صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nobis reconciliemus; nam Christus dicit Matthæi v. Si obtuleris munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quod proximus tuus aliquid habet adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade, prius reconciliare proximo tuo. Insignis quidem et præclarus cultus erat in Veteri Testamento oblationum et sacrificiorum, ab ipso Deo institutus; et tamen Christus docet, excellentiorem et præcipuum cultum Dei esse, ut mandata Dei servemus, et proximo reconciliemur: hoc infixum sit cordibus vestris.

Ad hæc, pertinet etiam ad tranquillitatem publicam, ad salutem totius terræ et reipub. si servemus hæc mandata Dei; nam Christus dicit, Habe pacem cum adversario tuo cito, dum es in via cum illo; hoc est, abstinere debemus a contentione, dissidiis, rixis, acerbitatibus, simultatibus, odüs, et quantum fieri potest, quærere pacem et tranquillitatem, ne conjiciamur in carcerem, non hinc liberandi, nisi persolvamus ultimum quadrantem. Nam etiam in externis et forensibus rebus fieri potest, ut habeamus bonam causam, et tamen feratur contra nos sententia. Et ut maxime in litibus illis contentiosis vincamus, tamen sumptus majores sæpe fiunt, quam rependat victoria. Ergo nihil melius, quam quærere pacem, quantum fieri potest.

Et quemadmodum debemus cum omnibus hominibus in pace vivere, ita et opera danda est nobis, ut homines dissidentes reducamus ad concordiam : Christus enim dicit, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

Ideo, filioli, in cordibus vestris expendite, quod Deus præcepit, Non occides, et quod Deo non possumus gratiorem præstare cultum, quam ut mandata ejus servemus ; obfirmate vos ergo ad patientiam, non vosmetipsos ulciscentes, sed permittite Deo vindictam, ille ulciscetur. Nolite ira, odio, aut invidia exacerbari erga proximum; nolite ledere in ulla re proximum ; sitis autores semper concordiæ et pacis, defendite et tolerate proximum, placate, reconciliate homines inter se quantum potestis ; vitate omnes occasiones offensæ et iræ, petulantiam, procaciam, contumeliosos sermones, subsannationes, arrogantes insultationes, aleam, compotationes, et similia.

E contra diligite proximum, omnibus quibus potestis benefacite, amice et honorifice loquimini de omnibus, studete obnixe servare vitam proximi. Officium enim piorum est defendere et tueri proximum, doctrina, consilio, consolatione, docere et admonere eum ; ad hoc enim obligati sumus, ut in necessitate succurramus et mutuemus proximo, ut petenti demus, ut cibo et potu reficiamus, ut vestiamus, hospitaliter tractemus, ægrotantem consolemur, et remediis sanemus et servemus. Nam hæc pulcherrima officia veræ humanitatis et benevolentiæ, et veræ dilectionis, mandavit Deus, cum dixit, Non occides.

Et hæc est vera sententia hujus quinti præcepti, ut Deum super omnia timeamus et diligamus; ut et proximum propter Deum non ledamus, neque in corpore, neque in bonis, sed ipsum adjuvemus, consolemur, servare incolumem studeamus quantum possumus, illique in omnibus necessitatibus subveniamus.

Quare, filioli, diligenter attendite: quando interrogamini, Quomodo intelligitis quintum præceptum? respondebitis, Dominum Deum nostrum timere debemus et diligere super omnia, ut propter ipsum proximi vitæ non insidiemur, in corpore eum non ledamus, sed eum in omnibus necessitatibus consolemur, sustentemus et adjuvemus.

E 2

[merged small][graphic]

NUNC audistis, quomodo nos erga ipsum proximum nostrum gerere debeamus, ut eum in corpore et vita ejus non ledamus, ut non cedem faciąmus, neque affectu, neque verbis, neque factis. Nunc secundum ipsum proprium corpus, homines nihil habent charius conjuge, si modo non portentum sit, sed homo; sequitur ergo sextum præceptum.

Non mechaberis. Hoc præceptum docet nos, quomodo nos erga conjuges nostras gerere debeamus, nempe ut uxores nostras diligamus, non discedamus ab eis, non violemus fidem conjugii, sed suaviter et amanter eis conversemur. Deinde ut non concupiscamus alterius conjugem, neque blandiciis seducamus, sed omni studio hoc agamus, ut pudor matronarum et puellarum in tuto sit.

Nam hoc discendum est vobis, filioli, et cordibus diligenter infigendum, quod Deus ipse conjugium instituit, ordinavit, et sua benedictione consecravit; ideo hoc vitæ genus ei placet, et vult illibatum conservari. Nam Deus, cum Adam creasset, dixit, Non est bonum eum esse so-Gene. ii. lum, faciamus ei adjutorium. Cumque Adam obdormisset, tulit unam de costis ejus, et ædificavit Dominus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, et adduxit eam ad Adam, dixitque Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Et Dominus Deus benedixit eis, dicens, Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subigite

[ocr errors]

Ibi auditis, optimi pueri, quod Deus ipse conjugium verbo suo instituit; ideo non est dubium quin sanctum vitæ genus sit, et Deo summe placens. Sicut et apostolus ad Hebræos ait, Honorabile conjugium, et thorus immaculatus; adulteros autem et scortatores judicabit Deus.

Præterea Dominus dicit, Crescite et multiplicamini. Ibi ostendit liberos, fructus scilicet illos conjugii, esse donum Dei; nam si ipse non mandasset verbo suo, tunc conjuges non possent habere liberos. Ergo discetis longe maximum esse discrimen inter conjugium, et inter illa illicita consortia; nam in conjugio, masculi et fæminæ conjunctio non est peccatum ; Deus enim ordinavit, et placet illi. Libidines aut scortationes sunt peccatum, quia Deus prohibuit, et displicent illi. Ad conjuges dixit, Crescite et multiplicamini, replete terram ; ad scortatores et scortilla hoc non dixit, sed damnavit eos. Liberi ex conjugiis legitimis Deo placent; at liberi qui ex scortatione nati sunt, Deo displicent, et benedictione carent.

Ideo permagni interest reipublicæ, castitatem et puritatem conjugiorum conservari, ex quibus provenit generosa et liberalis proles, unde honestos viros educare possimus ad functiones in civitatibus et rep. Ubi enim

Gene. i.

sancte servatur fides conjugii, ubi liberi pie et honeste educantur, ibi ejuscemodi juventus succrescit, ex qua viri apti ad remp. et ecclesiam oriuntur. At ubi regnat scortatio, adulterium, ibi turpissima et pessima exempla vident et audiunt pueri; ibi contagio turpitudinis late serpit per totum corpus civitatis, totamque inficit reliquam multitudinem ; et hæc tandem peccata Deus punit fame, bellis, peste, donec omnia evertat.

Deinde et hoc diligenter discetis, quod Dominus dicit, Crescite, multiplicamini et replete terram, et subigite eam. Multi enim ideo fugiunt conjugium, quod nimium sunt solliciti de victu ; ergo Dominus Deus hic ostendit, se abunde subministraturum victum conjugibus, si confidant illi, et laborent. Nam dicit, Subigite terram; quicquid super terram est aut nascitur, tot genera animantium, piscium, volucrum, tot genera fructuum ex terra nascentium, propter vos creavi, et vobis dedi; tantum laborate et date operam, ut honeste, pie quæratis illas opes et possideatis. Et hoc quidem dicit Dominus conjugibus, ut illi agros colant, subigant terram. Scortatores autem et impuri homines in egestate et squalore erunt, sicut et experientia docet, et de illis poemata testantur: amatur, luditur, et egetur strenue.

Ad sanctum autem illud et expetendum vitæ genus, nempe conjugium, omnes homines, qui ad robur aliquod ætatis pervenerunt, creati sunt et ordinati a Deo. Ergo, optimi pueri, non cogitabitis in vestro esse arbitrio, an conjuges fieri velitis, nec ne. Atque hoc ideo dico, ut eo diligentius et in tempore discatis rationem honeste quærendi victus, et ceconomiæ, ut liberos vestros pie et honeste educare possitis. Nam Deus omnes, qui continere non possunt, vult uti conjugio; exceptis tribus generibus hominum, de quibus Christus in evangelio, Matth. xix. Quidam sunt eunuchi ex utero matris: quidam eunuchi facti ab hominibus: quidam sunt, quibus Deus donum dedit castitatis, singulari dono, qui ideo celibes vivunt,

« السابقةمتابعة »