صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic]

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa mo-
Verba verecundo fis memor ore loqui: (deftos
Hæc tibi, fi teneris vacat inter prælia Mufis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem;
Fiat et hoc ipfo gratior illa tibi.

Sera quidem, fed vera fuit, quam cafta recepit 55
Icaris à lento Penelopeia viro.

Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen,
Ipfe quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuiffe fuum.

Tu modò da veniam faffo, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe fariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moeftas delicuere preces.
Extenfæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hoftia
parva Deos.

Jamque diu fcripfiffe tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere paffus Amor. Nam vaga

60

65

70

Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma paraffe duces.

Te circum latè campos populatur Enyo,

Et fata carne virûm jam cruor arva rigat;

75

Ger

Germanifque fuum conceffit Thracia Martem,
Illuc Odryfios Mars pater egit equos;
Perpetuòque comans jam deflorefcit oliva,

Fugit et ærifonam Diva perofa tubam,
Fugit io terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad fuperas jufta volaffe domos.
Te tamen intereà belli circumfonat horror,
Vivis et ignoto folus inopfque folo ;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, et faxis fævior albis
Spumea quæ pulfat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere fœtus,
Siccine in externam ferrea cogis humum,
Et finis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi profpiciens miserat ipfe Deus,
Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique

Quæ via poft cineres ducat ad aftra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas claufa tenebris, AEternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thefbitidis olim Preffit inaffueto devia tefqua pede,

80

85

go

96

100

Desertasque Arabum falebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et horrifono laceratus membra flagello,
Paulus ab AEmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergeffæ civis Iefum

Finibus ingratus juffit abire fuis.

At

At tu fume animos, nec fpes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor offa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cufpis nulla cruore bibet.
Namque eris ipfe Dei radiante fub ægide tutus,
Ille tibi cuftos, et pugil ille tibi;

Ille Sionææ qui tot sub mœnibus arcis

Affyrios fudit nocte filente viros;

106

[ocr errors]

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras 115
Mifit ab antiquis prifca Damascus agris,
Terruit et denfas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara fonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenofam dum quatit actus humum, 120
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,
Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod fupereft miferis) fperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125
Atque iterum patrios poffe videre lares.

ELEGIA QUINTA, Anno Ætatis 20.

N fe

In adventum veris.

IN se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos;

5

Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque foluta gelu dulce virefcit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adeft ?
Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo
(Quis putet) atque aliquod jam fibi pofcit opus.
Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen fomnia nocte ferunt;
Concitaque arcano fervent mihi pecora motu,

Et furor, et fonitus me facer intùs agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro
Implicitos crines, Delius ipse venit.

[ocr errors]

10

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cœli, 15 Perque vagas nubes corpore liber eo;

(tum,

20

Perque umbras, perque antra feror penetralia va-
Et mihi fana patent interiora Deûm;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?
Quid parit hæc rabies, quid facer ifte furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;
Profuerint ifto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis
Inftituis modulos, dum filet omne nemus:
Urbe ego, tu fylvâ fimul incipiamus utrique,
Et fimul adventum veris uterque canat.
Veris io rediere vices, celebremus honores
Veris, et hoc fubeat Mufa ‡ perennis opus. 30
quotannis. Edit. 1645.

25

Jam

Jam fol AEthiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

Eft breve noctis iter, brevis eft mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa fuis.
Jamque Lycaonius plauftrum cœlefte Bootes
Non longâ fequitur feffus ut ante viâ ;
Nunc etiam folitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant fidera rara polo.

Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte receffit,
Neve Giganteum Dii timuere fcelus.
Forte aliquis fcopuli recubans in vertice pastor,
Rofcida cum primo sole rubefcit humus,
Hac, ait, hac certè caruifti nocte puellâ

35

40

Phoebe tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta fuas repetit fylvas, pharetramque refumit 45 Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, Et tenues ponens radios gaudere videtur Officium fieri tam breve fratris ope. Defere, Phoebus ait, thalamos Aurora feniles, Quid juvat effœto procubuiffe toro ? Te manet AEolides viridi venator in herba, Surge, tuos ignes altus Hymettus habet. Flava verecundo dea crimen in ore fatetur, Et matutinos ocius urget equos.

Exuit invifam Tellus rediviva fenectam,

Et cupit amplexus Phœbe fubire tuos; Et cupit, et digna eft, quid enim formofius illâ,

50

55

Pandit ut omniferos luxuriofa finus,

Atque

« السابقةمتابعة »