صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hoc autem discite diligenter, et animis vestris infigite, vocabulo (furti) cum coram Deo, tum etiam in legibus civilibus, non solum clancularia illa furta intelligi, sed et vim omnem, rapinam, fraudem, ubicunque malis artibus, inscio aut invito proximo, facultates ejus intercipimus, etiam si fraus honesta specie fiat. Et ut hoc eo melius intelligatis, tunc de hoc audite varia exempla in mundo, et primum de magistratibus.

Deus præcepit, ut solvamus magistratibus tributum, vectigalia, reditus annuos, indicta, superindicta, ut sumptus sustinere possint curandæ reip. ad puniendos malos et tuendos bonos. Quando nunc magistratus illi politici nimium onerant subditos et plus exigunt, quam ad ferenda onera reip. opus habent, et ita eos, quos ornare, servare deberent, deglubunt et perdunt, tum hæc dura exactio non solum est Tyrannis, sed et egregium et notabile quoddam furti genus coram Deo. Nam a subditis per injuriam extorquent pecuniam, et ipsis invitis. Et ut maxime justa tributa et indicta accipiant, tamen si non convertunt in debitos usus, ut quando pecuniam collectam ad sustinendos publicos sumptus, fastu et luxu immodico, et illicitis voluptatibus prodigunt, tum est furtum coram Deo. Deinde quando necessaria ex sordida parcitate omittunt, ut quando ex avaricia non præficiunt peritos viros tribunalibus et judiciis, quando in ecclesiis non præficiunt doctos et bonos pastores, quando scholis non dant eruditos homines, quando patiuntur ruinis deformari, et collabi necessaria ædificia, ut templorum, senaculi pretorii, muros urbis, pontes, et aquæductus publicos, et similia, idque tantum pecuniæ studio ad coacervandum aurum : tum intercipitur, et denegatur usibus reip. quibus est destinata et collecta, et est sceleratum furtum coram Deo. .

Ita et sentietis de episcopis, pastoribus, contionatoribus, quando in gratiam hominum, sui lucri causa, obticent veritatem, et in hypocrisi docent mendacia, et omnia habent in quæstu. Quemadmodum superiori tempore, vigiliis mortuorum, missis pro animabus, anniversariis, literis et bullis indulgentiarum, peregrinationibus ad limina S. Petri, ad S. Jacobum, similibus nugacissimis nugis, longo tempore factum est, et adhuc in regnis et nationibus aliquot fit: tum hæc impostura furtum est coram Deo; decipiuntur enim homines, qui non daturi erant si admoniti essent de aucupio illo, impiis et pessimis abusibus.

Item, Quando jureperiti, advocati, procuratores, ita persuadent homines, quasi jure litem moveant, aut moventi resistant, cum tamen causa sit mala, et ibi pecuniæ student. Aut quando calliditate quadam, et illis suis artificiis, causas bonas depravant, et malas fulciunt atque ornant, ut imponant judici, ut feratur sententia pro his, quibus ipsi patrocinantur, idque faciunt studio quæstus. Aut quando ipse judex corruptus muneribus, in negociis, ubi agitur de opibus proximi, sciens injustam fert sententiam, tunc furtum est coram Deo turpissimum ; nam parti æquitatem foventi adimit quod suum est, et dat parti cui non debetur. Neque hoc parvum furtum est, quando homines dolo intercipiunt hæreditates alienas, quæ illis non debentur. Aut quando falsa testamenta scribuntur, aut vera testamenta supprimuntur.

Ita etiam intelligetis de mercatoribus, institoribus, negociatoribus. Quando de mercibus importatis plus æquo accipiunt lucri. Quando corruptas aut viciosas merces vendunt. Quando falso pondere et mensura decipiunt. Quando fictis, commenticiis literis et novitatibus arte hominibus persuadent, ut aliquam mercem festinent vendere vili, cujus precium ipsi sciunt jam crescere. Aut ut homines ab ipsis aliquam mercem emant, cujus precium ipsi subodorati sciunt jam decrescere. Aut quando mendaciis suis et perjuriis eo inducunt proximum, ut viliori pretio vendat aliquid, quam venditurus erat, si scisset illos mentiri. Item, quando opulentiores mercatores, et publicani illi, tenuiores artifices sibi devinciunt, ut quasi servi cogantur, artificiis suis, tantum servire commodis dominorum, et deinde simulant se non indigere rebus quæ paratæ sunt, ut ita cogant vilius vendere, interim non respicientes quanto damno proximos suos pauperes afficiant. Item, quando excogitatis technis voragine monopolii exhauriunt pauperes, quando ejuscemodi artibus et imposturis cogunt homines, ut emere magno cogantur merces, tanti, quanti avaris illis collibuit. Hæc sunt furta impudentissima et mera coram Deo; nam ibi proximus fraudatur, et pauperibus illis invitis abraditur pecunia, quam non darent de dolo et impostura admoniti.

Ita et quando artifices manuarii, in operibus perficiendis et elaborandis, negligenter et dolose agunt; aut quando plus postulant pro precio, quam revera debeatur, tunc etiam nihil quam furtum est coram Deo; nam per hoc etiam proximus spoliatur pecunia sua invitus.

Ita et habet res in colonis et rusticis, quibus reges, principes, assignarunt partes terræ et glebas, ut eas subigant et colant, ut hinc suppetat copia frumenti, et difficultas annonæ vitetur. Quando nunc desides et pigri sunt ad colendum agrum, aut fructus quos collegerunt, aut pecora quæ ruri proveniunt, pluris vendunt, quam justum sit precium, atque ita deglubunt proximos, deinde ditati fastu intumescunt, tum revera maximi sunt fures coram Deo. Nam reges, principes, et potentatus nobiles non in totum proprietatem agrorum dant colonis, sed tantum locant colendos pro certis reditibus, et plerumque etiam concedunt in feudum, ut videre licet in emphyteosi, feudis et similibus. Et colonus ille, cui assignata est gleba, tantum est constitutus servus, ut navet operam magistratui ad alendos terrarum populos: si non diligenter colit, aut si frumenta iniquo præcio vendit, tum reus est furti. Nam si coloni et rustici ita essent directi domini rerum suarum, fundorum et prediorum, ut possent agros et fundos colere pro suo arbitrio, tunc sæpe in toto aliquo pago, omnes illi coloni, vix unius agri aut fundi precium solvere possent, et fame forsan publice laborandum esset.

Ita et intelligetis hoc præceptum de familia, de ancillis et famulis, de ministris artificum, et operariis illis. Nam hi omnes in hoc conducuntur, ut operentur et laborent, ut suas operas dent, suoque labore dominorum commodis studeant, ut patres et matresfamilias in re familiari paranda et conservanda adjuvent. Quando nunc sunt parum fideles, et negligentes, quando non faciunt suum officium, quando segniter se gerunt, et bona dominorum dilapidant, negligunt aut corrumpunt, tunc dominis suis subtrahunt commodum, quod his ex illis debetur. Item quando plus mercedis postulant, quam ipsorum operæ dignæ sint. Item quando fugitivi ante tempus deserunt dominos, tum damnum inferunt dominis, attenuant ipsorum facultates, et sunt reipsa nocentissimi fures, et graviter peccant contra hoc mandatum Dei.

Ita et ad alia in genere accommodabitis hoc filioli, quod omnes, qui aliorum bona clanculum, insidiose, aut invitis veris dominis intercipiunt, venantur, aut quovis modo alios damno afficiunt in bonis suis, aut non student commodis proximi sui, sic uti obligati sunt. Item qui mercedem promissam ministris et ancillis, et mutuum (cujus dies venit) non solvunt, qui nulla pressi necessitate, ex avaricia et sui commodi causa, creditoribus non solvunt. Qui inventa aut deposita non reddunt, hi coram Deo fures sunt, etiamsi coram mundo non plectantur.

Ergo videtis, filioli, infinitam hujus caducæ et mortalis vitæ esse miseriam, hominesque in quodam diluvio natare peccatorum. Nam ejuscemodi clanculariis furtis totus mundus plenus est, in quæcunque vitæ genera, publica vel privata respicias, a minimo usque ad maximum. Nunc est turpissimum nomen appellari furem ; ideo etiam turpissimo mortis genere judicantur, furca et patibulo. Et ut maxime non suspendantur, tamen Deus punit eos, ut infæliciter tota vita agant ; et facit, ut male parta male dispereant; et cum ipsi fiunt patresfamilias, tum Deus facit eos etiam impingere in familiam furacem, ministros parum fideles, ut eundem in modum damna patiantur.

Quamobrem, filioli, perpendite mandatum Dei, abstinete a furtis, nemini rapite quicquam, nemini inferte damnum, sed prævenite damnum proximi, quibus potestis modis, cuilibet date et reddite quod suum est, secundum suum ordinem et gradum. Et cum aliena bona vobis concreduntur, bona fide ea tractate. Longe meliores esse debetis hominibus superioris seculi, cum Deus ex Decalogo ita verbum suum et voluntatem suam vobis tam clare aperiat, de quibus rebus sub papæ tyrannide homines non edocti sunt. Si autem non meliores fieri et esse studueritis, tunc Deus horribiliter puniet vos; nam Dominus noster dicit in evangelio, Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulabit multis.

Et quia audistis esse furtum, quando mercatores pluris vendunt merces, aut quando operarii plus mercedis postulant, tamen et hoc sciendum est, non displicere Deo, ut quilibet ex sua industria et labore, aut mercatura, (quando sine dolo et fraude eam exercet,) lucrum faciat, ut uxorem et parvos liberos inde alere possit. Nam Christus dicit in evangelio, Dignus est mercenarius mercede sua. Et mercedem seu lucrum sic accipere potest, (quatenus tamen coram Deo, et sine defraudatione proximi licet,) ut non solum se hinc alere possit, sed et liberos suos, interim quod adhuc vires suppetunt ad laborandum, et ne senio gravatus mendicare cogatur. Ita Solomon cap. v. concionatur, Ne des aliis facultates tuas, aut honorem tuum, (hoc est, artem quam didicisti, seu dotes, ingenii et corporis · bona, quæ Deus tibi dedit, propter quæ apud homines in honore es, non dabis alienis,) id est, ad commodum tuum et liberorum tuorum illis donis uteris ; nam liberi tui a Deo tibi commissi sunt. Et annos tuos non dabis crudeli, id est, tempus ætatis

« السابقةمتابعة »