صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[merged small][graphic]

NUNC audistis, quomodo quartum præceptum intelligendum sit, in quo discitis, quomodo nos erga patrem et matrem, et erga quoslibet magistratus gerere debeamus; nunc sequitur quintum præceptum.

Non occides.

Hoc præceptum docet nos, quomodo nos gerere debeamus, erga singulos proximos, nempe ut non inferamus illis damnum, neque in bonis, neque vitæ eorum insidiemur. Nam inter omnia temporalia et corporalia bona, nihil est præciosius salute et vita; ideo Deus præ omnibus damnis, hoc præcipue vetat, ne occidamus proximum.

Hoc mandatum autem non solum arcet nos ab homicidio, quod manu et ferro fit, sed prohibet omnem acerbitatem et odium, ut nec affectu cordis, nec verbis, nec

operibus homicidium patremus; nam lex est spiritualis, ut Paulus Roma. vii. dicit; et exigit non solum obedientiam externi operis, sed et affectum cordis, et intimos

sensus.

Et profecto eximia sapientia est, hoc mandatum penitus introspicere, et recte intelligere. Ideo et Dominus noster Jesus Christus hoc mandatum exposuit ipse, ne erremus et hoc mandatum falso intelligamus, ut Judæi ; nam Judæi putabant, quando manus abstinerent a cede, tunc servassent hoc mandatum; quando alias odio et invidia flagrabant erga proximum, verbis aut operibus alias occasionem dabant cedi, tunc non habebant pro peccato; et scribæ et pharisæi eorum sic docebant eos; ideo Christus Matthæi v. dicit, Amen dico vobis, nisi abundaverit justicia vestra, plusquam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum cœlorum. Audistis quod dictum est antiquis, non occides, qui autem occidit, reus erit judicio. Ego autem dico, si quis irascitur fratri suo, reus erit judicio. Ibi auditis, filioli, quod Christus tam graviter prohibet odium, iram, invidiam, quam ipsam sanguinariam cedem ; nam qui irascitur proximo, ille occidit proximum corde et affectu.

Nunc ibi est mandatum Dei, Non occides; accurate autem attendite filioli, non dicit, Manus tua non occidet, aut ensis tuus non occidet, hastile aut bombarba tua; sed, TU, inquit, non occides, id est, tu ipse, quantus, quantus es, cum omnibus membris tuis, omnibus intimis cogitationibus tuis, omnibus affectibus, dictis, factis non occides.

Sed dicat aliquis, Si qui ergo sint manifesti fures, latrones, raptores, homicidæ, aut alii scelerati homines, nonne sunt occidendi? Respondeo, sunt occidendi, sed Deus dicit, Tu non occides, Tu pacem cum omnibus Deut. xxiii. habebis. Quis ergo faciet? Mihi, inquit, vindictam, et ego ulciscar. Deus ipse vult exercere vindictam. Ideo constituit magistratus, et potestates in mundo, et dedit eis gladium, ut illi ejuscemodi flagiciosos occidant. Et cum

funguntur officio suo, tum præstant cultum Deo, et sunt ministri Dei, sicut Paulus inquit, Rom. xiii. Minister enim Dei est magistratus. Ergo quando magistratus ejusmodi reum occidit, perinde est, ac si Deus ipse eum occidisset; nam ipse facit hoc ex mandato et ordinatione Dei.

Ideo filioli, ut maxime aliqui vim inferant, aut injuriam faciant vobis, tum ferte patienter, abstinete manus a sanguine, neminem verberate, neminem ledite, committite rem Deo; hic dixit, Mihi vindictam, et ego ulciscar.

Et sicut supra audistis, sic intelligetis hoc mandatum, Non occides, id est, neque affectu cordis, nec verbis, nec operibus occides. Varie autem fit homicidium; primum si ferro trucidemus proximum, ut latrones in sylvis. Item si eum, quem alii occidere volunt, et nos eripere possemus, non liberamus. Aut si mandata et consilium demus, ut proximus occidatur. Item si aliquid atrocis sermonis de proximo spargamus, cujus occasione ipse occiditur. Item, si quem verbis excusare possemus, et prævenire homicidium, et id non facimus. Item si proximus est in periculo vitæ, et nos illi non subvenimus, sed patimur eum perire fame, submergi, aut in incendio obrui. Item quando odio et ira incendimur contra proximum et cupimus nocere ei. Item, magna acerbitate, dira et mala imprecamur illi. Ecce hoc totum est occidere, et per hoc efficimur rei homicidii.

Et ut hoc bene intelligatis pueri, tum omni diligentia attendite; ubicunque est ira, odium, acerbitas animi et invidia, ibi etiam est homicidium; et quamvis cædes non fiat ferro et manu, tamen fit affectu, cogitationibus, consilio, corde; nam perinde atque incendium, ubi ex parva scintilla invaluerit, immania damna dat, neque ita facile restingui potest, ita cum animi odio, invidia inflammati inardescunt, horribilius damnum dant, quam unquam cogitassemus. Imo sæpe transversum rapiunt hominem, ut patret malum, de quo per omnem vitam ne cogitavit qui

dem unquam, de quo postea misere dolet. Ergo fons homicidii et origo est odium, invidia. Ergo Johannes I Johan. iii. dicit in sua Epistola, Qui odit fratrem suum est homicida.

Ita jam pulchre intelligitis pueri, quomodo Christus hoc mandatum exposuit, Qui irascitur fratri suo, reus est judicio. Nam irasci nihil aliud est, quam occidere corde; nunc autem mandatum Dei dicit, Non occides.

Præterea dicit Christus; qui dicit fratri suo Racha, id est, qui gestu, voce significationem dat commoti animi, reus est concilii. Qui autem dicit fatue, reus est gehennæ incendio. Et in his docet Christus Dominus noster, etiam verbis homicidium fieri, quando sermones erga proximum sunt adeo acerbi, ut satis prodatur venenum cordis. Deinde multo magis fit homicidium, quando afficimus proximum contumelia, et hostilibus conviciis perstringimus eum, ut apud alios homines contemptibilis reddatur. Et docet nos Christus, quam gravis ira Dei maneat nos, in hac vita et futura, si hoc mandatum Dei contempserimus; nam non solum dicit, qui occidit, sed qui irascitur fratri suo, reus est judicii, id est, reus est coram Deo ejuscemodi sceleris, propter quod trahendus esset in judicium et accusandus.

Qui autem hostili gestu prodit acerbitatem cordis, reus est synedrio aut concilio, id est tanti reus peccati, ut non opus sit in judicio primum examinare de pœna, quia manifesta est flagicii magnitudo, sed solum cœtu habet opus res, ut de gravitate pœnæ deliberetur.

Qui autem inflammatus ira, prorumpit ad atrocia convicia, et ledit existimationem et famam proximi sui, fatui titulo, aut similibus contumeliis afficiens proximum suum, est reus gehennæ incendio, id est tam graviter peccavit, ut in hoc seculo et futuro puniendus sit, nisi pœniteat et, per passionem Christi remissionem consequatur.

Multo magis ipsum homicidium, cedes, effusio sanguinis suam pœnam habebit, hic et in futuro, sicut Dominus

Deus dixit ad Noha, Gene. ix. Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis ; quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.

Et ut maxime quis evadat manus et vindictam magistratus, aut si hi, qui gerunt gladium, sint negligentes, tamen Deus non relinquit homicidium impunitum, sicut dixit se requisiturum sanguinem, et judicaturum. Sicut et horribile exemplum extat in Cain, qui fratrem suum Geue. iv. Habel occidit; nam Dominus Deus in hac vita satis graviter sumpsit de eo supplicium; nam inquietudine et pavore horribili perturbata est ejus conscientia, ut metu et tremore passim circumerraret profugus, nec usquam hærere posset, aut consistere: deinde et in futuro, quia 1 Johan. iii. maledictus est et damnatus in æternum.

Tam horribilis pœna optimi pueri merito nos omnes admonere debet, ut hoc mandatum libenter servemus, ut non occidamus, nec affectu, nec verbis, nec factis; sicut et Christus docet nos comitatem, mansuetudinem, longanimitatem, patientiam; ipse n. dicit, Beati qui persecutionem patiuntur propter justiciam, nam ipsorum est regnum cœlorum.

I

Ergo optimi pueri expendite toto corde, quid Deus hic præcipiat. Non debemus irasci, sed diligere inimicos nostros; non obtrectare aliis, sed benedicere his, qui oderunt nos, juxta mandatum Christi, Si quis percusserit te in maxillam, ne resistatis malo, sed quisquis impegerit alapam in dexteram tuam maxillam, obverte ei et alteram: et ei qui velit te in jus trahere, ac tunicam tuam Matth. v. tollere, permitte illi et pallium; et qui adegerit ad miliarium unum, abito cum illo duo. Benefacite iis, qui vos odio prosequuntur; orate pro iis, qui ledunt et insectantur vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est. Nam hæc sunt verba Christi.

Et si quem lesimus, aut irritavimus, tunc omni studio et cura debemus adniti, ut primo quoque tempore eum

E

« السابقةمتابعة »