صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nitatem, eo quod hæc tria, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, una sint divina essentia. Et valde turpe vobis esset Christianis pueris, si hoc vos non disceretis; nam omnes baptisati estis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut sic Christiani sitis, et filii Dei, ut habeatis remissionem peccatorum. Ideo et sciendum vobis est et discendum in cujus nomine baptisati sitis, ut ita vere cognoscere possitis Deum et Patrem quem habetis in cœlis.

Hoc autem satis clare docet nos symbolum : sic enim profitemur in symbolo, Credo in Deum Patrem omnipotentem: et mox, Et in JESUM Christum Filium ejus unicum: postremo, Credo in Spiritum Sanctum. Hæc omnia tantum valent, id est, Credo in DEUM, qui est Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Hoc autem impii et increduli ignorant, nec capere possunt. Apud Christianos autem hoc tantum mysterium adeo clare revelatum est in verbo Dei, ut etiam infantuli et pueri inde a cunis hoc audire et discere possint. Ideo gratias agere debemus Deo, quod nobis tantam sapientiam et mysterion revelavit. Ideo videtis, filioli, in symbolo doceri quid sit Deus; nempe, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus; ut supra dixi, in symbolo discere vos posse, quid sit Deus.

Præterea discimus in symbolo quanta beneficia Deus impenderit nobis; quæ sit bona et paterna voluntas Dei erga nos. Et in hoc quidem consistit beatitudo nostra : si enim tantum sciremus quid esset Deus; non autem sciremus quicquam de voluntate ejus, an propitius esset, an vero iratus nobis et hostis; an faveret, an vero indignaretur nobis; tum sine firma consolatione, dubiæ et desertæ manerent conscientiæ. Ideo, filioli, summo studio attendite, ut discatis quæ sint beneficia Dei, quæ bona voluntas Dei erga nos, quæ sit spes vitæ æternæ ad quam vocati sumus; nam in hac cognitione sita est vita

æterna.

DECIMA CONTIO.

. Enarratio decimi præcepti.

Non concupisces uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, neque omnia quæ illius sunt.

[graphic]

ET eundem in modum, filioli, intelligetis decimum præceptum ; nam cum audierimus in prioribus mandatis prohibere Deum, ne optemus, oppresso proximo nostro, succedere illi in opibus, dignitate, honoribus, cogitare quis posset, prohibitum quidem esse, ne totam œconomiam, ne totas facultates proximi concupiscamus, partem tamen aliquam de facultatibus, uti bonum servum, bovem, asinum, posse nos concupiscere, et ita aucupari. Sed ne sic cogitemus: tum Deus et hoc prohibet, et dicit, Non uxorem, non servum, non ancillam, neque omnia quæ illius sunt. Possemus enim cogitare, Ut maxime hoc vel illud aliqua arte a proximo aucuper, tamen adeo non atteruntur facultates ejus, tamen habet satis opum. Ideo Deus in totum prohibet concupiscentiam omnem, cujus

cunque rei, et dicit, Nec omnia, quæ illius sunt. Nam ipse est Creator omnium, et Dominus omnium creaturarum, ideo eas dat cui vult. Si nunc aliquid dedit proximo tuo, tu noli extorquere illi, sed cogita, Si Deus voluisset me habere, aut sciret esse mihi ad salutem, tum et mihi dedisset.

Non habet illa aucupatio alienarum opum ullam conjunctam benedictionem, aut fœlicitatem, cum ita concupiscimus bona proximi. Nam aut nihil efficimus, frustraque curis et sollicitudine discruciamur, aut apud bonos hac infamiæ macula notamur, quod devoremus domus viduarum et pupillorum. Aut ut maxime occupemus domum, bona proximi, tamen ad summum damnum cedit nobis, et multo prestaret, nos eam domum nunquam oculis aspexisse. Nam quid profuit Davidi, quod uxore Uriæ per scelus potitus est? Deus punivit eum, ut et ipse omnes uxores amitteret; nam filius ejus Absolon, coram universo Israel, in solario ingressus est ad uxores patris, et constupravit omnes, et persequutus est parentem David usque ad mortem. Quid profuit Achabo, quod vineam Naboth occupavit? Deus judicavit eum, ut in proximo bello ictus caderet. Quid profuit Judæ Scarioth, quod prodito Christo Domino nostro triginta argenteos accepit? judicatus est a Deo, et horribili terrore conscientiæ pavefactus, ipse se suspendit, et crepuit medius. Ita et in hunc diem accidit cum illis aucupiis alienorum bonorum, (quæ tamen frequentia sunt in mundo:) aut homines sic inhiantes alienis deluduntur et fraudantur spe sua, aut implicant se infortunio maximo..

1

Ergo, filioli, toto corde hæc expendite: non homo, non creatura, sed Deus vester dicit, Non concupisces uxorem, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum proximi, neque omnia quæ illius sunt. Nam hæc concupiscere, gravissimum peccatum est, nec Deus patitur abire impune. Et hoc quidem peccatum hoc tempore pervulgatum est, ut plerique alienum servum, alienam fa

[ocr errors]

Triplicia autem sunt opera quibus operatur Deus nobiscum, donec in vita immortali in æternum glorificet; sicut et ipse trinus est, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus.

Nam primum Deus Pater creavit nos, dedit corpus et animam, dedit victum, et omnes terrenas creaturas nobis subjecit.

Secundo, cum Adam lapsus sit, et nos omnes ex ipso peccatores nati simus, tum Deus Filius, nempe Jesus Christus Dominus noster, rursus nos a peccato redemit, ut nobis remittantur peccata.

Tertio, cum peccatum nobis per fidem remissum sit, tum venit Spiritus Sanctus, et renovans corda nostra sanctificat nos, expurgat subinde in nobis magis peccatum, et facit ut justi, sancti, et templa Dei efficiamur.

Proinde hæc brévis est summa symboli ac fidei nostræ, ac si dicamus, Credo in Deum Patrem, qui me creavit; Credo in Deum Filium, qui me redemit; Credo in Spiritum Sanctum, qui me sanctificavit. Est quidem unus Deus, et una fides, ut jam audistis, sed Divinitatis sunt tres personæ, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Ideo et doctrinam symboli et fidei partiri volumus in tres partes: 1. erit de Creatione; 2. de Redemptione; 3. de Sanctificatione. Primo ergo de Creatione.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cœli

et terræ.

In hac prima parte, filioli, primum attendite verbum Credo hic tantum valere, quantum Confido. Credo in Deum Patrem, id est, confido in Deo Patre, omnia bona mihi de ipso polliceor. Et sententia est; non confidere debemus in ulla creatura, sed tantum in Deo illo vivo et vero; nulla n. creatura nec bona nobis afferre, nec malis affligere potest, nisi sit voluntas Dei. Non ipsimet fecimus nos, ut inquit Psalmus, nec servare, nec ab ullo periculo liberare nos possumus. Ideo confidere in solo

Deo debemus, illo niti, in illum sperare, omne bonum ab illo expectare debemus.

Qui ergo confidunt in hominibus, in favore aut gratia hominum; qui in sua eruditione aut sapientia, in suis opibus, potentia, amicis confidunt, aut similibus rebus; hi non vere credunt in Deum, neque vere ei confidunt, neque omnia bona et dona expectant ab illo, sed potius contemnunt eum, et hoc, in quo confidunt, colunt pro idolo, et graviter peccant. Ideo necesse est eos pudefieri tandem, et ruere, ut tandem agnoscant et experiantur vanas esse res in quibus confisi sunt.

Verum Dominus Deus effundit in nos quotidie infinita bona; donat nobis omnia quibus indigemus ad salutem animæ et corporis; tuetur, defendit et liberat nos ab omnibus, quæ nobis usquam nocere possint in corpore et anima. Et hæc est bona et paterna voluntas ejus erga nos, qua sine meritis ullis nostris nobis benefacit. Ideo debemus credere ei, confidere ei, omnia bona expectare ab illo, et summa hilaritate cordis, et constanti fide, illius divina bonitate niti in omnibus rebus. Hic est summus et præcipuus cultus Dei, hoc placet Deo. Et quicunque sic credunt in eum, hos habet pro suis dilectis filiis, et in omnibus etiam ostendit se eis tanquam dulcissimum parentem.

Ergo, filioli, non confidamus in ulla creatura, aut ullis rebus temporariis; sed in omnibus confidamus Domino Deo, tum erimus filii Dei, et habebimus vitam æternam.

Cujusmodi autem Deus est, in quem credimus, cui confidimus? est certe Deus Pater, ille omnipotens Creator cœli et terræ. Et hæc quidem verba sunt longe maximi ponderis; ideo quasi aurificis libella, ea expendite, et discite intelligere ; nam hæc verba non humanam, non philosophicam, sed infinitam quandam et cœlestem sapientiam inclusam in se habent.

Primum docet nos symbolum Deum PATREM esse omnipotentem; id est, quod operari et facere potest, nulla

« السابقةمتابعة »