صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

bato sanctis, cælestibus et divinis rebus occupemur. Quando autem his vere sanctis rebus occupamur, tunc nos non inservimus Deo (si proprie loquendum sit) sed ipse magis servit nobis, id quod declarabimus.

Primum, quando sabbatum sanctificare volumus, id est sanctis, divinis rebus transigere, tum nihil sanctius possumus facere, quam ut audiamus verbum Dei, et evangelium, et ut discamus verum timorem, veramque fidem erga Deum. Item ut participemus mensæ Domini, ut consolationem accipiamus, ad confirmanda corda et conscientias, ad corroborandam fidem nostram. Aut ut in fide et spiritu ardenter oremus, ut Deus omnia det nobis, quibus indigemus, ut liberet nos a malo; nam sic exaudiet nos Deus.

Nunc spero vos, filioli, eo profecisse, ut facile intelligatis, quando Deus per suos ministros facit nobis predicari verbum suum, impertit nobis ineffabilia dona sacramentorum, exaudit orationes nostras, quod ipse nobis inservit, et benefacit, non nos ipsi. Ideo summa hujus præcepti est, quasi Deus dicat, En pueri, vultis mihi servire, et facere quod mihi placet, tum non nitamini, nec fidite vestris operibus, nam ego vestro labore et operibus non indigeo: venite, ego docebo vos, quid credere, aut facere debeatis. Sacramentorum mirificis donis consolabor vos, orationes vestras exaudiam; non potestis mihi præstare gratiorem cultum, quam ut ad me veniatis, et patiamini in vos effundi beneficia mea, ut agnoscatis quam Pater vester sim, et ut vos mihi confidatis, et me diligatis, quemadmodum liberi diligunt parentes. Et de his audietis in symbolo plura.

Secundo et hoc ingens et memorabile beneficium est, quod cum ad quærendum quotidianum victum, labor omnibus incumbat magnus, quod Dominus Deus dedit sabbata, quibus interquiescamus, servi, ancillæ et jumenta nostra. Nam his utique significat, quod etiamsi non ita indesinenter defatigemur laboribus, tamen se daturum

abundanter omnia, quando illius voluntati obsequimur, et primum quærimus regnum Dei, ut reliqua omnia adji-Matt. vi. ciantur nobis.

Nunc cogitate filioli, quam grave peccatum sit, quando sabbatum non sanctificamus. Sabbatum autem violatur, quando prophanis, impiis operibus homines dant operam, ut quando non summa reverentia audimus verbum Dei et contiones, quando non oramus, quando ociosis, ignavis deambulationibus, choreis, alea, lusibus, symposiis tempus teritur; cum ebrietati, libidini, rixis, aliis fædis cupiditatibus indulgent homines.

Nam ibi irascitur Deus et punit nos, ut maledictio sit undique, sicut Deutero. xxviii. cominatur, ut homines diu noctuque laborent, et tamen emergere aut eluctari non possint, neque id injuria; nam cum Deus illis dat sabbatum, non sanctificant, non audiunt verbum, non orant, contemnunt Deum et omnem cultum Dei, et perdite indulgent cupiditatibus in sabbato, crapula, choreis, lusibus, scortatione, rixis, turpissimis rebus prodigunt horas, tunc Deus eos punit, ut præ paupertate feriari non possint; neque enim digni sunt sabbato, cum tam male collocent horas. Quosdam autem Deus non punit in hac vita, sed differt pænam ad horam mortis ; tum horribiliter deseruntur in æternum a Deo, et damnantur.

Ideo ab his tantis peccatis cavete filioli, sanctificate sabbatum, summo studio audite verbum Dei, orate indesinenter, pro omnibus beneficiis gratias agite, tum placebitis Deo; et dabit vobis gratiam et benedictionem, ut bene sit vobis, ut Domino Deo vestro cum gaudio servire et sabbatisare possitis. Deus n. clementer permittit sabbata, modo vere ea sanctificemus, et bene tempus et horas collocemus. Non solum autem corpore agendum sabbatum est, sed etiam corde: hoc fit, quando nostram propriam voluntatem, et carnalia desideria refrenamus, et submittimus nos reverenter voluntati Dei, sic ut in Dominica oratione ex corde dicere possimus, Fiat voluntas

tua, sicut in cælo, ita et in terra. Nam sic dicit Dominus per prophetam Esaiam, cap. lviii. Si abstinueris facere voluntatem tuam in die sancto meo, vocaberis sabbatum delicatum, &c. id est, quando nostram voluntatem submittimus sanctæ voluntati Dei, quando patienter ferimus voluntatem et opera Dei, tum vere possumus sabbatum agere, et Dominum Deum in hoc laudare et celebrare.

Nam hoc non est sabbatismum agere, quando corpus desinit a labore, et interim animus totus intentus est, quomodo fallat proximum, potiatur omnibus voluptatibus, ulciscatur se acerbe de inimicis suis. Aut quando cor æstuat murmuratione et impatientia, et non obedienter submittit se voluntati Dei, nec pacienter fert opera ejus, sed cogitationibus suis se macerat. Nam ejuscemodi cor, quomodo sabbatum aget, aut Deum serio laudabit ? Ideo discamus etiam sabbatisare a malis cogitationibus. Sed hoc est filioli, supra captum puerilem, et per totum vitæ cursum, satis est negocii, ut hoc discamus.

Hic nunc discite pueri, quod præcipuus cultus Dei non est situs in externis operibus, sed quando simul corpore et animo sabbatum celebramus, cum audimus verbum Dei, cum orando invocamus nomen Dei, participamus illius sacramentis, quibus omnibus monemur, docemur, corroboramur, munimur, ut subinde firmiores evadamus in fide.

Et hæc est vera et germana sententia, et intellectus tercii præcepti, ut Dominum Deum timeamus super omnia, ipsumque diligamus, ut contiones sacras, et sanctum verbum ejus magnifaciamus, libenter in illo exerceamur.

Ideo filioli accurate discite, et quando continget vos interrogari, quomodo intelligis tertium præceptum ? respondebitis Dominum Deum timere et diligere debemus super omnia, ut contiones et verbum ejus non contemnamus, sed hoc reverenter et sedulo audiamus, et disQUARTA CONTIO.

camus.

Enarratio quarti præcepti. Honora patrem et matrem, ut sis longævus super terram.

[graphic][subsumed][subsumed]

NUNC audistis, quomodo intelligendum sit tertium præceptum, in quo discimus, quomodo nos gerere debeamus erga Deum in operibus. Ideo sequitur nunc quartum præceptum.

Honora patrem et matrem, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus est daturus tibi.

Hoc est primum et præcipuum præceptum (filioli) secundæ tabulæ, quæ docet nos, quomodo gerere nos erga proximum debeamus ; et hoc præceptum loquitur de præcipuis et excellentioribus hominibus super terram, scilicet de patre, matre, et magistratibus, et docet quomodo nos gerere debeamus erga eos, nempe ut eos honoremus, et revereamur.

Non tractat autem hoc mandatum de adeo vilibus netram confiteamur. Deinde et alios quoque erudire et docere debemus (quilibet in sua vocatione) ut multi, imo omnes ad cognitionem veritatis perveniant. Et quando hoc non facimus, tunc peccamus, et damnabimur: nam Christus dicit, Lucæ cap. xii. Dico autem vobis, quicunque me confessus fuerit coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.

Tertio, laudare et celebrare debemus nomen Dei, et illi pro omnibus beneficiis corporalibus et spiritualibus, quæ nobis exhibuit et quotidie singulis horis et momentis exhibet, laudem illi tribuere, sicut ipse inquit Dominus in Psalmo, Invoca me in die tribulationis, exaudiam te et honorabis me. Hic auditis filioli, quod Deus ille Pater celestis ideo nos exaudit, et infinitis bonis et donis accumulat, ut illum laudemus alacriter et exultanter in Spiritu Sancto, et ex toto corde gratias agamus. Ergo cum oramus, debemus etiam Deo agere gratias, laudare atque celebrare eum, pro tantis opibus bonorum, quæ nobis jam olim antea dedit, tum exaudit nos eo libentius, et confirmatur, corroboraturque fides nostra, cogitantibus nobis, quomodo Deus nos sæpe exaudierit, et liberarit, ut eo minus dubitemus adhuc exauditurum esse : ideo dicit propheta David, Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvabit me. Hoc nunc discetis filioli, et assuefacietis vos, ut primum Deo laudem canatis, pro omnibus beneficiis suis, et postea invocetis in omnibus necessitatibus vestris, tum Deus eo propensior est ad exaudiendum, et fides vestra alitur atque confirmatur. Vere enim orantem, ante omnia credere oportet, se certo exaudiri.

Ita ergo intelligetis hoc secundum præceptum, ut nomen Dei non sumatis in vanum, ut non idololatriæ dediti sitis, non juretis inaniter, non diris devoveatis quemquam, non ad turpes confabulationes abutamini nomine et verbo Dei, non incantationibus manganeumatis vacetis. Hæc

Psal. xvii.

« السابقةمتابعة »