صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

florentis tuæ, quo potes laborare cum fructu, non dabis crudeli, id est immisericordi, qui non dignam mercedem solvit laboris, et in necessitate aut senecta te deserit. Ne opibus tuis alieni ditescant, et pecunia tua in alienas ædes transferatur; id est, ne alieni ex tuo labore commoda capiant, et tu ad mendicitatem redigaris, et tandem gemas, cum et corporis vires et opes tuæ attritæ fuerint. Sic et Paulus ad Timoth. dicit, Qui suæ domui non bene præest, est infideli deterior.

Ut nunc septimum præceptum bene intelligatis, filioli, sciendum est, in hoc mandato esse prohibitum, ne furto aut rapina proximo noceamus, non damno afficiamus eum, neque verbis, neque operibus, neque cogitationibus aut consilio, ut in prioribus præceptis audistis. Non opere furtum admittamus, ut audistis; non verbis, ne mendaciis, persuasionibus, insidiose dictis, fictis verbis agamus cum proximo; ne his artibus operarios mercede, aut ullo modo proximum suis rebus defraudemus, ne aliquid loquamur callide seu insidiose, quo proximo noceamus. Item non corde aut cogitationibus, ne scilicet per avariciam, dolum aut injuriam, de alienis bonis intercipiendis, occupandis cogitemus; sed ut cuilibet demus et reddamus quod suum est, omnibus libenter inserviamus, in omnibus officium faciamus, damnis proximi, quibus possumus modis occurramus, et omnes sermones nostros moderemur, ut quantum possumus proximum adjuvemus et ornemus, ut omnibus ex animo faveamus, nemini acerbe invideamus. Adeoque et de nostro aliis impartiri debemus, et egentibus ac pauperibus subvenire, sicut Christus dicit, Lucæ xi. Date eleemosynen, et omnia erunt munda vobis. Et iterum, Ompi petenti abs te dato; et Christus dicit, Matt. xxv. Quod uni ex minimis meis fecistis Christianis, mihi fecistis.

Nam hæc est sententia vera, et verus intellectus hujus septimi præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, ut propter Deum, libenter a pecu

nia et bonis proximi abstineamus, ut non falsis mercibus, ullis malis artibus proximum decipiamus, sed studeamus proximi bona augere, et conservare.

Ideo, filioli, hæc diligenter discite, et cum interrogamini, Quomodo intelligitis septimum præceptum ? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, et propter ipsum libenter a bonis et rebus proximi abstinere, ut proximi bona et pecuniam non rapiamus, sed ut studeamus et augendis et conservandis bonis proximi.

OCTAVA CONTIO.

Enarratio octavi præcepti. Non dices adversus proximum tuum falsum testimonium.

[graphic][ocr errors][ocr errors]

AUDISTIS quomodo septimum præceptum intelligendum sit, in quo didicistis, proximi res et bona, nullo modo, per injuriam, aut invito proximo, occupanda esse. Et quando aut sponte, aut ex necessitate nobis illa concredit, non aliter tractanda esse, quam bona fide, et omni

diligentia et studio adnitendum esse, ut bona et res proximi, non aliter atque nostræ custoditæ, conservatæ, auctæ et illesæ sint.

Cum autem opes nostræ non solum sitæ sint in possessione pecuniæ, aut aliarum rerum, sed sæpe maxime in hoc, ut nostra existimatio, fama et nomen illibata sint, ne fidem amittamus, et apud homines infamia notemur. Et ut maxime imminutio existimationis non conjunctam haberet jacturam facultatum et fidei apud homines, tamen Deus vult nos inculpate vivere, famamque tueri, ne scandalum prebeamus, aut aliis malo exemplo simus; ideo sequitur, Non dices adversus proximum tuum falsum testimonium.

Hoc præceptum docet nos, quomodo nos in tuenda proximi fama et existimatione gerere debeamus, ut non mendaciis, aut falso testimonio proximum traducamus, non infamemus quenquam, sed omni studio et diligentia, ejus honorem, famam, bonum nomen tueri, ornare, conservare studeamus, non aliter atque nobis optamus fieri.

Et hic, filioli, summa diligentia hoc discetis, et animis infixum retinebitis, quam præciosus, excellens et ingens thesaurus sit illesa existimatio et nomen bonum; id est, quando vita est irreprehensibilis, quando nec homines quicquam habent, quod jure culpent in nobis. Nam et Solomon, Prover. xxvi. dicit. Melius est nomen bonum, quam diviciæ multæ, quam balsama preciosa. Si nunc Deus tam diligenter præcipit, ne alii lædant nostram famam et nomen bonum testimonio falso, tum maxime et a nobis hoc exigit, ut ipsi omni studio incumbamus, quo existimationem, et bonum nomen nobis paremus, et illæsum conservemus. Hoc fit, quando integritati et gravitati morum studemus, ut irreprehensibiles inveniamur. Sicut Paulus 1 Thessal. v. Ab omni specie mala abstinete.

Ideo, filioli, studete pietati, servate mandata Dei, obedite parentibus et majoribus vestris, ut nomen bonum

paretis vobis, nam hoc placet Deo, et conducit vobis ad parandas opes et honores, ut fides habeatur vobis. Nolite autem facere, quemadmodum quidam futiles, perversi homines, quos nihil pudet, qui nihil morantur, etiam si omnes homines de ipsis male loquantur; ideo et nullius sceleris eos pudet; sed Deus certo ejuscemodi punit, et finis eorum pessimus est.

E contra, filioli, omni studio cavete, ne falsum testimonium dicatis adversus proximum vestrum, id est, ne aliorum hominum famam, existimationem et nomen, mendaciis lædatis. Nam testimonium significat hic id quod dicitur de proximo, quando duo aut plures in aliquo negocio litigant, ut quando creditor de debitore dicit, Ego huic tot et tanta mutuavi, jam impudenter negat. Quando ibi tertius accedit, dicens falsum testimonium, Ego inquam vidi, quod hanc pecuniam hic dedit illi mutuo; cum tamen non viderit, tum proximum afficit duplici damno: primum facit ut proximus adigatur ad solutionem rei, quam nunquam mutuo accepit: secundo traducit proximum pro vano et mendaci, et illius fidem adducit in periculum, redditque suspectam, ut jam omnes cogitent, Ecce est ille tam lubricæ fidei, ut mutuum acceptum etiam convictus testibus perneget, tum est homo nihili. Nunc longe gravius damnum est, quando quis jacturam patitur famæ et nominis, quam si aliquid amittat de facultatibus. Ergo in hoc præcepto prohibet Deus, ne proximi honorem et nomen bonum mendaciis aut falso testimonio lædamus.

Veri autem et constantis testimonii hæc est longe maxima utilitas, ut discordiæ, lites, contentiones, per hoc tollantur, et pax concilietur, sive extra jus sit, sive coram ipsis tribunalibus. E contra falsis testimoniis lites seruntur, odia, invidiæ, æmulationes, simultates excitantur. In hoc ergo præcepto prohibet Deus, ne mendaciis proximos traducamus, ne simultatibus, odio, invidiæ, offensionibus, contencionibus, litibus, occasionem demus; sed ut studea

mus veritati, et quantum possumus homines inter se conciliemus et placemus; nam hoc in primis placet Deo, et est excellens virtus. Ergo et Christus in evangelio dicit, Beati pacifici; id est, qui faciendæ paci student, quoniam filii Dei vocabuntur.

Proinde, filioli, unice id vitate, ne mentiamini, aut falsum detis testimonium, ne ullo loco, tempore, aut quavis occasione, proximi famam et existimationem lædatis, ne lites, rixas excitetis. Potissimum autem ne in judicio, cum in testes producimini, falsum testimonium dicatis. Nam Deus ipse magistratus, leges, tribunalia constituit ad defendendos bonos, et puniendos malos, alias nulla esset pax aut tranquillitas in rebuspub. aut in mundo; alias pupillis, orphanis, afflictis et oppressis contra tyrannos et concussores, nullum esset refugium, cum ad tutandos ipsos sint leges et tribunalia. Ideo cum bonis magistratibus, justis judiciis, nihil prestantius sit in mundo; summum refugium, summa consolatio afflictorum est tribunal. Ideo qui jura et leges et judicia pervertit, hic graviter peccat contra ordinationem Dei, et gravissime lædit proximum. Nemo autem sceleratius pervertit judicia, quam falsus testis; ideo est peccatum longe gravissimum et maximum contra Deum. Falsus enim testis pejerat contra secundum præceptum, pervertit judicium ordinatum a Deo, contemnit et decipit magistratum, lædit proximum in fama et bonis, de quibus defendendis forsan in judicio litigat, impeditam tenet pacem, quæ per justam sententiam fovenda erat, ministrat fomenta invidiæ et odio, excitat simultates, contentiones, inimicitias, lites, ex quibus sæpe homicidia et alia atrociora sequuntur. Hæc Deus non relinquit inulta, sed hæc omnia horribiliter punit. Omnes ergo homines, tanquam pestem, fugiant falsum testimonium.

In hoc præcepto etiam Deus avocare nos vult ab omnibus suspitionibus malis. Suspitiones autem sunt, quando de proximo mala cogitamus, aut suspicamur, quando il

« السابقةمتابعة »