, of the collects for the 17th and 21st Sundays after Trinity; and the 4th, of the 1st collect in the communion service.

« السابقةمتابعة »