صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

lius verba aut opera in pessimam partem interpretamur, cum tamen de rebus, de quibus suspicamur, incerti simus. Nam qui ita malevole suspitiones excitant, hi etiam dant falsum testimonium, et æque nocent atque hi, qui alias falsum dicunt; imo dant gravius damnum ; nam qui publice mentiuntur, aut verbis dant falsum testimonium in aperto, hi possunt in jus rapi et accusari: qui autem clam verbis venenatis, aut alio modo proximum suspectum reddit et traducit, huic non potest tam facile occurri; nam ita movet suspitionem, ut nolit tamen author haberi, et nihilo secius damnum dat: hoc tum non leve peccatum est contra hoc octavum præceptum.

Proinde summo studio vitate hoc malum : nolite esse morosi, aut acerbe suspicaces, sed omnia in optimam partem interpretamini, quæ in proximis vestris videtis, aut auditis. Nam hæc est natura Christianæ charitatis, sicut Paulus 1 Cor. xiii. dicit, Charitas non cogitat malum.

Et ut hoc præceptum recte intelligatis, filioli, tum sciatis, Deum in hoc mandato prohibere omnia colloquia, omnes confabulationes, sermones, quæ fiunt contra charitatem in damnum proximi. Nam hoc totum est peccatum, quicquid contra charitatem effutistis, etiam si per se verum sit. Ideo Dominus noster Jesus Christus in evangelio dicit, Matth. xii. De omni verbo ocioso homines reddituros rationem.

Si nunc de ociosis verbis reddenda est ratio, multo magis de scandalosis et nocentibus proximo. Ideo et in hoc mandato prohibetur, hoc nimis quidem vulgatum, sed horrendum tamen vitium obtrectationis, qua errata et vitia proximi exagitantur, traducuntur. Nam ex hoc plurimum oritur mali, damni, et scandalorum, et nihil bonị ; nam quando peccata aliorum ita proclamantur, tum multi offenduntur; si hic, ille hoc admisit, (cogitant,) et tam vulgatum est, tum et ego faciam. Et ideo Paulus ad Ephesios v. dicit, Scortatio, avaricia, ne nominetur quidem inter vos &c. Et Matthei xviii. de excitante

scandalum Christus inquit, Melius esset ei, ut mola asinaria suspenderetur ad collum ejus, &c.

Præterea sæpe accidit, ut quando homines ita traducimus, et temere reddimus infames, ut obdurescant et dolere desinant; et postea per omnem vitam, ita manent in peccatis, cum alias forsan erant in viam redituri.

Quamobrem nolite traducere, aut infamare homines, etiam si vera sint ea, quæ de illis dici possint; sed servate regulam Christi, Matthei xviii. cap. Si peccaverit in te frater tuus, vade et argue eum, inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus es fratrem tuum ; sin vero te non audierit, adhibe tecum adhuc unum aut duos, ut in ore duorum aut trium consistat omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiæ; quod si ecclesiam non audierit, sit tibi velut ethnicus et publicanus.

Hic est optimus et honestissimus modus de alienis peccatis tractandi; et qui eo uti non vult, ille taceat; nam aliæ obtrectationes plus afferunt damni et scandali, quam commodi. Neque satis est, ut ipsi nos nobismet ab obtrectando temperemus, sed nec aliis occasionem demus; id est, neque authores, neque applausores simus illis, qui ita proscindunt proximum. Cum autem alii detrahunt proximo, nos vultu saltem significemus, id nobis displicere, et ejuscemodi obtrectatorum linguas refrenemus.

Ita nunc intelligetis, filioli, octavum præceptum ; in hoc scilicet prohiberi, ut omni diligentia vitemus mendacia, dolos, fraudes, omnesque sermones, quibus lædi possit fama proximi, quibus lites, rixæ, contentiones excitentur, sive sit in judicio, sive extra judicium. Neque suspicaces esse debemus, aut verba ac facta proximi perverse, seu in malum interpretari, non exaggerare, aut odiose ejus peccata traducere; sed semper veritati ad gloriam Dei, et honorem proximi studere debemus, ut de proximo humaniter et amanter loquamur; amicicias mutuas, pacem et concordiam conservemus, omnia in optimam partem

accipiamus et interpretemur, utque proximi peccata et infirmitates, quando emendare aut sanare non possumus, tegamus et toleremus.

Hæc est vera sententia hujus præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, et propter Deum a mendaciis, obtrectationibus virulentis, quibus imminui aut lædi possit fama proximi, abstineamus, sed ut proximum excusemus, optima quæque de illo loquamur, omniaque in bonam partem interpretemur.

Ideo quando interrogamini, Quomodo intelligis octavum præceptum ? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus; et propter ipsum abstinere ab omni perfidia, mendacio, obtrectatione, proditione, omnibus quibus lædi proximus possit ; et ipsum excusare, optima quæque de eo loqui, omnia in optimam partem interpretari.

NONA CONTIO.
Enarratio IX. et X. præcepti.
Non concupisces domum proximi tui.

[graphic][ocr errors][subsumed]

NUNC audistis quomodo octavum præceptum sit intelligendum, in quo audivimus, quomodo erga proximum (quod ad famam ejus attinet) gerere nos debeamus, ut non demus falsum testimonium, non mendaciis, non obtrectationibus lædamus famam proximi, sed eum excusemus, et illius existimationem tueri studeamus.

Verum non satis est, ut superiora mandata externis operibus servemus, et proximum, neque in corpore, neque conjuge, neque bonis, fama aut honore lædamus; nam nihilominus manet in nobis concupiscentia, et omnes manemus rei ac peccatores, in æternum damnandi, si Deus secundum justiciam, et non suam misericordiam nobiscum ageret. Ergo ut hoc intelligamus, sequuntur ultima duo præcepta, nempe nonum et decimum, quorum hæc sunt verba.

Non concupisces domum proximi tui. Non concupisces uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, neque omnia quæ illius sunt.

Hæc duo præcepta docent, non solum externa verba et opera peccata esse, sed intimos et abditissimos illos affectus animorum; et cupiditates illas malas, latentes in cordibus, quibus nemo mortalium caret, peccata esse; et affectus illos carnis, qui nobis cognati sunt, non carere vitio.

Discetis ergo, filioli, concupiscentiam illam nobis ex Adam cognatam esse peccatum, et nullum hominem, ne infantes quidem in utero matris, esse sine concupiscentia. Ideo et omnes peccatores sumus; et nemo est innocens coram Deo, sicut et Paulus inquit, ad Romanos iži. cap. Omnes peccaverunt &c. et David, Psal. xii. dicit, Omnes declinaverunt, non est qui faciat bonum usque ad unum.

Nam hoc sentimus et experimur omnes, nos natura plenos esse affectibus et cupiditatibus malis; nam omnibus delectamur, quæ carni blandiuntur, et omnia fugimus, quæ carni aspera sunt; adeo ut ejuscemodi affectus in ipsis infantibus in cunis animadvertere liceat;. nam quando infantuli non satis molliter cubant, quando siti, fame aut frigore laborant, impatienter vagiunt. Ita et quando aliquid blandiens oculis ostenditur infantibus, et repente eripitur, tum flere eos videmus; hæc autem satis manifesta et crassa signa sunt, etiam infantulos in cunis, ex utero matris, plenos esse affectibus pravis; et sunt ita peccatores simul cum adultis, quia transiliunt hoc præceptum, Non concupisces.

Et hæc vos, optimi pueri, diligenter tenebitis in memoria, ut etiam vestra peccata agnoscatis. Neque moveat vos, quod quidam imperiti et indocti adfirmant infantulos, et vicinos huic ætati, sine peccato esse, puros et innocentes; neque enim hoc verum est, aut usquam est fundatum. Et qui hoc dicunt, seipsos seducunt et alios; nam ideo baptisantur infantes, quod remissione peccato rum indigent, et eam per baptismum consequuntur.

Et hoc quidem pauci intelligunt; nam humana ratio hoc non capit, neque intelligit, infantulos propter adhærentem concupiscentiam etiam esse peccatores, sed cum infantes nullum malum opus externum faciant, putant eos esse innocentes et mundos. Nobis vero. hic non est judicandum secundum rationem, sed secundum verbum Dei, ut sciamus concupiscentiam etiam esse peccatum. Nam si vere mundi, sancti et innocentes essemus, tum non ita impotenter natura ea quæreret, quæ sibi commoda sunt; sed omnia quæ Deus daret, aut quod Deo placeret, hoc nobis quoque placiturum esset. Deinde non ab illis solum refugeremus, quæ carni aspera essent, sed tantum essemus ea vitaturi, quæ mandatis Dei prohibita essent; et ita libentius essemus quasvis ærumnas et afflictiones toleraturi, (si ita sit voluntas Dei,) quam ocium, voluptates, commoda vitæ, contra voluntatem Dei captaturi. Nunc sentimus nos a teneris longe aliter esse affectos, et multo ante nos concupiscere res jucundas, antequam sciamus an Deus nobis dare velit; et multo ante

« السابقةمتابعة »