صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ut eo commodius regno Dei et evangelio inservire possint. Et qui hoc præcellenti dono prediti sunt, hi agant gratias Deo, hi possunt celibes vivere. Et Christus etiam suam laudem tribuit castitati, Non omnes hoc capiunt, inquit, qui potest capere capiat.

Omnibus aliis mandatum est a Deo, ut utantur conjugio; nam Deus dicit Gen. i. Crescite et multiplicamini. Et Paulus dicit, Qui non potest continere nubat; melius 1 Corin. vii. est nubere quam uri.

Cum nunc conjugium tam sanctum, pium et honestum vitæ genus sit, et tanti intersit ecclesiæ et reipub. illibatum conservari, ut homines libenter conjugium amplectantur, ut honesta et pia educatio liberorum sit, ad colendas et ornandas urbes et ecclesias, ut omnia bono ordine gerantur; Deus hoc præcepto munit conjugia, Non mechaberis.

Et ut recte intelligamus, quid per hoc mandatum velit Dominus Deus noster, tum Dominus in Evangelio ipse exposuit hoc præceptum sextum, et dicit, Audistis, quia dictum est antiquis, Non mechaberis. Ego autem dico vobis, qui aspicit mulierem ad concupiscendam, jam adulteratus est in corde suo. Hoc facile jam intelligitis, ex enarratione proximi præcepti. Non enim satis est abstinuisse a complexu alienæ uxoris, sed et obscena verba, affectus et cogitationes turpes abesse a nobis debent. Ideo dicit, Qui aspicit mulierem ad concupiscendam eam, jam adulteratus est in corde suo.

Discite ergo, pueri, quod Deus ita præcipit, Non mechaberis; id est, neque operibus, neque verbis obscenis, neque nutibus, vultu, signis aut gestibus, neque affectibus aut tacitis sensibus cordis mechaberis. Mando tibi, inquit, ego Deus tuus, ut sis verecundus, pudicus, castus, illibatus, purus, aut in cœlibatu, si donum habes, aut in viduatu, aut conjugio. Nam hæc tria vitæ genera omnia sunt sancta et pura.

Item hic præceptum est, ut nemini adsimus consilio

aut auxilio, nemini locum demus, causam aut occasionem ut adulteretur, sed longissime abesse debemus ab ejusmodi turpibus ceptis, monere, dehortari proximum, obsistere ejusmodi, et pœnis et minis obviare quantum pos

simus.

Non existimetis etiam, filioli, solum adulterium esse prohibitum, et scortationem non esse vetitam. Inveniuntur quidam prophani et insani homines, qui existimant fornicationem simplicem non esse prohibitam, quod Deus in Decalogo nominatim tantum de mechis exprimat. Videte autem vos, ne cum illis atheis et impiis hominibus erretis, sed scitote scortationem, omne genus turpitudinis et libidinis, quocunque nomine aut vocabulo vocetur, esse peccatum, et valde displicere Deo, excepto conjugio; nam Moses Deut. xxiii. dicit, Non erit scortum inter filias Israel. Item, Non erit scortator inter filios Israel. Et Paulus apostolus clare dicit ad Ephesios v. Fornicatio et omnis immundicia, aut avaricia, ne nominetur in vobis, sicut decet sanctos; hoc n. scitote, quod omnis scortator, aut immundus, aut avarus, non habet hæreditatem in regno Christi aut Dei. Nemo vos seducat inanibus sermonibus, propter hos n. venit ira Dei in filios diffidentiæ.

Ex his verbis facile intelligitis, pueri, quam graves pœnas Deus contra scortatores statuit. Ergo tanquam pestem et venenum Diaboli fugite scortationem ; nam Dominus Deus omnem impuritatem et scortationem prohibuit, cum inquit, Non mechaberis; qui n. scortatur, non tutus est ab adulterio, et qui ex corde vitat adulterium, ille etiam vitat scortationem; hoc suo tempore intelligetis, si forsan jam non conveniat latius de hac re apud vos disserere.

Ergo diligenter hoc mandatum in cordibus et animis vestris expendite, ut hoc mandatum servetis; primum ut non adulteremini ipsis turpibus operibus, sed casti et continentes sitis, donec auxilio Dei, consensu parentum,

et amicorum consilio, ad conjugium aspiretis; et tum sancte fidem servate conjugalem, non ambite, nec sectamini alienas, et debita benevolentia conjugibus vestris conversamini. Nam Paulus dicit, 1 Cor. vii. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Non discedet autem ex conjugibus alter ab altero, sine gravi causa; non patietur maritus uxorem in periculo sedere desertam ; nec e contra, ut sæpe audimus fieri a quibusdam futilibus et levibus hominibus. Nam et hæc discessio (etiam si temporaria sit) si invito altero conjugum fit, est peccatum, etiam si utrique illibati maneant.

[ocr errors]

Secundo, præceptum, Non adulteraberis, sic accipe; id est, non insidiaberis alieno pudori blandis et amatoriis verbis; non callide ambies puellas, non turpibus, obscenis verbis aut cantilenis, irritabis alios ad libidinem, aut adulterium. Quantum fieri potest vitabis omnes vultus et gestus impudicos, abstinebis ab effeminato luxu vestium, et omnibus aliis illis lenociniis, quibus amatores serviunt oculis et animo amicæ, ut incitent ad amorem et libidi

nem.

Tertio, quod ad adulterium attinet, vitabitis etiam turpes affectus et cogitationes; nam licet mundus ignoret, et non puniat peccata cogitationum, tamen Deus introspiciens corda in cœlis videt et punit; ideo Christus dicit, Matt. v. Qui videt mulierem ad concupiscendam eam, jam adulteratus est in corde suo.

Deinde et occasiones omnes diligenter vitabitis, quibus ejusmodi cupiditates vel incenduntur, vel irritantur, ut sunt crapula, perpotationes, ocium ignavum, choreæ, et quicquid est similium. Ideo Christus in hac contione de adulterio dicit, Si oculus tuus scandalo tibi fuerit, erue Matth. vi. eum et projice eum abs te: satius est ut unum membrorum tuorum pereat, quam ut totum corpus projiciatur in gehennam. Hoc est, quando oculus dexter tuus occasionem daret adulterio, sacius esset, ut illum non haberes;

multo magis si crapula, si symposia, si theatrum, et deambulationes, occasionem tibi prebent peccati, valde vitare debes, ne tam immane subeas periculum.

Quarto, non solum vosmetipsi casti esse debetis, sed et nulli mortalium occasionem dare ad libidinem, non consilio, non auxilio, non hospicio juvare; sed quantum cum Deo fieri potest, summo studio adniti, ut in multis, adeoque omnibus, pudor, castitas conservetur; Deo enim hæc placent, et saluti sunt rebuspublicis.

Ita debetis hoc præceptum intelligere, ut ab omni adulterio et scortatione abstineatis, operibus, verbis et affectibus; ut omnem occasionem malam vitetis, cum apud vos, tum apud alios, ut omnes inculpatam, piam, castam et puram vitam ducamus, ut non violetur sanctitas conjugii, ut resp. et ecclesiæ habeant juventutem piam, sanctos et castos pueros, ad honorem Dei, et salutem reip. et proximi.

Hæc enim vera et germana sententia est hujus præcepti: mandatum hoc vult, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, ut propter Deum pudice et caste vivamus, verbis, operibus et affectibus, et quilibet suam conjugem diligat et honoret.

Ergo diligenter discite, et cum interrogamini, Quomodo intelligis hoc præceptum? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, et propter ipsum caste vivere, in verbis, operibus, affectibus, et quilibet conjugem suam diligere et honorare.

[merged small][graphic]

NUNC audistis quomodo sextum præceptum intelligere debeatis, in quo discimus, quomodo nos erga nostras et proximi conjuges gerere debeamus; nunc cum Deus sexto præcepto muniverit conjugia, hujus septimi præcepti autoritate munit bona et facultates proximi, quibus uxor, familia, liberi alendi et sustentandi sunt; ideo sequitur septimum præceptum.

Non furaberis.

Hoc præceptum docet nos, quomodo nos in bonis proximi nostri gerere debeamus, ut non defraudemus proximum, non per injuriam auferamus bona proximo, ut famuli, ministri, non per negligentiam damnum dent, ut non furemur, non rapiamus res proximi; sed illius facultatibus conservandis, augendis, non aliter atque nostris studeamus.

« السابقةمتابعة »