صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

enim nunquam ulli abierunt impune coram Deo. E contra nomine Dei pie debetis uti ad gloriam Dei, et commodum proximi, invocando, confitendo : nam hæc est sententia et mens ipsa hujus præcepti, quod Deum super omnia timere et diligere debemus, ne pretextu nominis divini, idololatriæ operam demus, ne pejeremus, ne mentiamur, aut fraudemus quenquam, sed ut nomen illud sacrosanctum, in omnibus necessitatibus invocemus, confiteamur, illud laudemus et celebremus.

Ideo filioli attendite. Cum ergo vos interrogabimini, Quomodo intelligitis secundum præceptum? Respondebitis, Deum super omnia timere debemus et diligere, ut nomine illius non abutamur ad idololatriam, ad incantationes, perjurium, detestationes, ut non ad scurriles jocos abutamur nomine Dei, non ad imposturas, sed ut illud in omnibus necessitatibus invocemus, confiteamur, mag'nifaciamus et celebremus.

TERTIA CONTIO.

Enarratio tertii præcepti.
Memento ut diem sabbatum sanctifices.

[graphic][ocr errors][ocr errors]

gociis, sed de rebus longe maximis, et plurimum sapientiæ confert his, qui recte intelligunt, ideo filioli diligenter attendite, ut recte intelligatis.

Et primum quidem scitote, Deum ideo dedisse hæc decem præcepta, ut ex his discamus, quid illi placeat. Et certissimum est nihil nos usquam posse facere, conari, aut operari super terram, quod magis illi placeat, quam quod illius mandata servemus. Et stultissimi homines sunt, qui Deo servire volunt operibus, quæ ipse non præcepit. Nam de his ipse Christus dicit, Matthæi xv. cap. Frustra me colunt mandatis hominum. Certum autem est placere illi, ut honoremus patrem et matrem, et illis obediamus. Ideo placent ei etiam omnia opera, quæ parentes nostri nobis injungunt, et viliora illa, ut si verras hypocaustum, aquam afferas ad gutturnium. Hæc nunc ingens est consolatio, quod certo scimus, hæc tantilla opera valde placere Deo, tantum ideo, quod patri et matri obedimus.

E contra, nihil placent ei illi cultus, ceremoniæ et opera, quæ extra verbum Dei sine mandato ejus fiunt, quantumvis speciem et plausum habeant coram mundo. Hoc filioli discetis ; nam mandatum Dei reddit nostra opera, sancta, electa et preciosa, et præterea nihil est sanctum.

Nunc præcipit nobis Deus, ut honoremus patrem et matrem, hoc est, ut reverenter metuamus, et libenter obediamus eis, ut diligamus et revereamur, omni genere officii colamus eos. Nam hæc omnia complectitur vox; Honora parentes, &c. Et illum honorem eis debemus, eo quod Deus illos nobis dedit, tanquam dominos, curatores, et magistratus, loco Dei ; et per illos quidem, summis et maximis beneficiis accumulamur, quæ quidem usquam, secundum ipsa spiritualia Dei et Christi beneficia, accipimus. Ideo honorare debemus et non contemnere, neque negligere eos.

Quando autem non metuimus eos, quando leviter curamus, cum ipsi nobis succensent, tunc contemnimus, atque hoc est abominabile peccatum; nam nullo modo contemnere debemus, sed attentos oportet esse nos, ut ne in minima quidem re offendamus eos.

Verum, quando non libenter eis obedimus, tunc etiam despicimus eos; nam qui non obedit patri et matri, ille arrogans est, præfertque se illis in sapientia; atque hic est insignis contemptus et peccatum grande; ideo filioli non ita contemnetis parentes, sed ex animo obedietis, et subditi eritis illis.

Et quando parentes non diligimus, tunc ex animo non possumus eos revereri, aut honorare; ergo oportet ut vehementer, et ex animo eos diligamus, presertim cum Deus tot et tantis beneficiis nos adobruat per illos, ut postea dicemus.

Præterea ad omne genus officii obstringimur erga parentes, ut per omnia et omnibus, quibus possimus rebus, eis gratitudinem præstemus, longe præ aliis. Quando aliis bene facimus, existimamus nobis deberi gratias. Sic quidem non debemus affecti esse erga parentes ; sed ipso officio, et beneficio honorare eos debemus, id est, erga eos non aliter nos gerere, quam erga reges, principes aut potentes; quando illis in aliquo gratificamur, aut aliquid donamus, tum non cogitamus, nobis vicissim magnas gratias deberi; sed demittimus nos coram illis, et obnixe rogamus, ut boni consulere velint; nos libenter in majori gratificaturos, &c. Et reverenter id ambimus, ut velint nos habere commendatos. Hic est ille honos, illa reverentia debita parentibus. Sic in omnibus aliis nos erga parentes gerere debemus, ubicunque aliquid possumus eis præstare officii, sic honorare eos debemus, atque honorifice eos obtestari, ut exigua illa boni consulant. Nullum n. genus officii aut benevolentiæ satis est, ut aliquam partem meritorum patris et matris assequamur erga nos, aut ut beneficiis illorum (quæ infinita erga nos sunt) respondeamus. Ita observate diligenter, quod hoc verbum (honorare) complectitur timorem, metum, reverentiam, obedientiam, dilectionem et amorem erga parentes, ut omni genere officii et beneficiorum eos accumulemus, et tamen non requiramus gratias, sed ipsis agamus gratias, et rogemus, quod dignati sint boni consulere.

Nam ipsi vere sunt nostri domini, curatores, et magistratus a Deo constituti, et hæc officia ac obsequia eis debemus, et nisi sic nos erga parentes gesserimus, Deus gravissime irascetur nobis; ideo præceptum erat in lege Mose Deut. cap. xxi. in hæc verba ; Si quis habuerit filium contumacem, qui non obedierit voci patris et matris, tum apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis, et dicent; Hic noster filius est contumax et inobediens, et non audit nos, et helluatur ac inebriatur; tum omnis populus lapidabit eum, ut moriatur, ut tollatur malum de medio vestri, et omnis populus audiat et timeat.

Ibi auditis optimi pueri, quam vehementer hoc displiceat Deo, quando parentibus non obediunt liberi, cum tam atrocem pænam statuat in liberos, qui non obediunt.

Nunc audite etiam causam, quare Deus tam diligenter præcipit, Honora patrem et matrem. Et hæc quidem est causa : Dominus Deus tot beneficiis adobruit nos, per parentes, ut nulla eloquentia hoc verbis assequi possit; nam ipsis tanquam instrumentis utitur, quibus dat nobis vitam et halitum, deinde victum, et vitæ necessaria. Ideo tanquam organa electa Dei, debemus eos venerari. Et cum Deus ille vivus et verus sit in hac vita inconspicuus, quem non videmus, neque vocem ejus audimus, tum patrem et matrem suo loco nobis statuit, ut illi nobis colloquantur, ut illi nobis docendo, præcipiendo indicent, quid faciendum sit, quid omittendum.

Quemadmodum nunc pædagogus primarius nonnunquam hypodidascalo committit gregem puerorum, ut se absente illum ducat et gubernet, cui eundem in modum debetur reverentia; et quemadmodum pædagogus vicario non obedientem graviter punit; ita Deus illos pueros graviter puniet, qui patri et matri non obediunt; nam ipse parentibus, tanquam suis hypodidascalis injunxit, ut vicarii sui sint, in educandis et gubernandis pueris.

Deus ergo ipse est ille summus conditor et pædagogus: pater et mater autem sunt organa et instrumenta, per quæ Deus hæc omnia operatur. Nam quando Deus ille æternus, et mirificus Creator, quotidie jam creat quasi ex nihilo hominem, daturus illi corpus et animam, non jam accipit de limo terræ, aut fragmen glebæ, ut initio fecit, cum Adam crearet, sed ad hoc tam mirificum, et ineffabile opus, parentibus utitur. Ergo hoc est primum, et longe maximum beneficium, quod Deus nobis per parentes nostros dat corpus et animam.

Posteaquam autem jam nati sumus, cum jam Deus nos alere vult, non panem e cælo effundit, sed ubera materna mirifice implet lacte, ut possit lactare prolem, deinde patri dat facultates, ut sustentare possit liberos. Nam videmus, nos aliquot annis ibi infantili ætate tam misere jacere, deinde vix circum reptare imbecilles, ut ipsimet nos juvare non possimus, ut nisi Deus per patrem et matrem nos aleret, omnibus nobis sub primos vagitus in cunis pereundum esset : atque hoc quidem alterum ingens et præcellens beneficium est, quod Deus per parentes nos nutricando educat, tenerius quam gallina pullos suos.

Deinde quos Deus vult Christianos fieri, et ad cognitionem veritatis pervenire, his dat Christianos parentes, hi curant nos baptisari, ut inseramur Christo, et filii Dei efficiamur. Nam nisi parentes Christiani essent, tum facile occasione perpetuis implicaremur erroribus; videtis enim nullos Judæos pueros baptisari. Quando autem Ethnicos et impios parentes haberemus, et sine baptismo moreremur, in æternum damnaremur. Et ut maxime non contingeret nos mori infantes, tamen apud ejuscemodi parentes interim impie educaremur, et odio acerbo ac contemptu veræ fidei a teneris imbueremur, ut in

« السابقةمتابعة »