صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

debemus ad pietatem, ardenter orare Deum, ut pergere et adjuvare nos velit, et dare nobis ut possimus facere quæ præcepit, et credere tantis promissionibus; nam nihil valet oratio non credentis. Ideo oportet ut Deus incipiat, et vocet nos per verbum, ut fidem det in corda nostra, alias non essemus quicquam unquam petituri. Ergo nos non prævenimus Deum, non ita incipimus initio, Pater da mihi ut credam quod Pater meus sis, sed, Pater noster qui es in cælis &c. hoc est, Domine Deus Pater cælestis, tu antequam ego inciperem orare, antequam nomen tuum nossem, dedisti mihi concionatores et prædicatores, et per hos annunciasti quod sis Pater meus per Jesum Christum, et aperuisti cor meum ut credam quod sis Pater meus; ideo oro, mi Pater coelestis, da, da hanc gratiam, ut nomen tuum sanctificetur.

Et qui hoc ita se habere non crederet, ille saltem ex hac oratione hoc discere posset; nam Christus Dominus noster bene novit voluntatem Patris sui coelestis, nempe quod velit nobis esse dulcissimus Pater, alias non docuisset nos hunc titulum, Pater noster. Vicissim ergo afficiamur dulci et filiali affectu, et concipiamus maximam fiduciam ad Deum ; nam omnium nostrum est Pater.

Nunc videtis quam ardenti amore et miro affectu quilibet pater in terris complectitur liberos suos; nam parentes summam curam adhibent in educandis liberis, his student parare victum et vestitum, propter eos subeunt labores, hos docent, constituunt eis gubernatores et pædagogos. Et si alicubi peccant liberi, ut castigandi sint, tamen amor manet paternus, tamen compatiuntur liberis, et mallent parcere. Et cum resipiscunt pueri, jam omnia remissa sunt, et ad condonandum promptissimi sunt parentes. Ita multo magis Pater noster, ille cælestis Deus, hic vere vult esse Pater, vult nos alere et custodire, erudire et docere, ut in æternum salvemur. Et ut maxime in peccata aut errata incidamus, tunc hoc per Christum nobis vult condonare, ut maxime corripiat nos; tamen

non vult affligere perpetuo, sed ad tempus, ad castigationem solum, ut in viam redeamus.

Ergo de hac tali et tanta paternitate, merito gloriamur, et ingenti et ineffabili leticia afficimur, et merito vicissim diligimus Deum ; cum noster Pater sit, et infinitis bonis ac donis nos adobruat. Libenter ergo orabitis hanc orationem; nam quando oratis, loquimini cum Patre in cælis, et ipse exaudit nos, et paterne benefacit nobis, et dat omnia quæ petimus. Sæpe ergo, et diligenter orabitis, quando mane surgitis, quando templum ingredimini, sub horam prandii, sub horam somnii, ut a teneris assuefaciatis vos, ut libenter et sæpe oretis. Nam per orationem quærimus et consequimur omnia, quæ Christus nobis promeritus est, et quæ Pater ille cælestis promisit.

Verum hoc quoque diligenter expendetis quod dicimus, Pater noster qui es in cælis, ad discernendum quod non sentimus de parentibus in terris; nam in terris etiam habemus patres; hi sunt homines sicut nos, et nos salvare non possunt. Verum in cælis habemus longe alium, majorem, spiritualem et æternum Patrem ; hic in omni neces sitate nos adjuvare potest, et tandem etiam salutem et vitam dare æternam. Quemadmodum autem liberi carnem et sanguinem a parentibus habent, et plerumque eos referunt facie; ita spiritum a cælesti nostro Patre habemus, et secundum spiritum Patrem in cælis referre et exprimere debemus; id est, credere debemus verbo ejus, obedire mandatis ejus, vitare ea quæ prohibet, et per omnia affecti esse debemus secundum illius sanctam voluntatem et Dei verbum; et tunc vere est Pater noster, nos illius tenelli filii. Et quemadmodum in cælo est, et lucem inhabitat inaccessam, ita et nos glorificabimur, et erimus in coelo in æternum, apud illum Patrem. Has tantas res (quæ supra omnem captum sunt humanarum mentium) his brevibus verbis docet Dominus noster Jesus Christus cum inquit, Pater noster qui es in cælis.

Nunc sequuntur in hac sancta oratione aliquot dis

tinctæ petitiones, in quibus omnia comprehenduntur quæ in Decem Præceptis mandata sunt, et in symbolo promissa. Has, filioli, summa diligentia discetis, ut scire possitis quid petatis. Priores tres petitiones agunt de rebus primæ tabulæ Decalogi. Aliæ quatuor petitiones agunt de promissionibus symboli et rebus secundæ tabulæ, ut audietis.

Prima petitio continet res primi et secundi præcepti, Ego Deus tuus. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Et hæc sunt ejus verba:

Sanctificetur nomen tuum. Supra dixi, filioli, quod nos non prævenimus Deum, non oramus priores, quod Deus velit Deus esse et Pater noster; sed Deus misericordia ineffabili prævenit nos, vocat nos per verbum, vocat nos ad fidem, dat nobis spiritum, dat ut ipsum pro Patre et Domino agnoscamus, antequam de hoc cogitare aut quærere Deum possimus.

Cum ergo nunc per verbum et fidem vocarit, et per baptismum inservit Christo, et membra fecit ecclesiæ Dei, non debemus esse segnes, nec ociosi, sed cogitare de profectu, et sic orare: Pater noster qui es in cælis, cum dederis nobis indignis sanctum evangelium tuum; tu nos elegeris, nos te non elegimus, cum miseris concionatores qui predicant nobis verbum per quod sanctificati et fide edocti sumus, ut te jam pro Deo agnoscamus, atque ita aliquatenus primum præceptum implere possimus. Nunc O Pater noster, quod cepisti perfice, perge auxiliari nobis, ut et secundum præceptum implere possimus, nempe ut tuum nomen sanctificetur, hoc est, tanquam sanctum celebretur. Hæc oratio placet Deo, et exaudit nos, et Deus dat nobis gratiam et vires, ut nomen ejus sanctificare possimus.

Sanctificare autem nomen Dei tunc dicimur, quando nomen ejus pro sancto habemus, et ut sancta sanctorum reverenter tractamus, quando ex vero timore et amore Dei nos abstinemus, ne nomen Dei in vanum assumamus, quando nomen Dei confitemur, laudamus, celebramus, in omni necessitate invocamus. Nomen enim Dei per se sanctum est ; tunc autem nos violamus sanctitatem nominis Dei, quando eo ad res impias et prophanas abutimur, quando de Deo, aut rebus divinis impie loquimur, quando de Deo et religione falsa docemus, aut nomine Dei ad idolatricos cultus et errores abutimur; aut quando per nomen Dei pejeramus. Item sub nomine Dei hominibus aut aliis creaturis dira imprecamur; aut cum de Deo et de rebus divinis loquentes eas in risum et jocum vertimus, et ad res ludicras abutimur; et quando non vivimus secundum verbum Dei, sed contemnimus Deum et præbemus scandalum, ut et alii de Deo et rebus divinis contemptum sentiant et loquantur.

Nunc admodum hoc horrendum est auditu, filioli, quod nos vocamur ecclesia et Christiani : scimus Deum esse Dominum et Patrem nostrum, et tamen adeo mali, · adeo infirmi, pravi et ingrati sumus, ut nomen ejus non sanctificemus seu reverenter tractemus. Ideo valde necessarium est, ut Deum ardenter oremus, velit nobis auxiliari, ne nomen divinum irreligiose tractemus, sed sanctificemus, et amplissime honorificemus, ut et ab aliis honoretur. Hoc autem fit quando verbum Dei syncere prædicatur et docetur, et nos doctrinæ per inculpatam witam respondemus; id est, quando verbum ejus credimus et confitemur, in omni necessitate invocamus nomen Dei, et pro omnibus beneficiis gratias agimus.

Quando enim falsa doctrina traditur, tunc nomen Dei prophanatur; nam falsa doctrina honoratur quasi sit verbum Dei et sancta, cum tamen sit mendacium Diaboli et prophana. Quomodo autem nomine Dei horribilius possemus abuti, quam cum hoc sanctum nomen prætexitur mendaciis Diaboli, et mendacium sic ornatur ut eo facilius decipiantur homines ?

Deinde crudeli et plane Caynica persecutione sanæ doctrinæ etiam blasphematur, et contumelia afficitur, nomen

Dei; nam cum evangelium et piam doctrinam hæresim et errorem vocant impii hypocritæ, Deus ipse accusatur tanquam hæreticus, qui hanc doctrinam dedit. Hæc autem est horribilis blasphemia nominis divini.

Ita et quando verbo Dei non credimus, tunc violamus nomen Dei, et contumelia afficimus, quasi Deus non sit verax.

Deinde quando evangelium et verbum ejus coram mundo non intrepide confitemur, contemnimus et conspuimus nomen ejus. Nam qui evangelium abnegat, et non confitetur constanter, qui conterritus ab hominibus revocat quæ pie docuit aut confessus est, hic perinde facit atque si Deus, Christus Filius Dei vivi, et totum evangelium, non satis dignum sit, aut quasi hoc honore dignari non velit, ut coram regibus et potentibus mundi de hoc loquatur, aut ut propter hoc aliquid patiatur.

Deinde quando Deum Patrem nostrum appellamus, (sicut re vera est,) et nos gloriamur tanti Parentis esse filios, et tamen non pia et inculpata vita præstamus id quod profitemur, tunc nomen Dei prophanamus: Nam patris contumelia est filius male frugi. De hoc conqueritur Deus per Ezechielem prophetam cap. xxxvi. Nomen meum propter vos blasphematur inter gentes.

Ita etiam habet res cum invocatione et gratiarum actione; qui Deum non invocat, non gratias agit, hic con temnit et negligit Deum, quasi non sit verus Deus, qui in omnibus necessitatibus subvenit nobis, subvenire vult et potest. Qui enim fatetur se adjutum esse a Deo, ille merito agit gratias ; qui etiam credit, quod posthac erepturus sit, ille merito invocat.

Qui ergo sanam doctrinam non tradit, non credit in nomen Christi ; qui verbum Dei non intrepide confitetur, qui non digne evangelio ambulat, non in omni necessitate Deum invocat, non in omnibus hilariter et alacriter gratias agit pro variis beneficiis, hic aspernatur et contemnit Deum nomenque Dei, et præbet occasionem ut alii con

« السابقةمتابعة »