صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

abhorremus a rebus molestis, antequam sciamus an Deus relevatos nos velit. Imo ut maxime sciamus voluntatem Dei, tamen concupiscimus longe aliud; et hoc tum est grande peccatum ; nam Dei voluntas non nostra fieri debet, ut in oratione Dominica oramus.

Et hæc quidem nosse est excellens sapientia; neque enim hanc ita vulgo omnes norunt; adeo ut et ipse, apostolus Paulus fateatur se hoc peccatum non nosse, nisi lex admonuisset ; nam Romanos vii. dicit, Concupiscentiam non novissem, nisi lex dixisset, Non concupisces. Ideo, filioli, hoc sit infixum animis vestris; tunc vere discetis timere Deum. Non solum enim metuendus est nobis Deus tunc, quando operamur externis operibus mala, sed quando etiam affectus illos et cupiditates malas in nobis sentimus. Et ut maxime ad tempus quasi dormiant et sileant hæ cupiditates, tamen scire debemus, hos latere in nostris cordibus, et esse peccata. Nam si Deus non sciret esse peccata, tunc non præcepto hoc illud peccatum cohercuisset, Non concupisces. Sicut Paulus 1 ad Timoth. i. dicit, Justo non est lex posita. Item Psalmus ait, Initium sapientiæ timor Domini. Proinde quando Decalogum diligenter discitis, ut recte intelligatis, tunc in sapientes viros evadetis; David enim dicit, in Psalmo, Lex Domini immaculata, sapientiam prestans parvulis.

Cum ergo sciamus, filioli, concupiscentiam esse peccatum, tum eam vitare et refrenare debemus, quantum per Dei gratiam omnino fieri potest. Potissimum autem ibi advigilandum est, ne affectibus malis aut concupiscentiæ indulgeamus, neque opere expleamus. Ergo ut eo melius hæc duo mandata intelligere possitis, tum animadvertite, quomodo hæc duo mandata intelligenda sint.

Noni måndati hæc sunt verba, Non concupisces domum proximi tui. Hic autem sciatis vocabulum (domus) non solum significare ædificia, in quibus habitamus, sed totam æconomiam, totum illum statum patrisfamilias, et

quicquid ad eum pertinet. Nam in Veteri Testamento apud Judæos, urbes et pagi erant distinctæ in certas quasdam tribus, et hi, qui non erant de tribu, non permittebantur sub ea possidere domum. Ergo per vocabulum (domus) potestis hic etiam intelligere tribum. Et est nunc hæc sententia ; Quando proximus tuus est de generosa tribu, habet bene constitutam oeconomiam, jus civitatis, quando opibus floret, honoribus aut aliis rebus, quæ ad oeconomiam pertinent, tunc non concupisces domum proximi tui, non id concupisces, nullo modo optabis, ut ipse naufragetur de rebus suis, et tu illius loco succedas. Nam hoc præceptum proprie sentit de tota economia et toto statu rerum proximi. Et est sententia, Non rapiat te eo cupiditas tua, ut cupias hoc esse, quod est proximus tuus, aut in eo statu esse, quo est proximus tuus, sed placeat tibi tuum vitæ genus, in quo te Deus esse voluit.

Ergo, filioli, hæc discite, et legi ac mandato Dei parete, neque concupiscite splendidiorem æconomiam, neque ambite conditionem ampliorem, quam ea sit, in qua Deus vos posuit; sed quilibet sit contentus sua conditione, statu, munere, quilibet sua economia, suo ordine sit contentus: tunc obedimus Deo, et paremus illius voluntati.

Deinde sciatis et his præceptis esse prohibitum, ne proximi domum, vineam, aut alia bona, quovis modo aucupemur, etiamsi aliqua specie honesti, aut jure coram mundo, id facere possimus: sed optare felicitatem proximo debemus, et operam dare, ut opes ejus conserventur. Nam in his mandatis non dicit Deus, Non furaberis proximo domum, non rapies, non decipies eum ; nam hoc in septimo præcepto prohibitum est; sed dicit, Non concupisces domum proximi tui. Quando nunc incenderis cupiditate ejiciendi proximum tuum e domo, ex agro, ut illius loco succedas; item quando in hoc delectaris, cum vides proximum non bene præesse rebus suis, et ideo illi eo facilius mutuas, ut oneretur ære alieno, ut tandem

vendere cogatur; quando tunc ab illo emis domum, possessiones, et justum etiam precium solvis, tamen peccasti. Nam proximum diligere debes, ut teipsum, et illi omnem fælicem successum favere, non aliter atque tibi ipsi ; nunc tu non libenter velles naufragium subire patrimonii, non velles ære alieno aut inopia turpi opprimi. Ergo nec aucupaberis domum proximi tui, sed consilio, re juvabis eum, ut conservet res suas, et non paciatur jacturam.

Et hæc nunc est sententia, et verus intellectus hujus noni præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, et propter ipsum contineamus oculos, et animum, a domo, aliis rebus proximi, ut non ulla specie hæc venemur, sed ut in ea retinenda proximum magno studio adjuvemus.

Ideo, filioli, diligenter hæc discite, et quando interrogamini, Quomodo intelligis nonum præceptum ? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus, ut propter ipsum abstineamus ab aucupanda domo, possessionibus proximi, aut ulla specie honesti occupanda, sed ut in illa retinenda eum adjuvemus.

DECIMA CONTIO.

· Enarratio decimi præcepti. Non concupisces uxorem proximi tui, non servum, non

ancillam, neque omnia quæ illius sunt.

[graphic][subsumed]

ET eundem in modum, filioli, intelligetis decimum præceptum ; nam cum audierimus in prioribus mandatis prohibere Deum, ne optemus, oppresso proximo nostro, succedere illi in opibus, dignitate, honoribus, cogitare quis posset, prohibitum quidem esse, ne totam æconomiam, ne totas facultates proximi concupiscamus, partem tamen aliquam de facultatibus, uti bonum servum, bovem, asinum, posse nos concupiscere, et ita aucupari. Sed ne sic cogitemus: tum Deus et hoc prohibet, et dicit, Non uxorem, non servum, non ancillam, neque omnia quæ illius sunt. Possemus enim cogitare, Ut maxime hoc vel illud aliqua arte a proximo aucuper, tamen adeo non atteruntur facultates ejus, tamen habet satis opum. Ideo Deus in totum prohibet concupiscentiam omnem, cujuscunque rei, et dicit, Nec omnia, quæ illius sunt. Nam ipse est Creator omnium, et Dominus omnium creaturarum, ideo eas dat cui vult. Si nunc aliquid dedit proximo tuo, tu noli extorquere illi, sed cogita, Si Deus voluisset me habere, aut sciret esse mihi ad salutem, tum et mihi dedisset.

Non habet illa aucupatio alienarum opum ullam conjunctam benedictionem, aut fælicitatem, cum ita concupiscimus bona proximi. Nam aut nihil efficimus, frustraque curis et sollicitudine discruciamur, aut apud bonos hac infamiæ macula notamur, quod devoremus domus viduarum et pupillorum. Aut ut maxime occupemus domum, bona proximi, tamen ad summum damnum cedit nobis, et multo prestaret, nos eam domum nunquam oculis aspexisse. Nam quid profuit Davidi, quod uxore Uriæ per scelus potitus est ? Deus punivit eum, ut et ipse omnes uxores amitteret; nam filius ejus Absolon, coram universo Israel, in solario ingressus est ad uxores patris, et constupravit omnes, et persequutus est parentem David usque ad mortem. Quid profuit Achabo, quod vineam Naboth occupavit? Deus judicavit eum, ut in proximo bello ictus caderet. Quid profuit Judæ Scarioth, quod prodito Christo Domino nostro triginta argenteos accepit ? judicatus est a Deo, et horribili terrore conscientiæ pavefactus, ipse se suspendit, et crepuit medius. Ita et in hunc diem accidit cum illis aucupiis alienorum bonorum, (quæ tamen frequentia sunt in mundo:) aut homines sic inhiantes alienis deluduntur et fraudantur spe sua, aut implicant se infortunio maximo. ... · Ergo, filioli, toto corde hæc expendite: non homo, non creatura, sed Deus vester dicit, Non concupisces uxorem, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum proximi, neque omnia quæ illius sunt. Nam hæc concupiscere, gravissimum peccatum est, nec Deus patitur abire impune. Et hoc quidem peccatum hoc tempore pervulgatum est, ut plerique alienum servum, alienam fa

« السابقةمتابعة »