P. Virgilii Maronis Opera omnia: ex editione Heyniana cum notiset interpretatione in usum Delphini, variis lectionibus, notis variorum, excursibus Heynianis, recensu editionum et codicum et indice locupletissimo accurate recensita, المجلد 2

الغلاف الأمامي
A. J. Valpy, 1819
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 739 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas: Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
الصفحة 557 - Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare brachia circum, Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima somno.
الصفحة 880 - Hunc circum innumerae gentes populique volabant ; ac velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis et candida circum lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
الصفحة 837 - Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; Pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, Et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque, Labosque; Turn consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverse in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, Vipereum crinem vittis innexa cruentis.
الصفحة 882 - Spiritus intus alit: totamque infusa per artus ' Mens agitât molem, et magno se corpore miscet 'Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum 'Et quae marmóreo fert monstra sub aequore pontus.
الصفحة 509 - ... bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. ille simul manibus tendit divellere nodos, 220 perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit : quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et incertam excussit cervice securim.
الصفحة 606 - Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu. Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis 420 obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
الصفحة 689 - ... solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere voces.
الصفحة 676 - Odere, infensi Tyrii ; te propter eundem Exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam, Fama prior.
الصفحة 887 - Has omnis, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant 750 rursus et incipiant in corpora velle reverti...

معلومات المراجع