صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

PARS I.

Preces Ordinariæ.

ΠΝΕΥΜΑ· Ο ΘΕΟΣ

ΚΑΙ ΤΟΥΣ · ΠΡΟΣΚΥΝΟΥΝΤΑΣ ΑΥΤΟΝ·

ΕΝ ΠΝΕΥΜΑΤΙ ΚΑΙ ΑΛΗΘΕΙΑΙ· ΔΕΙ· ΠΡΟΣΚΥΝΕΙΝ·

C

UM gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo non quia dignus es, sed quia tui miser

tus sum.

Si non habes devotionem, sed magis aridum te sentis, insiste orationi, ingemisce et pulsa: nec desistas, donec merearis micam aut guttam gratiæ salutaris accipere.

À KEMPIS.

S

INE fide impossibile est placere Deo: Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

ΠΙΣΤΕΥΩ · ΚΥΡΙΕ ·

ΒΟΗΘΕΙ· ΜΟΥ · THI· ΑΠΙΣΤΙΑΙ·

p

Exemplum.

ORATIO DOMINICA.

ATER noster, qui es in cœlis, sanctificetur adveniat regnum tuum:

nomen tuum :

fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra :

panem nostrum quotidianum da nobis hodie : et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : et ne nos inducas in tentationem : sed libera nos a malo: quia tuum est regnum, potentia, et gloria, in sæcula sæculorum. Amen.

*

Breviarium Sarisburiense.

I.

AD SS. TRINITATEM HYMNUS.

O PATER Sancte mitis atque pie,
O Jesu Christe Fili venerande,
Paracliteque Spiritus O alme,

Deus æterne;

Trinitas sancta Unitasque firma,
Deitas vera, Bonitas immensa,
Lux angelorum, salus orphanorum,
Spesque cunctorum ;

Serviunt tibi cuncta quæ creasti,
Te tuæ cunctæ laudant creaturæ,
Nos quoque tibi psallimus devote,
Tu nos exaudi.

Gloria tibi omnipotens Deus,

Trinus et unus, magnus et excelsus,

Te decet hymnus, honor, laus, et decus,

Nunc et in ævum.

Amen.

« السابقةمتابعة »