صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ritu Sancto; ideo Paulus ad Rom. x. dicit, Quomodo credent sine prædicante? quomodo prædicabunt, nisi mittantur ?

Qui nunc credit evangelio, et recipit doctrinam de Christo, hic potest (audite verbi ingens pondus et maximam consolationem) filius Dei fieri, sicut Johannes, cap. i. testatur; Quicunque autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Quando autem credimus in Christum, et baptisamur, tunc renati denuo sumus et filii Dei; nam baptismus est lavacrum regenerationis, sicut postea clarius audietis.

Mox autem, cum filii Dei facti sumus, Deus dat Spiritum Sanctum in corda nostra, sicut Paulus ad Ga. dicit, cap. iv. Quia jam estis filii, tum Deus misit Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem Abba Pater. Dato autem Spiritu Sancto, vera etiam dilectione Dei accenduntur corda nostra erga Deum, sicut Paulus ad Rom. v. dicit, Dilectio Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Ubi autem est dilectio erga Deum, ibi servantur mandata Dei, et incipit aliquatenus obedientia mandatorum Dei. Ad hæc Spiritus Sanctus adversatur carni et cupiditatibus ejus, et adjuvat nos in his superandis, ut illis non obediamus, sed pii et sancti et puri simus.

Ita Spiritus Sanctus primum quidem est author predicati verbi, deinde per verbum excitat in cordibus fidem, vocatque ad baptismum, dein per fidem et baptismum operatur renascentiam. Cum autem renati sumus et facti filii Dei, Spiritus Sanctus habitat in nobis, sanctificat nos, ut simus jam templa Dei, ut Paulus ad Corinth. dicit; auget et confirmat fidem subinde magis, ut Deum jam affectu filiorum dulciter complectamur; obsignat et certificat nostra corda nobis remissa esse peccata ; accendit nos ad dilectionem erga Deum, ut jam incipiamus implere mandata et legem Dei; adjuvat nos ad resistendum peccato, et pravis concupiscentiis; mortificat et concrucifigit Christo in nobis carnem per varias tentationes et crucem. Et hoc quidem perpetuum et indesinens est opus Spiritus Sancti in nobis, donec fides et dilectio perfecta reddantur, donec peccatum et malæ cupiditates per mortem corporis prorsus evacuentur; et tum perfecte justi et sancti erimus, liberati ab omni peccato et malo, hæredes in regno Dei, ut veri et dilecti filii Dei.

Sicut nunc audistis, filioli, credere nos debere in Deum Patrem, qui nos creavit, in Deum Filium, qui nos redemit; ita et hic discetis, quod debemus credere in Spiritum Sanctum, qui nos sanctificavit, et subinde magis renovat et purificat omnes qui evangelio credunt. Nam qui credit in Jesum Christum, quod ille sit ille Dominus et Redemptor noster, huic datur Spiritus Sanctus, ut sanctificet eum ; sicut Paulus testatur et dicit, Nemo potest Jesum vocare Dominum, nisi per Spiritum Sanctum.

Ita breviter jam traditum est vobis, quomodo per Spiritum Sanctum sanctificamur; hoc non solum diligenter animis vestris inscribetis, sed et oratione indesinenti contendetis apud Deum, ut ita vos sanctificare velit. Et, quantum fieri potest, ad hoc vos erudiendos et præparandos præbete. Qui n. libenter et attente audit contiones, qui studiose discit verbum, quo predicatur Christus, et firma fide adheret verbo evangelii, hic particeps fit hujus sanctitatis, hujus tantæ consolationis, et mansuræ ac æternæ salutis.

Quicquid præterea sequitur in symbolo brevis declaratio est eorum quæ audistis, et facile intelligitur quando hæc de sanctificatione recte percepta sunt. Et quia audivimus quod credere et confidere debemus Deo, tum sequuntur etiam præcipui articuli, propter quos illi confidere et in nullo dubitare debemus.

Primum credendum est piis et Christianis, quod evangelium et verbum illud de Christo, seu doctrina gratiæ, nunquam sine fructu aut frustra spargitur aut prædicatur in mundum, sed semper inveniuntur homines, semper invenitur aliqua congregatio, quæ credit et salvatur, sicut Esa. lv. dicit, Verbum meum non redibit ad me vacuum, sed efficax erit, &c. Et hic catus in terris, eorum qui credunt evangelio, vocatur una sancta catholica ecclesia Christi, id est populus, congregatio seu cætus Christianorum. Nam vocabulum (ecclesia) non significat templum ex lignis et lapidibus constructum, sed congregationem hominum illuminatorum Spiritu Christi, qui recipiunt verbum evangelii, et convenire solent ad audiendum verbum et orandum, et hoc quidem vos pueri diligenter discetis.

Hæc Christiana ecclesia est communio sanctorum, id est, omnes sunt sancti, unum corpus sanctum sub capite Christo, una sancta congregatio. Et omnes thesauros et opes spirituales, quæ pertinent ad sanctificationem, habet ecclesia a Domino suo Christo Jesu, et sunt bona omnibus et singulis communia; nam qui vere pius est, illorum bonorum fit particeps.

Hæc autem sunt bona, quæ Christiani, et tota Christi ecclesia habet communia ; primum quod Deus Pater (illa æterna et infinita Majestas) est misericors, et dulcissimus Pater noster; Deus Filius est Redemptor et Mediator noster; Deus Spiritus Sanctus est communis omnium credentium Sanctificator; deinde evangelium, doctrina hæc æternæ consolationis, baptismus; sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi; per quæ totius cælestis hæreditatis et omnium bonorum Christi participes reddimur. Deinde oratio et sancta crux. Crux autem piorum vocantur ejusmodi passiones et tentationes quæ sunt salutares et utiles, quæ erudiunt et promovent nos ad cognitionem voluntatis Dei et vitam æternam, atque hæc crux, hæ afflictiones sunt in omnibus vere piis. Crux incredulorum et afflictiones impiorum sunt nocentes, quia augent impatientiam, promovent ad desperationem et damnationem.

Hæc scire ideo utile est, ut cognoscamus vera cogni

tione Dei nihil in coelo, neque in terra, quicquam esse præstantius, et hæc ingentia et maxima bona et dona extra ecclesiam Christi non inveniri: et ut firmiter credamus has immensas, ineffabiles, infinitas opes, et thesauros veros, primitias regni cælorum et vitæ æternæ, tantum in ecclesia esse, nusquam alibi, neque apud sapientes et philosophos gentium, neque apud Turcicam illam tot milium hominum colluviem, neque apud papisticam illam et titulo tenus ecclesiam inveniri. Quando ergo vera ecclesia, habens Spiritum et verbum, hæc tanta et tam accumulata bona nobis promittit, non dubitare debemus, nos ea jam accepisse. Et quando in his bonis et opibus constituit nos æconomos, ministros et concionatores, non dubitandum est, quin Deus efficaciter nobiscum operetur et præsens adsit nobis, adjuvet nos, et semper contra mundum et regnum Diaboli corroboret, et adjuvet nos ut fæliciter, secundum vocationem nostram, omnia geramus.

Secundo, Credenda quoque est remissio peccatorum; nam ubicunque est ecclesia Christi, ibi est inenarrabile illud donum et immensa et æterna consolatio) gratis oblata gratia, et remissio peccatorum; et extra ecclesiam nemini hominum remittuntur peccata ; ergo remissio peccatorum quærenda est apud ecclesiam Christi ; ergo absolutionem ibi quoque petere debemus, ut firmiter credamus, quando ecclesia vera per ministros suos remissionem peccatorum promittit, et hic in terris absolvit, abso lutos nos esse etiam coram Deo in cælis, ut de clavibus latius audietis.

Tertio credenda est etiam resurrectio carnis aut corporum; videmus enim hanc horribilem poenam peccati originalis inter cætera quoque inflictam Adam et posteris ejus, ut corpus illud pulcherrimum humanum, ad æternitatem et immortalitatem creatum, semel per mortem hic dissolvendum sit, squalori funeris et sepulchri subjiciendum. Hoc autem ideo fit, ut peccati tyrannis, quæ adhuc in carne nostra sævit, per mortem finiatur, sicut Paulus ad Romanos inquit, cap. vi. Quando enim in fide morimur, jam conscientia libera est a peccato; et morte corporis cessant impetus illi et fremitus animorum adversus mandata et voluntatem Dei; deinde et peccata contra proximum, ira, invidia, libido, avaricia, superbia, omnesque malæ cupiditates. Et tandem in extremo die, Deus suscitabit nos a mortuis, ut tales infirmitates et peccata non amplius inveniantur in nobis, sed erimus puri, spirituales, et immortales, adeoque conformes corpori claritatis Christi. Et ut eo firmius hæc credamus, tum Christus ipse surrexit a mortuis, adeoque ipse non solus, sed multi sancti cum eo, sicut evangelium Matth. xxvii. et Daniel xii. testantur.

Quarto, Credenda est et æterna vita; quando enim resurgemus a mortuis, tunc in æternum cum Christo, in leticia quadam inenarrabili et glorificata vivemus, in justicia, perfecta sanctitate, et vita æterna. Et hæc claudamus hac voce Amen, quod tantum valet; id est, certo certo hæc firmissima et vera sunt.

Ideo et, filioli, ex corde credetis in Spiritum Sanctum, qui remissionem peccatorum nobis per ordinarios concionatores, et per omnes veros verbi ministros annunciat, et corda ac animos nostros ad credendum movet et illuminat, et subinde per fidem, in ecclesia Christi, magis purificat et sanctificat, peccatum expurgat et delet, et tandem a mortuis suscitabit ad vitam æternam. Et certo statuetis apud vos, nec dubitabitis, quod hæc omnia operaturus sit in nobis, sicut incepit, modo nos obedierimus, et perseveraverimus in fide usque ad finem. Qui enim usque ad finem perseverarit, hic salvus erit.

Et hæc est summa et simplicissimus intellectus hujus tertiæ partis symboli de Sanctificatione. Credo, quod non ex viribus humanæ rationis, vel conatu meo, credere possum in Christum Dominum nostrum, aut pervenire ad eum; sed Spiritus Sanctus per evangelium me vocavit,

« السابقةمتابعة »