CORPUS. SCRIPTORUM HISTORIAE BYZANTINA E. EDITIO EMENDATIOR ET COPIOSIOR, CONSILIO B. G. NIEBUHRII C. F. INSTITUTA, AUCTORITATE ACADEMIAE LITTERARUM REGIAE BORUSSICAE CONTINUATA. LIARA UNIVERSTY GEORGIUS CODINUS. BONNAE IM PENSIS ED. WEBERI MDCCCXLIII EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO PRINCIPI FRANCISCO BARBERINO, S. R. E. CARDINALI, DOMINO MEO SUMMA OBSERVANTIA COLENDO, Multa sunt, Eminentissime Princeps, quae homini ad immortalem gloriam adspiranti viam praebent; verum aut me amor propriae opinionis fallit, aut ulla nec honestior nec compendiosior potest reperiri quam vel ipsa eruditio vel quae eruditis exhibetur benevolentia et benignitas. harum altera quibuscunque egenis et obscuris terrae filiis ad summam laudem aditus patet, dummodo natura aptam iis non denegarit indolem, nec ipsi profectui suo debita diligentia, famae autem legitima non desint ambitione. altera illis duntaxat ad claritudinem pervenire licet, quibus eam generis potentiae et fortunarum amplitudinem largiri deus voluit, ut protegere alios possint et sustentare. ergo hos colunt, ut necessariis ad studia adminiculis potiantur: hi contra illos fovent, ut monumentis litterarum nominis et virtutis suae memoria apud posteros celebretur; ita utrique per se indigentes alteri alterorum vigent auxilio. illi |