صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

dium anime nostre eidem loco contulimus. His itaque. que uel nos donauimus. uel que parentes nostri et ministeriales nostri nostra permissione contulerunt. his inquam omnibus. curtim unam apud Grieh cum quinque beneficiis adiecimus. et quidquid habuimus inter duos riuulos. quorum alter maior. alter minor arcenbach uocatur. usque ad amnem. qui ugenbach appellatur. cum omnibus cultis et incultis. de quibus se dominus poppo de Grunenpurch intromiserat. Si quis autem hanc traditionem a nobis libera et potestatiua manu factam. ausu temerario infringere. uiolare uel perturbare. uel aliqua arte a predicto loco alienare temptauerit. iram dei omnipotentis incurrat. et motus sancte dei genitricis Marie sentiat. et tamdiu excommunicationi subiaceat. quousque resipiscat et ecclesie. quam lesit. condigne satisfaciat. Et ut hec rata et inconuulsa permaneant. cartulam istam inde conscribi. testes subscribi. et sigilli nostri inpressione precepimus roborari. Huic autem donationi nostre testes interfuerunt. Peringerus de gliusce. Rudolfus Judeus. Rudgerus. Arnoldus de pinze. Pero de tesilperch. Herrandus de adalharsperge. et alii quam plures bauari et saxones. Facta sunt hec anno incarnationis dominice M. centesimo. octogesimo IIII. Indictione Va.

Original auf Pergament; das an der Rückseite angehängte Siegel

sehr verletzt.

Abgedruckt bei Schaukegl Spicil. de agro bilung. S. 341, Probation. n. 22. Auch in den Diplomen Wichmans gehen die Zeitbestimmungen nicht zusammen. Die dem Jahre 1184 entsprechende Indiction wäre II.

Curtis apud Grieh, der sogen. Grieshof in der Pfarre Zell a. d. Ybbs.

Arzbach und Ugenbach (jetzt Urn- ja selbst Urlbach) genannt zwei kleinere Gewässer, die in die Ybbs fliessen.

X.

1185. Sine loco. Derselbe beurkundet, dass er dem Stifte unter der Bedingung der Erbauung eines Gotteshauses einen Theil seines Besitzthumes in Ybbsitz, dessen Gränzen er genau bestimmt, und den Grieshof mit fünf Lehen geschenkt habe, und bestätigt ihm zugleich alle bisherigen und künftigen Vergabungen.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Wigmanus dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesia archie

piscopus.

Quoniam non solum res exigue. uerum et eximie. que nec scripto nec aliquo signo denominate sunt. labentis temporis uetustate plerumque in obliuionem cadunt. ne ea que rationabiliter agimus. dampnosam in posterum contrarietatem inueniant. opere precium arbitrati sumus. ut scripta nostra ea posteritati elucident et distinguant.

Notum itaque facimus uniuersis Christi fidelibus. tam futuris quam presentibus. quod nos pro salute nostra. nec non et parentum nostrorum partem saltus nostri iuxta Ibise cum omni utilitate. in pascuis scilicet. molendinis. piscationibus et uenationibus sollempni donatione. sancte Marie in Sithansteten legitime tradidimus. ea conditione. ut pro honore dei et nostra salute ibidem cella construatur. et diuinum seruicium perpetuo inibi peragatur. Hec autem nostra donatio sub his terminis comprehenditur. a loco scilicet Ibisizegemunde. ubi fluuium Ibise riuulus. qui Arzibach dicitur intrat. et sicut illius alueus sursum ascendit ad alterum riuum. qui Ogenbach appellatur. et sicut ille sursum alueum usque ad ortum suum habet. et ab ortu illius. sicut duo riuuli decurrunt. quorum alter maior. alter uero minor Zogelesbach appellatur. et ab his sicut in australi parte item duo riuuli decurrunt. quorum unus iterum maior. alter uero minor Valkenbrunnin dicitur. et ab illo maiori retro montem Gaissulze usque Ibisizegemunde. ubi predictus riuulus Arzibach fluuium Ibise ingreditur. Huic autem nostre donationi nos postea larga manu addidimus curtem saltus apud Grieze et quinque beneficia ac per totum saltum ius et potestatem uenandi piscandi et cedendi ligna ad naualia et ad edificia erigenda. et ad omnia utensilia. et si quid utilitatis in uenis salis. aut ferri. aut cuiuslibet metalli in predictis terminis forte contigerit inueniri. et quicquid a prima fundatione eidem ecclesie collatum est. uel deinceps collatum fuerit. a nobis uel a fratre nostro siue ministerialibus nostris. pro redimendis peccatis. aut per coemptionem aut per concambium in possessionibus et mancipiis. Hec omnia predicte ecclesie et donauimus et donamus. et eis iure perpetuo confirmamus. Vt itaque hec nostra donatio siue constitutio. futuris temporibus firma et inconuulsa permaneat. sigilli nostri eam impressione roborauimus. et ne quis eam infringat uel retractet. auctoritate dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli. ac nostra sub anathemate prohibemus. adhibitis idoneis testibus. quorum nomina sunt hec. Heinricus prepositus

Mogunt. Acer Lundensis prepositus. Sifridus de Amuorde Magdeburgensis ecclesie canonicus. Conradus Sithanstad. Abbas. Geroldus eiusdem loci monachus. Heindenricus et Norbertus Magdeburgensis curie capellanj. Laici uero. Bertoldus marchio Istrie. Godefridus ministerialis ipsius. Willehelmus comes de Huneberg. Erenfridus dapifer de Suttherhusen. Bero pincerna. Anselmus de Peigun. et frater eius Theitherus. Sifridus. Herrandus. Otto. Conradus de Bluze (sic) et alij quam plures clericj. et laicj.

Actum Anno Incarnationis domini M". C. LXXXV". Indictione IIIIa.

Original auf Pergament; das Siegel abgefallen.

Abgedruckt in Schaukegls Spicil. S. 337. Probat. N. 19.

Die in diesem Diplome gemachte und in ihren Grenzen ziemlich genau bestimmte Schenkung ist das Gebiet der nachherigen Patrimonial- Herrschaft und Pfarre Ybsitz. Diese Grenzen bilden: gegen Nordwest die Pfarre Zell (Arzbach), gegen Norden die Pfarren Windhag, St. Leonhard und Randegg (Ugenbach), gegen Osten die Pfarren Gresten und Lunz (Zogelsbach und Valkenbrunn), gegen Südwesten und Westen die Pfarren Opponiz und .Waidhofen (die Ybbs und der Gaissulzberg) Vergl. N.

Ibisizgemunde, das heutige Gstad, Pf. Waidhofen.

1185. Sine loco.

XI.

Derselbe beurkundet und bestätigt die von ihm von seinem Bruder und von seinen Ministerialen dem Stifte gemachten Schenkungen unter namentlicher Anführung derselben und der mit ihnen verbundenen Stiftungsobliegenheiten.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Wichmanus dei gratia sancte Magdeburgensis Ecclesie Archiepiscopus.

Cum quelibet vere karitatis opera apud deum sub eterna remuneratione refulgeant. iustum est. ut hec eadem inconspectu hominum in obliuionem non cadant. sed ad bone operationis exemplum sub perhenni memoria rutilent in posterum.

Notum itaque facimus tam futuris quam presentibus vniuersis Christi fidelibus. quod nos pro salute nostra nec non et parentum nostrorum partem saltus nostri iuxta ybise cum omni utilitate in pascuis scilicet. molendinis. piscacionibus et venacionibus sollempni donacione Ecclesie beate Marie in Sytansteten legitime tradidimus. eo racionis intuitu. ut pro honore dei et nostra ac parentum nostrorum salute ecclesia ibidem construatur. et diuinum officium inibi peragatur.

Hec autem donacio sub his terminis comprehenditur. a loco scilicet Ibisitzigimunde. vbi fluuium Ibise riuulus qui arcibach dicitur. intrat. et sicut illius alueus sursum ascendit ad alterum riuum, qui ougenbach appellatur. et sicut ille sursum alueum usque ad ortum suum habet. et ab ortu illius sicut duo riuuli decurrunt. quorum alter maior alter uero minor zogelespach appellatur. et ab his sicut in australi parte. item duo riuuli decurrunt. quorum unus item maior. alter uero minor Valkenbrunnin dicitur. et ab illo maiori retro montem Gaizsulze usque Ibisitzigimunde. vbi predictus riuulus arcibach Ibisen ingreditur.

Huic quoque donacioni nostre postea larga manu addidimus curtem scilicet apud Griezze et quinque beneficia. ac per totum saltum ius et potestatem uenandi. piscandi et cedendi ligna ad noualia et ad edificia erigenda. et ad omnia utensilia. et si quid vtilitatis in venis salis. ferri aut cuiuslibet generis metalli in predictis terminis forte contigerit inueniri. sicut a domino nostro Fr. gloriosissimo Romanorum imperatore. in sollempni curia Nurenberch in legitimam proprietatem obtinuimus. et quicquid a prima fundacione eidem ecclesie collatum est. uel deinceps collatum fuerit. a nobis uel a fratre nostro siue ministerialibus nostris pro remediis uel pro redimendis peccatis. aut per coempcionem. siue per concambium in possessionibus et mancipiis. Hec omnia predicte ecclesie et donauimus et donamus. et eis iure perpetuo confirmamus. Predia quoque. que a ministerialibus nostris prescripte Ecclesie collata sunt propriis ducimus exprimenda uocabulis. Beneficium vnum in Polan. et vnum in piberbach. et duo apud Getzingen. duo apud velebarn. vnum apud Thelesberg. tria in Schergindorf. Curtis una apud thaspach. item curtis vna apud profundam uiam et beneficium apud Clusam. beneficium vnum apud pomerium et vnum in monte Sifridi. et vnum apud pimze. quicquid et iuris habuimus in bonis domine helwigis cum predictis possessionibus. totum eidem ecclesie remisimus et donauimus. Ut itaque omnis hec nostra donacio saluti anime nostre et parentum nostrorum proficiat. Statuimus nichilominus. ut memoria nostra ac parentum nostrorum in eadem ecclesia rediuiua recordatione perpetuis temporibus inobliuiscibilis. permaneat. ita quod in festo sancti Lamberti uberior fratribus refectio prouideatur. et proxima die sequenti celebris nostri ac parentum nostrorum memoria. missarum ac commendacionibus celebracionibus (sic) peragatur et quingenti panes in ele

mosine largicione pauperibus erogentur. Adjunctum est nichilominus in hac nostra disposicione. quod omni dominica die missa de spiritu sancto et singulis diebus due misse. vna pro salute uiuorum. altera pro commendacione defunctorum in sepedicta sytanstetensi Ecclesia celebrabuntur.

Hanc nostram donacionem et constitucionem scripto commendatam. et sigilli nostri impressioni roboratam. noticie posteritatis transmisimus. et ne quis eam infringat. sub anathemate prohibemus. adhibitis ydoneis testibus. quorum nomina sunt hec Martinus Misnensis episcopus. Theodericus Nuemburg. maior prepositus Livdolfus prepositus sancti Wiberti in Nienburch. Acer lundendis prepositus. Sifridus de Amuorde. Magdeburg. canonicus. Chunradus sytanstet. abbas. Geroldus eiusdem ecclesie monachus. Heidericus et Norbertus magdeburg. curie capellani. Laici vero. Dedo marchio orientalis. Perichtoldus marchio Istrie. Godefridus ministerialis ipsius. Willehelmus comes de hunenberg. Chunradus comes de lupurch. Erenfridus dapifer de Sutterhusen. Bero pincerna. Rodingerus de Magdeburg. Anshelmus de piugen et frater eius Thietherus. et alii quam plures Clerici et Laici. Actum anno Incarnacionis domini Mo. Co. LXXXV. Indictione Quarta.

Aus dem Pergament Codex Bl. XXXIX.

Abgedruckt in Schaukegels Spicil. S. 338. Probat. N. 20.
Jahreszahl und Indiction stimmen nicht.

Die hier angeführten Lehen und freien Güter liegen fast alle in der Pfarre Biberbach.

1186. 30. August. Verona.

XII.

Papst Urban III. nimmt das Stift in den Schutz des apostolischen Stuhles, bestätigt ihm alle Schenkungen unter Aufzählung derselben, und verleiht ihm mehre geistliche Rechte und Freiheiten.

Urbanus episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs Conrado abbatj Monasterij sancte Marie de Sitansteten. ejusque fratribus tam presentibus quam futuris. regularem vitam professis in perpetuum.

Licet omnibus ecclesijs et ecclesiasticis personis ex iniuncto nobis a deo apostolatus officio. debitores nos fore cognoscamus. illos tamen paternis affectibus nos conuenit specialius confouere. qui postpositis rebus secularibus omnipotentis dei seruitio se arcius alligarunt. Eapropter dilecti in domino filij. uestris ratio

« السابقةمتابعة »