صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Turcarum et Judæorum liberis videmus, qui omnes fidem Christi horribiliter oderunt, et vix inter decem milia unus adultus aspirat ad baptismum. Hoc est tertium ingens et præcellens beneficium, quod Deus per parentes mox ad baptismum et ecclesiam Christi perducit, et amorem erga Christi religionem veram in animis nostris plantat, ut volentes et libenter Christiani simus, alias facile adulti, a Christi fide in æternum alienaremur.

Deinde cum jam adolevimus, et jam tempus est, ut addiscamus verbum Dei, tum Deus primum omnium optimam et excellentissimam doctrinam tradit nobis per parentes, nempe decem præcepta, symbolum, orationem Dominicam. Et ut maxime erudiamur per pædagogos, tamen mandato erudimur parentum, et illorum impensa ac sumptu. Ideo nunc hoc est quartum beneficium, quod Deus nos per parentes docet, et erudit ad cognitionem sui verbi, ad cognitionem veram Dei.

Ad hæc, pater et mater formant nos ad bonos et civiles mores, ut evadamus in viros moderatos et sedatos, quibus cum libenter honesti viri conversentur. Ad hæc docent nos mechanica artificia, mercaturæ rationes varias, et omnis generis artes, quibus honeste victum quæramus. Ab ipsis habemus patriam, qua nihil est dulcius; ab ipsis jus civitatis, hæreditatem, et quis omnia enumerare potest? Tantum autem habent negocii et laboris parentes, in educandis, dolandis, erudiendis, ornandis, excolendis liberis, ut ipsi omnia exequi non possint, tametsi libenter facerent; ergo coguntur uti opera aliorum, ut pædagogorum, legislatorum, jureperitorum, magistratuum, per quos pueri hæc beneficia consequuntur, quæ Deus dare vult per parentes.

Hæ sunt potiores causæ, filioli, quare Deus nobis præcepit honorare parentes; et profecto crudeles liberi sunt qui hoc non faciunt, cum tantum cumulum beneficiorum a parentibus accipiant, et digni profecto essent, qui lapidarentur, sicut in Veteri Testamento pœna constituta erat;

ideo filioli hæc diligenter servate, non sitis inobedientes, ingrati, sed honorate patrem et matrem.

Non est autem ut cogitetis hanc obedientiam vos tantum debere patri et matri, sed eandem obedientiam et honorem debetis etiam his, quorum opera parentes sæpe utuntur, ut sunt tutores, pædagogi, patresfamilias, concionatores, pastores, magistratus; nam hos omnes scriptura sancta vocat patres; ideo quando Deus dicit, Honora patrem et matrem, tunc omnes illos complectitur, et hoc ideo fit.

Quando enim moriuntur parentes, tunc testamento suis liberis dant tutores et curatores, et eis impertiunt illam potestatem, quam ex Deo habent super liberos. Ejuscemodi tutoribus liberi etiam obedire debent, et venerari eos; nam illi sunt loco parentum; curant enim et fovent pueros, ut aliquid discant et educentur, et coram Deo et mundo coguntur reddere rationem.

Ad hæc, quando parentes non idonei sunt ad docendum, aut non satis ocii habent, tum committunt ludimagistris, contionatoribus et pastoribus, et impertiunt eis suam potestatem; ideo pueri et illis obedire reverenter debent. Nam Paulus inquit, Qui bene præsunt presby- 2 Tim. v. teri, duplici honore digni sunt. Et Petrus dicit, Obedite 1 Pet. v. præpositis vestris, nam excubant pro animabus vestris, ut qui rationem reddituri sint de animabus vestris.

Sæpe etiam fit, ut parentes liberos suos committant aliis, sive quod eos alere, sive in artificiis, aut ratione mercaturæ erudire ipsi non possunt. Quando nunc hoc fit, tunc pueri eos, ad quos ita mittuntur, et apud quos degunt, etiam tanquam parentes honorare debent, ipsis parere in omnibus. Nam in illos pater et mater suam potestatem transtulerunt; ideo Paulus dicit, Servi obedite Ephe. vi. Dominis vestris, tanquam Deo &c.

Quando autem pueri jam adoleverunt, et neque parentibus, neque pædagogis, neque dominis suis, neque pastoribus, aut sacerdotibus parere volunt, sed incipiunt fero

Acto. v.

cire, petulanter se gerere, et aliis inferunt damnum, tum magistratus in illos animadvertet. Nam parentes magistratum elegerunt, et constituerunt, et potestatem suam etiam illi mutuarunt, ut contumaces liberos loco parentum puniant et coherceant. Ideo magistratus quoque honorandus est, non aliter atque pater et mater; nam per magistratum habemus defensionem, pacem politicam, jura et leges, tranquillitatem in civitate et republica. Libenter ergo pendere debemus tributum, vectigalia, reditus, ut illa possint conservari, ut Paulus Rom. xiii. præcipit.

Discite ergo filioli, non solum vocari parentes eos, ex quibus nati sumus, sed eos, qui ipsis navant operam in nobis educandis et erudiendis, ut sunt tutores, pædagogi, patresfamilias, pastores ecclesiarum, et magistratus. Honoris autem vocabulum non solum complectitur exteriorem illum gestum, sed hi demum honorant, qui vere reverentur, diligunt parentes, magnifaciunt eos, cedunt illis, omnibus officiis colunt, et tamen eis hoc non exprobrant, sed agnoscunt se adhuc multo plura debere.

Et hæc est præcipua sapientia, in temporariis et politicis illis rebus, ut agnoscamus illis nos debere honorem et reverentiam, et quod hic sit cultus Deo admodum gratus, et quod Deus unice delectatur hoc cultu, et quod infinita bona nobis per hos homines impartitur.

Ideo si vultis boni et pii pueri haberi, et placere Deo, tunc servate hoc mandatum, obedite parentibus, et cuilibet magistratui, timete eos, parete illorum mandatis, submittite vos in omnibus. Veruntamen si aliquid mandaret magistratus, manifeste contra Deum, tunc non debetis parere, sed dicere cum Petro apostolo, Oportet Deo plus obedire quam hominibus. Videte autem, ne ideo contemptim tractetis parentes, si forsan sunt homines simplices, rudes, pauperes, per ætatem jam imbecilles; qualescunque tandem sint, tamen Deus per eos vitam vobis dedit, constituit eos vobis dominos, et ut supra commemoravi, tot bona dedit vobis per eos; ideo debetis eos ho

norare, ipsis obedire, libenter discere et facere, quod ipsi præcipiunt, et summo studio ea vitare, quæ prohibent. Nam hæc obedientia placet Deo, et est cultus Deo gratissimus. Cavete autem, ne parentum imperium detrectetis, seu autoritatem defugiatis, ne deseratis artifices et dominos, pædagogos, ad quos ipsi vos mittunt; nam hoc est grande peccatum coram Deo, quod impune non auferetis.

In primis vitandum est vobis, detestabile genus inobedientiæ, quod hoc tempore valde vulgatum est, ut insciis parentibus non implicetis vos nuptiis; nam hoc non solum est insignis inobedientiæ, sed maximæ stulticiæ ; quid enim molestius aut calamitosius, quam conjugium, male conciliatum, aut infœliciter cohærens? Ibi per omnem vitam, carnificina vos exercet, et infortunium detinet, e quo non nisi per mortem eluctari datur. Periculum autem est, quando contempta autoritate parentum, ipsis insciis ad nuptias aspiramus, et ita in peccato et inobedientia conjugium auspicamur, ut Deus neque salutem, neque benedictionem daturus sit. Si autem mandata Dei servaveritis, et parentes honoraveritis, tunc Deus vicissim diliget vos, et uberrimam benedictionem impartietur.

Nunc audistis, filioli, quid faciendum sit: ideo discite diligenter; nam hoc præceptum est insigne et unum ex præcipuis. Et ideo Paulus dicit esse primum et præci- Ephes. vi. puum, habens promissionem. His verbis promittit nobis Deus, ut qui honorat patrem et matrem, hic longævus futurus est, et mansurus in patria, qui autem non honorarit, hic expelletur è patria, et cito morietur.

Et profecto hoc videtis ita in experientia; nam quando pueri sunt petulantes, prefracti, feri, contumaces, non obediunt parentibus, pædagogis, aut dominis non fideliter inserviunt, quando non reverentur pastores ecclesiarum, aut magistratibus non obediunt, tunc Deus punit eos, ut alii alio infortunio plectantur, hic in membro aliquo mutiletur, ille casu aliquo reddatur monoculus, hic excussus

ex equo, repente jaceat extinctus, ille in aquis submergatur, ut interim taceam, quod tot adolescentes parum frugi, inter pocula, ferro confossi pereant. Cum jam ventum est ad œconomiam, tum nusquam eluctari aut emergere possunt, obruuntur ære alieno ut cogantur extra patriam exulare, et confugere ad asylum; deinde dum mendaciis et aliis artibus malis conantur utcunque effugere, non raro accidit, ut res ad restim eis redeat, aut coguntur errare in alienis terris extorres, et ut ab omnibus notis amicis, consanguineis deserantur, ubi nemo illis fidit, nemo adjuvat, nemo miseretur: hæc tunc digna est pœna, quod ætate ineunte et tenera parentibus non obedierunt.

Proinde filioli, obedite parentibus et magistratibus, tunc longævi eritis, et evadetis in viros prudentes, ut et aliis prodesse possitis. Et tunc Deus benedicet vobis, ut manere possitis in patria, apud parentes, sorores, fratres, amicos, sodales, omne genus beneficii et officii ab illis accepturi; tunc non turpis inopia, aut æs alienum premet vos, ut cogamini relinquere patriam, neque pericula, et motus bellorum ejicient vos è patria. Tanta et tam exaggerata præmia Deus promisit obedientibus, et certo est daturus, sicut experientia cernimus, quando parentibus obedimus, et patimur nos secundum mandatum Dei gubernari, magno nostro commodo, et educari ad timorem Dei.

Hæc nunc est vera sententia, et intellectus verus quarti præcepti, Quod Deum super omnia timere et diligere debemus, quod propter ipsum parentes, et dominos honorare, eosque non contemnere.

Ideo diligenter attendite et discite hæc, et quando interrogamini, quomodo intelligis quartum præceptum? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, ut propter ipsum, nostros parentes, præceptores, dominos non contemnamus, sed eos honoremus, eis obediamus, omnique reverentia ipsos colamus.

« السابقةمتابعة »