粥 O Amor, qui semper ardes et nunquam extingueris, Deus meus, accende me; da quod jubes, et jube quod vis. Nunquid non potens est manus tua, Deus omnipotens, sanare omnes languores animæ meæ ; atque abundantiori gratia tua pravos animi motus extinguere? Obsecro, Domine, auge magis magisque in me munera tua; ut anima mea non sit rebellis tibi : et perfice in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, cum absorpta fuerit mors in victoria; per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen. Ex variis Lib. Confess. locis congesta. Breviarium Sarisburiense. XXII. HYMNUS VESPERTINUS. CHRISTE, qui lux es et dies, Precamur, sancte Domine, Ne gravis somnus irruat, Oculi somnum capiant, Defensor noster, aspice, Insidiantes reprime ; Quos sanguine mercatus es. * Breviarium Sarisburiense. Memento nostri, Domine, Deo Patri sit gloria, Et nunc, et in perpetuum. Amen. XXIII. LAUDIS ET GRATIARUM ACTIO. JAGNUS es, Domine, et laudabilis valde; magna virtus tua, et sapientiæ tuæ non est numerus. Laudare te vult homo,-aliqua portio creaturæ tuæ ; et homo circumferens mortalitatem suam,-testimonium peccati sui, et testimonium quia superbis resistis. Tu excitas ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da mihi, Domine, scire, invocare, et laudare te. Quæram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum ? et quis locus est in me, quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me,-Deus, qui fecit cœlum et terram ? Quis Dominus, præter Dominum? aut quis Deus, præter Deum nostrum? Summe, optime, potentissime, misericordissime et justissime, stabilis et incomprehensibilis, immutabilis et mutans omnia! semper agens, semper quietus es; portans, et implens, et protegens; creans et nutriens et perficiens ; quærens, cum nihil desit tibi; nunquam inops, et gaudes lucris ; nunquam avarus, et usuras exigis; reddis debita, nihil debens; donas debita, nihil perdens! Quis mihi dabit requiescere in te? Domine, veni in cor meum ; ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum * S. Augustinus. amplectar te. Dic mihi per miserationes tuas, Deus meus, quid sis mihi. Dic animæ meæ, "Salus tua Ego sum:" sic dic, ut audiam. Ecce, aures cordis mei ante te, Domine; aperi eas, et dic animæ meæ, "Salus tua Ego sum." Ab occultis meis munda me, Domine, et parce servo tuo; quia si iniquitates observaveris, Domine,-Domine, quis sustinebit? Gratias tibi, honor meus, et fiducia mea, Deus meus ; gratias tibi de donis tuis: tu mihi ea serva, Domine; et perfice quæ dedisti; et porta me misericorditer usque ad salutem sempiternam; per Dominum nostrum, Jesum Christum. Amen. |