صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quare beatissimos ego semper existimavi qui hanc velut omnibus numeris perfectam felicitatem consecuti sunt, ut pariter splendidissimo vitae statu et merito haud vulgaris eruditionis venerabiles sint atque conspicui. in his Te numero, Eminentissime Princeps, qui cum maiestate sacrae purpurae et pontificalis familiae praerogativa satis sine ullo aliunde petito splendore fulgeas, adeo tamen litterarum studio inter publica tantae dignitatis munera et fuisti semper et etiamnunc es deditus, ut cum iis qui tota vita aliud nihil egerunt iure et audacter de multifariae scientiae palma possis contendere. testatur enim hoc ditissima tua lectissimaque bibliotheca, qua post Vaticanam nihil Roma perfectius habet aut magnificentius; testatur haud exiguus praestantium ingeniorum numerus, quibus aula tua nunquam non fuit exornata; testatur publicum doctissimorum virorum de Te iudicium, qui saepe gravissimarum quaestionum arbitrium Tibi detulerunt. quod cum ita sit, abunde, ni fallor, apparet quibus ego nunc causis impulsus volumen hoc Originum Cpolitanarum Eminentissimo nomini Tuo dedicare audeam. nempe iam primum minime dubito quin pro singulari tuo erga litteras affectu, quicquid hoc munusculi litterarii est, laetissimo vultu sis excepturus: deinde praecavebo hac dedicandi ratione ne exprobrari mihi possit, quod olim Anacharsin philosophum in Graecorum ludis improbasse refert Laërtius, dywvísɛodar μὲν τοὺς τεχνίτας, κρίνειν δὲ τοὺς μὴ τεχνίτας. certum denique habeo obtensam nominis tui auctoritatem non honori tantum laboribus meis fore, sed et praesidio adversus malevolorum improbas detrectationes; quod videlicet nemo sanus ea lacessere ausurus quae Tibi optimo acerrimoque scriptorum censori probantur. et hae quidem praecipuae

ex iis sunt quas cum omnibus eruditis communes habeo causas, cur Tibi potissimum, Eminentissime Princeps, quicquid hoc et qualecunque est libri, merito ac lubens consecrem: insuper vero alias multas privatim habeo, quas domesticas appellare lubet; easque tanto caeteris graviores existimo quanto vehementius axaquorías crimen subire vereor. etenim repetenti mihi memoriam omnis eius temporis quod studiorum causa exteris regionibus perlustrandis impendi, vix ullus occurrit dies qui singulari aliquo Tuo in me collato beneficio non sit notabilis. advenientem me primum Lutetiam humanissime per eos qui tum rebus Tuis agendis ibi praeerant excipi curasti. mox ipse Lugduno reversus participem me fecisti mensae, admisisti inter intimos; et ut paucis omnia complectar, tanto me prosecutus es affectu ut maiorem ab avunculo non potuissem desiderare. eandem benevolentiam Romae postea expertus sum, ubi integrum biennium in aula Tua commoranti mihi ea videndi multa et discendi fuit occasio, ut vere gloriari possim plus me in luce illa et strepitu aulico quam in ullo Academiae recessu et umbra profecisse. reversus deinde in Galliam incredibile memoratu est quantam ex commendatione Tua cum aliis multis locis utilitatem perceperim, tum vero inprimis Tolosae, cuius urbis illustrissimus archiepiscopus Dn. Carolus de Montchal, vir sanctitatis simul et prudentiae et eruditionis rarissimae, continuos octo menses in palatio suo plus quam paterna liberalitate et cura me tractavit. plura eius generis addere inconveniens esse credo et superfluum, tum quod ipsa haec beneficiorum enumeratio nescio quid videatur habere levitatis et arrogantiae, tum quia vel ex minimo eorum quae iam dicta sunt satis superque elucet, quanta obligationis necessitate

EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO PRINCIPI

FRANCISCO BARBERINO,

S. R. E. CARDINALI,

DOMINO MEO SUMMA OBSERVANTIA COLENDO,
PETRUS LAMBECIUS S.

Multa sunt, Eminentissime Princeps, quae homini ad immortalem gloriam adspiranti viam praebent; verum aut me amor propriae opinionis fallit, aut ulla nec honestior nec compendiosior potest reperiri quam vel ipsa eruditio vel quae eruditis exhibetur benevolentia et benignitas. harum altera quibuscunque egenis et obscuris terrae filiis ad summam laudem aditus patet, dummodo natura aptam iis non denegarit indolem, nec ipsi profectui suo debita diligentia, famae autem legitima non desint ambitione. altera illis duntaxat ad claritudinem pervenire licet, quibus eam generis potentiae et fortunarum amplitudinem largiri deus voluit, ut protegere alios possint et sustentare. illiR ergo hos colunt, ut necessariis ad studia adminiculis potiantur: hi contra illos fovent, ut monumentis litterarum nominis et virtutis suae memoria apud posteros celebretur; ita utrique per se indigentes alteri alterorum vigent auxilio.

quare beatissimos ego semper existimavi qui hanc velut omnibus numeris perfectam felicitatem consecuti sunt, ut pariter splendidissimo vitae statu et merito haud vulgaris eruditionis venerabiles sint atque conspicui. in his Te numero, Eminentissime Princeps, qui cum maiestate sacrae purpurae et pontificalis familiae praerogativa satis sine ullo aliunde petito splendore fulgeas, adeo tamen litterarum studio inter publica tantae dignitatis munera et fuisti semper et etiamnunc es deditus, ut cum iis qui tota vita aliud nihil egerunt iure et audacter de multifariae scientiae palma possis contendere. testatur enim hoc ditissima tua lectissimaque bibliotheca, qua post Vaticanam nihil Roma perfectius habet aut magnificentius; testatur haud exiguus praestantium ingeniorum numerus, quibus aula tua nunquam non fuit exornata; testatur publicum doctissimorum virorum de Te iudicium, qui saepe gravissimarum quaestionum arbitrium Tibi detulerunt. quod cum ita sit, abunde, ni fallor, apparet quibus ego nunc causis impulsus volumen hoc Originum Cpolitanarum Eminentissimo nomini Tuo dedicare audeam. nempe iam primum minime dubito quin pro singulari tuo erga litteras affectu, quicquid hoc munusculi litterarii est, laetissimo vultu sis excepturus: deinde praecavebo hac dedicandi ratione ne exprobrari mihi possit, quod olim Anacharsin philosophum in Graecorum ludis improbasse refert Laërtius, dywvilɛodar μὲν τοὺς τεχνίτας, κρίνειν δὲ τοὺς μὴ τεχνίτας. certum denique habeo obtensam nominis tui auctoritatem non honori tantum laboribus meis fore, sed et praesidio adversus malevolorum improbas detrectationes; quod videlicet nemo sanus ea lacessere ausurus quae Tibi optimo acerrimoque scriptorum censori probantur. et hae quidem praecipuae

« السابقةمتابعة »