صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nabilibus postulationibus clementer annuimus. et prefatum sitansteten monasterium. in quo diuino mancipati estis obsequio. sub beatri Petrj et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Statuentes. ut quascumque possessiones. quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet. aut in futurum concessione pontificum. largitione regum uel principum. oblatione fidelium. seu alijs iustis modis prestante domino poterit adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis.

Ex dono nobilis uirj Odalschalci fundatoris eiusdem cenobij fundum ecclesie sancte Marie cum omnibus pertinentijs suis. et que circa Vrla fluuium et aput Grunnebach. et Stille et hefte idem fundator uobis tradidit.

Ex dono helene nobilis matrone et filij eius Artwici ac filie Richarde. predia iuxta Treuinich. et ad lanzendorf. et elkingen (sic) et aheim.

Ex dono nobilium Eginonis de Vrle. curtem et molendinum in uicinia claustrj. et Odalrici de Ohsenbach curtem ad treuinich.

Ex dono Reimberti nobilis predium ad elsarn et capellam cum omni iure suo. sicut eam Diepoldus Patauien. episcopus priuilegio uobis confirmauit. Predium quod dedit uobis hailwich matrona de Pirboum permissione et manu domini sui Einrici ducis austrie. per manum delegatoris Conradi Comitis de Pilstein.

Mancipia que Adilramus nobilis de vrle et Benedicta de Adilhartsperge ecclesie sce. Marie dederunt.

Ex dono bone memorie Odalrici Patauien. episcopi parrochiam Aspach cum omnibus suis titularibus ecclesiis. scilicet Adilhartsperge et Piberpach. et Chrebstetin et aliis capellis in ea edificatis et edificandis cum iure sacerdotali. et tota in eis decimatione. exceptis quibusdam decimis beneficio collatis. et decimationes noualium. que uel in presenti. uel deinceps exculta fuerint ex utraque parte fluminis ybise usque ad karintigescheide. sicut priuilegium eiusdem continet. Capellas ad Clusam et Waidhouen cum decimis et omnibus pertinentijs suis.

Ex dono Reinberti Patauien. episcopi parrochiam Woluisbach cum suis titularibus ecclesiis. in loco scilicet Sitanstetin. et in Monte sci. Michaelis. et decimationes in sunnilburch cum Fontes. Abthlg. II. Bd. XXXIII.

ipsa curte. quas ab eodem episcopo accepistis. et pacifice possidetis.

Ex dono Conradi Patauien. episcopi decimas apud Rubnih. Ex dono Geronis Comitis de Cluze predium ad vrle. Et ex dono filij eius Ekeberti Comitis predium ad dahsipac.

Ex dono Wichmanni venerabilis Magdeburgen. archiepiscopi predium ad ybisize cum ecclesia. quam construxistis.

Ex dono Luicharde aduocate Ratispon. predium ad flatze et hunen cum mancipijs.

Ex dono Alberti de liuprameschirchen et filij eius predium ad Bretingen iuxta vilse.

Ex oblatione fidelium predia ad Piberbach. Risenberge. Tulbilgen. Chezilinesdorf.

Statuimus itaque. ut sicut in priuilegio prenominati Reinberti patauien. episcopi habetis. abbas predicti monasterij electus. altaria semper cum ipsa abbatia de manu episcopi accipiat. et ad arbitrium suum et utilitatem libere deinceps eisdem ecclesijs sacerdotes prouideat. qui tamen episcopo pro excessibus in capitulo ipsius respondeant. Preterea apostolica auctoritate statuimus ut secundum quod in fundatione ecclesie noscitur institutum. abbas et fratres ipsius monasterij eligendi sibi aduocatum de cognatione fundatoris liberam semper habeant potestatem. quem etiam si monasterio grauis et inutilis apparuerit. amouere possitis. et alium de cognatione ipsa eligere. qui nec hereditarie successionis. nec beneficij. aut cuiuscumque concessionis optentu. sed pro uestrarum tantum orationum suffragio et suorum remedio peccatorum defensionem uobis impendat.

Sane noualium uestrorum. que proprijs manibus uel sumptibus collitis siue de nutrimentis uestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere uel extorquere presumat.

Liceat quoque uobis clericos uel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conuersionem recipere. et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper. ne ulli fratrum uestrorum post factam in eodem monasterio professionem fas sit. sine abbatis sui totiusque congregationis permissione. nisi arcioris religionis optentu de claustro discedere. Discedentem uero sine communium litterarum cautione nullus audeat retinere.

Nulli preterea liceat eidem monasterio angarias uel alias exactiones monastice quieti et religioni contrarias irrogare.

Crisma quoque. oleum sanctum. consecrationes altarium seu basilicarum. ordinationes monachorum ab episcopo Patauien. suscipiatis. siquidem catholicus fuerit. et graciam atque communionem apostolice sedis habuerit. et ea gratis et absque prauitate aliqua uobis uoluerit exhibere. Alioquin liceat uobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem. qui nostra fultus auctoritate. quod postulatur impendat. Obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate. uel tuorum quolibet successorum. nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur. nisi quem fratres communi consensu. uel fratrum pars consilij sanioris. secundum dej timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Sepulturam preterea ipsius loci liberam esse censemus. ut eorum deuotioni et extreme uoluntati. qui se illic sepeliri deliberauerint. nisi forte excommunicati uel interdicti sint. nullus obsistat salua tamen iusticia matricis ecclesie.

Decernimus ergo. ut nec Patauien. episcopo uel ministris ipsius. nec ulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare. aut eius possessiones siue infeudando. uel quomodolibet enormiter alienando auferre. uel ablatas retinere. minuere seu quibuslicet uexationibus fatigare. sed omnia integra et illibata seruentur. eorum. pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt. usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolice auctoritate et diocesani canonica iusticia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens. contra eam temere uenire temptauerit. secundo tertioue commonita. nisi reatum suum digna satisfactione correxerit. potestatis honorisque sui careat dignitate. reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen.

Ego Urbanus catholice ecclesie episcopus.

Ego heinricus Albanen. episcopus.

Ego Paulus prenestinus episcopus.

Ego Johannes presb. card. tit. sancti Marci.

Ego Petrus de Bon. presb card. tit. sancte Siclarin (sic).

Ego Laborans presb. card. S. Marie trans Tiberim. tit. Calixti.

Ego Pandolfus presb. card. tit. XII Apostolor.

Ego Albinus presb. card. tit. S. crucis in Jerusal.

Ego Melior presb. card. Ss. Johannis et Pauli. tit. Pagmachii (sic).

Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card.

Ego Jacinctus diac. card. S. Marie in colmyd.

Ego Gratianus Ss. Cosme et Damani diac. card.
Ego Dobo S. Angeli diac. card.

Ego Ottauianus Ss. Sergii et bachi diac. card.
Ego Joffredus S. Marie in via lata. diac. card.
Ego Rollandus S. Marie in Portic diac. card.
Ego Petrus S. Nicholai in Carcere Trull. diac. card.
Ego Addulfus s. Georg. ad uelum aureum diac. card.

Datum Verone per manum Alberti S. Romane ecclesie presbiteri card. et cancellarij. III. kal. Septembr. Indictione Quarta. Incarnationis dominice anno M. Co. LXXXVIo. Pontificatus uero dom. Urbani pape III. anno Primo.

Original auf Pergament; Bulle.

Abgedruckt in Schaukegl's Spicil. S. 328. Prob. Nr. 14. Mon. Boic T. XXIX. S. 34.

Url, ein Flüsschen, entspringt auf dem Freidhofberge in der Pfarre St. Michael und fällt bei Greinsfurt nahe bei Amstetten in die Ybbs.

die Url.

kirchen.

Trefling, ein Bach, fliesst zwischen Seitenstetten und Krenstetten in

Lanzendorf, O. W. W., in der Pfarre Böhmkirchen, Decan. Ollersbach.
Zelking, O. W. W., Ort und Pfarre im Decan. Melk.

Aheim, Ober-Oesterreich, Hausruck Kreis, in der Pfarre Atnang.
Capella ad Clusam, siehe oben.

Capella in Waidhofen, O. W. W., an der Ybbs.

Flatz, Dorf, U. W. W., in der Pfarre St. Lorenzen, Decan. Neun

Hunen, jetzt Hain, O. W. W. Pfarrort im Decan. Ollersbach.

Bretingen, in Baiern an der Vils.

Reisenberg, in der Pfarre Sonntagsberg, O. W. W., Decan. Waidhofen

oder Reisenberg im V. U. W. W., Decan. Weigelsdorf?

Katzelsdorf, ein Dorf, O. W. W. Pfarre Tulbing.

XIII.

1186. Sine loco. Erzbischof Wichman von Magdeburg überträgt dem Grafen Conrad von Peilstein die erbliche, unveräusserliche und unentgeltliche Vogtei über die dem Stifte geschenkten Güter jenseits der Ybbs.

Wigmannus. dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie Archiepiscopus.

Notum facimus futuris et presentibus. quod nos aduocatiam bonorum ultra fluuium Ibise. que sidanstadensi ecclesie spe perhennis uite contulimus. Conrado comiti de Bilstein administrandam commisimus. sub ea dispensationis determinatione. quod ipse eam et successio sua iure perpetuo possideat. ea racione. quod nec ei nec posteritati successionis sue ipsam aduocaciam alicui liceat in feodo concedere. Adiunctum est nichilominus in hac nostra dispositione. quod tam ipse comes Conradus. quam filii et nepotes sui. administrationem eiusdem aduocatie sine omni utilitate et pensione. tam modiorum quam animalium sub solo respectu mercedis eterne possideant. et si presentis actionis seriem in aliquo mutare uoluerint. in arbitrio Abbatis sepe dicte Sidanstadensis ecclesie erit. omnem hanc actionem rescindere. et iuris sui libertatem in prefata aduocatia. subsidio alterius aduocati subleuare. Huius itaque dispositionis nostre seriem firmam et inconuulsam esse uolentes. scripto notatam noticie posteritatis transmittimus. et ne quis eam infringat. sub anathemate prohibemus. adhibitis idoneis testibus. quorum nomina sunt hec. Dedo orientalis marchio. Otto de Ramesberg. Thieppoldus de Erla. Hermannus de hirzeberg. Folcmarus de frisingen. Berengerus. Rodengerus. Arnoldus de Gluzce. Bero pincerna. et alii quam plures.

Actum Anno dominice incarnat. Mo. Co. LXXXVIo. Indict. Vta.

Original auf Pergament; das angehängte Siegel ist sehr verletzt.
Abgedruckt in Schaukegl's Spicil. S. 342. Probat N. 23.

Jahreszahl und Indiction stimmen, wenn das Diplom nach dem 24. September gesetzt wird.

« السابقةمتابعة »