صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

xiii. et Ephes. vi. apparet, exponere quartum præceptum, et in tradendo Catechismo, enarrando Decalogo, de dilectione conjugum, de obedientia servorum, de ejiciendis ex Ecclesia validis mendicantibus, &c. multos esse. Sciamus ergo officium esse docentis sacra, ut Decalogi quoque dignitatem ornet atque amplificet. Et omnis creatura (clara voce hoc pronuncio) adeoque angelus e cælo, anathema sit, qui legem, verba, vocem, mandata Majestatis divinæ, in cætu et ecclesia proponi prohibeat. De Decalogo breviter hactenus.

Deinde in Symbolo Apostolico, hoc totum, quod apostoli, tum viva voce docuerunt, tum ad Ecclesias scriptum reliquerunt, breviter proponitur. Quanta n. gravitate originem rerum et creationem (quam nulla humana ratio, nulla philosophia satis assequitur) describit ? Quanta vi et energia æternæ consolationis, redemptionem illam e regno Diaboli et mortis, per sanguinem Filii Deii, piis animis demonstrat ? Quam graviter de sanctificatione, de communione sanctorum, de vera Ecclesia disserit ? Postremo, oratio Dominica, nonne angelica et coelestis forma est invocandi Patrem coelestem, brevissimis verbis res primæ et secundæ tabulæ complectens, omnes necessitates corporis et animæ, omnia in quibus salus Ecclesiæ et reip. consistit, mira brevitate continens? Psalmi Davidici (nemo doctus aut pius inficiabitur) mera miracula sunt, et inimitabiles contiones, inimitabilia carmina omnibus posterioribus prophetis; et haud scio, an ullus post Davidem sub sole vixerit, qui ejuscemodi pari spiritu condere possit. Et tamen oratio Dominica, sive rerum pondus, sive verborum delectum, sive ardorem vitamque affectuum expendas, tanto luculentior atque præstantior est, quanto Dominus ille prophetarum, quovis propheta, quovis sancto major est, quanto Filius ille Davidis, et ipso Davide, et tota radice Isai excellentior. Quæ si non extaret sic omnibus exprompta, forsan optaremus maria et terras peragrare, ad quærendam formam orandi, qua usus esset ipse Filius Dei vivi Jesus Christus in terris, qua usi essent apostoli. Quid vero nunc requirimus amplius? Filius dilectus docet et jubet te, suo ore, sua voce (ad quam angeli cælestes in Spiritu sancto exultant) Majestatem illam æternam vocare Patrem. Ut ergo hanc doctrinam Christianæ cognitionis et catechismi, vobis quam commendatissimam redderem, hanc meam translationem Latinam, non elaboratam quidem, sed tamen bona fide redditam, vobis nominatim inscribere volui. Et cum sciam, Petrum Gengebachum parentem vestrum, pietatis, eruditorum et eruditionis esse amantissimum ac studiosissimum, optarim vos domestico exemplo, hac vestra tenera ætate, ad amorem sanæ doctrinæ et religionis, provocari atque accendi.

Audio et patrem vestrum, simul et matrem honestissimam matronam, et vos quoque, in gravi luctu jam esse propter mortem Susannæ, elegantissimæ puellæ, sororis vestræ, filiæ unicæ, quæ hunc Catechismum, tanquam digitos suos norat; et sic chara filiola Patri cælesti fuit, ut his asperrimis et periculosis temporibus erepta sit ex hac vita caduca, varie turbulenta, tristi, incerta et mortali. Atque eo permotus sum magis ad scribendum vobis ejusmodi aliquid, ubi per lectionem sacram, erigere vos atque recreare, contra tristiciam et merorem animi possetis. Cum enim Susanna, sororcula suavissima vestra, cognito hoc Catechismo, in cognitione Evangelii et Christi (de quo unice gaudendum) excesserit e vivis, de puella, quæ jam non est vestra amplius, sed Dei, sed Christi, firma fide, Christi quoque vocem audite, Non est mortua puella, sed dormit. Cum autem revelatus e cælo fuerit Christus vita nostra, tum et Susannam, rursus in vita æterna glorificatam videbimus et immortalem. Bene et fæliciter in Domino Valete.

Datæ Vitebergæ, 11. Februarii, anno Domini 1539.

PRÆFATIO.

HIC Catechismus non est scriptus pro pastoribus aut concionatoribus: scimus enim plerosque ex eis sic esse eruditos in literis sacris, per Dei gratiam, ut hanc sanam doctrinam, ipsi mediocriter, et utilitate quadam tradere possint. Sed propter pueros, et imbecillem ætatem, ita necessitate exigente, ita editus et conscriptus est. Experientia enim quotidiana docet, pædagogis et eis, qui pueros instituunt, prudentia quadam utendum esse, ne copia nimia aut turba rerum eos adobruant; et ut hoc ipsum, quod pueris proponitur, crebro et sæpe eis inculcetur, adeoque eisdem pene verbis. Quando enim imbecillibus illis, et pueris, nunc hoc, nunc illud proponitur, et nunc his, nunc aliis verbis, tum parum aut nihil discunt, nihil retinent in memoria, et quodam tedio concepto, tantum redduntur remissiores et segniores quam ante fuerunt.

Cum ergo cogitaremus, singulos pastores non facile suscepturos in se hoc onus, ut ita Catechismum quasi breviori methodo traderent, ut una, eadem forma proponeretur pueris, nec satis commodum esset, singulos hoc labore gravare; deinde ut uno loco ratio hæc rudimenta tradendi Christianismi servaretur sicut alio, ad præcavenda varia scandala, tum his hoc labore inservire voluimus, ut pueri principia, et prima doctrinæ Christianæ elementa, eo planius percipere et intelligere possent. Nam ubi hanc Catechismi doctrinam tenera ætate imbiberint, non solum contiones sacras et alias doctrinas facilius intelligent, sed etiam in viros bonos, sapientes, religionis et pietatis amantes, et ad omnia genera vitæ et ordinum, ad functiones quasvis in ecclesia et rep. apti

ores evadent. Et ad rem tantam curandam, profecto parentes, pastores, concionatores, et omnes Christiani magistratus, toto animo, summoque studio incumbere debent, quorum conatibus aspiret precor Christus. Amen.

CATECHISMUS

DE

DECEM PRÆCEPTIS.

GENERALE EXORDIUM AD OMNES CONTIONES,

Gratia, pax et misericordia, a Deo Patre, et unigenito Filio ejus, Jesu Christo, Domino nostro. Amen. Ut cum fructu nos docere et discere possimus verbum Dei, orate, et dicite, Pater noster.

GENERALE EXORDIUM, POST ORATIONEM, AD OMNES

CONTIONES DE DECEM PRÆCEPTIS.

PROPHETA David, optimi pueri, quasi quidam publicus pædagogus in cætu piorum, Psal. xxxiv. sic concionatur, Venite, inquit, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est homo, qui vult vitam, optat dies videre bonos ? Prohibe linguam tuam a malo, labia tua ne loquantur dolum. Desine a malo et fac bonum, quære pacem, et sectare eam, &c.

Nunc scio, filioli, neminem ex vobis esse, qui non omnibus votis expetat dies videre bonos, vitam agere honestam et tranquillam. Ergo parete prophetæ Davidi, et ætate prima ac tenera, omni studio discite timorem Domini. Nam quicquid a teneris unguiculis, ut dicitur, non discimus, longe difficilius percipimus adulti.

Discite ergo, filioli, omni studio timorem Domini, tum evadetis in viros excellentes, et vitam agetis piam, et dies videbitis bonos. Beata enim et bona ac tranquilla vita,

« السابقةمتابعة »