صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Atque Arabum fpirat messes, et ab ore venusto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rofis!
Ecce coronatur facro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus et vifa eft poffe placere fuis.
Floribus effufos ut erat redimita capillos
Tenario placuit diva Sicana Deo.
Afpice Phoebe tibi faciles hortantur amores,
Mellitafque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,
Blanditiafque tibi ferre videntur aves.
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos pofcit egena toros,
Alma falutiferum medicos tibi gramen in usus
Præbet, et hinc titulos adjuvat ipfa tuos.
Quòd fi te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor).
Illa tibi oftentat quafcunque fub æquore vasto,
Et fuperinjectis montibus abdit opes.

60

65

70

Ah quoties cum tu clivofo feffus Olympo
In verfpertinas præcipitaris aquas,
Cur te, inquit, curfu languentem Phœbe diurno
Hefperiis recipit Cærula mater aquis?

75

80

Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tarteffide lymphâ, Dia quid immundo perluis ora falo?

Frigora Phoebe meâ melius captabis in umbrâ, 85 Huc ades, ardentes imbue rore comas.

[blocks in formation]

Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lene fufurrans
Aura per humentes corpora fufa rofas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu Phœbe tuo fapientius uteris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lafciva fuos fufpirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentefque fovet folis ab igne faces.
Infonuere novis lethalia cornua nervis,

90

95

100

106

Trifte micant ferro tela corufca novo. Jamque vel invictam tentat fuperaffe Dianam, Quæque fedet facro Vefla pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, Littus io Hymen, et cava faxa fonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ, Puniceum redolet veftis odora crocum. Egrediturque frequens ad amoni gaudia veris 109 Virgineos auro cincta puella finus. (unum, Votum eft cuique fuum, votum eft tamen omnibus Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque feptenâ modulatur arundine pastor, Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet.

Na

Navita nocturno placat fua fidera cantu,
Delphinasque leves ad vada fumma vocat.
Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad fua fefta Deos.

115

Nunc etiam Satyri cum fera crepuscula furgunt, Pervolitant celeri florea rura chora,

Sylvanufque fuâ cypariffi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, femideufque caper.

Quæque fub arboribus Dryades latuere vetuftis Per juga, per folos expatiantur agros.

120

Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125
Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Confulit in trepidos dum fibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipfa capi.
Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas,
Et fua quifque fibi numina lucus habet.
Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miferis te Jupiter aurea terris

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu faltem lentè rapidos age Phoebe jugales
Quà potes, et fenfim tempora veris eant;
Brumaque productas tardè ferat hifpida noctes,
Ingruat et noftro ferior umbra polo.

139

135

140

[blocks in formation]

ELEGIA SEXT A.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, et fua carmina excufari poftulaffet fi folito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, hoc habuit refponfum.

M"

4

ITTO tibi fanam non pleno ventre falutem, Qua tu diftento fortè carere potes. At tua quid noftram prolectat Mufa camœnam, Nec finit optatas poffe fequi tenebras? Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque, Crede mihi vix hoc carmine fcire queas. Nam neque nofter amor modulis includitur arctis, Nec venit ad claudos integer ipse pedes. · Quàm bene folennes epulas,hilaremqueDecembrim, Feftaque cœlifugam quæ coluere Deum, Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris, Hauftaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poefin? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phoebum virides geftaffe corymbos, 15 Atque hederam lauro præposuisse suæ.

Sæpius Aoniis clamavit collibus Euc

Mista Thyoneo turba novena choro.

Nafo Corallæis mala carmina misit ab agris:

Non illic epulæ, non fata vitis erat.

10

20

Quid nifi vina, rofafque racemiferumque Lyæum Cantavit brevibus Tëia Mufa modis ?

30

Pindaricofque inflat numeros Teumefius Euan,
Et redolet fumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe fupinus, 25
Et volat Eleo pulvere fufcus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generofo mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Maffica fœcundam defpumant pocula venam,
Fundis et ex ipfo condita metra cado.
Addimus his artes, fufumque per intima Phœbum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35.
Numine compofito tres peperiffe Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Infonat argutâ molliter icta manu;

40

Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas faltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora ferpere Phoebum, 45
Quale repentinus permeat offa calor,

Perque puellares oculos digitumque fonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Nam

« السابقةمتابعة »