صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tilata. et iusta discussione ad debitum finem sunt perducta. Nam cum apud Blaidelingen essemus constituti. et predictus auunculus noster querimoniam aduersus abbatem moueret. et ille contra pro iusticia ecclesie sue ordine iudiciario consequenter responderet. tandem utriusque partis allegationibus diligenter auditis. hanc communis omnium consensus dictauit sententiam. fratres scilicet sitanstetensis cenobij in predictis bonis nullatenus debere ulterius inquietari. presertim cum et priuilegium facte sibi donationis haberent. et longe ultra triginta annos in possessione quieta usque inpresens ab initio perdurassent. Siquidem altera pars ideo iuste a causa cecidit. quia nulla priuilegii uel testium attestatione munita fuit. Itaque pro bono pacis ac quietis hec ipsa in carta describi. et sigillo nostro sigillari precepimus. et ad maiorem fidem faciendam nomina eorum. qui presentes fuerunt. subter annotari mandauimus. Pertoldus marchio ystrie. et filius eius Perhtoldus dux dalmatie. Albertus comes de Pogne. Dietmarus abbas de inferiori Altahe. Tiemo prepositus sci. Stephani apud Babenberch. Ortolfus prepositus de indichingen. Hermannus de Laimbach canonicus babenbergensis. Ekehardus monachus presbyter curie. (?) Hermannus clericus de swarzah. Albertus de Chambe. Otto de Littenbach. Ortungus camerarius. Marquardus pincerna. Heinricus dapifer. Hermannus mareschalcus. Perhtoldus de Chunigeswisen. Gotfridus de Andehs. Arbo de Niwenburch. Olricus de Santmarjenchirchen. Chunradus de schachen. Duringus filius Gundagrië de Stire. Gundagrius capellanus predicti abbatis de sitan steten. Wolframmus et Otagrius de Sitansteten. et alii quam plures. Sunt autem hec facta anno Incarnationis dominice Millesimo centesimo LXXX°. VIII". III'. Non. Octobris. feliciter. Amen.

Original auf Pergament; das Siegel hängt an gelben und verblassten rothen Seidenfäden.

Blaidelingen in Baiern.

XVII. 1193. Enns. Herzog Leopold V. (VI.) von Oesterreich verleiht seinen Ministerialen die volle Freiheit, von ihren Gütern dem Stifte Schenkungen

zu machen.
In nomine sancte et individue Trinitatis.

Liupoldus Dux Austrie et Stirie. Omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.

Quanto nos maioribus curis solium terreni principatus reddit sollicitos. tanto propensiori studio nos conuenit circa pauperes Christi esse sollicitos. ut eos mereamur apud omnipotentnm deum habere intercessores. quibus usu temporalium pie existimus prouisores. Qua propter iustis postulationibus Chunradi reuerendi abbatis de sytanstetin hanc pietatis intuitu gratiam indulsimus. ut scilicet ministeriales nostri. ubicumque terrarum fuerint constituti. quicquid eis diuinitus fuerit inspiratum liberam habeant potestatem ad predictum monasterium sancte Marie pro remedio anime sue contradere. Sed hec liberalitatis nostre deuotio ne in posterum aliqua fraude diabolice artis infringi ualeat. sed in perpetuum rata et inconuulsa permaneat. presentem paginam scribi. et eos. qui presentes fuerunt. in testimonium subscribi. et sigilli nostri inpressione mandauimus roborari. Isti presentes fuerunt. Comes Eberhardus de dornberch. Marchwardus abbas garstensis et capellanus eius hiltebrandus, et prepositus eius Olricus, Dominus Walchun de ualchenberck et filius eius Rapoto. Gundacher de styre. et filius eius Gundacher et Duringus. Ortolfus de tegrinbach. Marchuuardus de hinteberch. Eberhardus et Rudolfus de ternberch. Duringus de blesse. et frater eius Imbrico. Otacher de bleticha. Duringus de oede. Richerus de lanzenberch et frater eius Fridericus. Gerlochus de viehte. Marckwardus schecche et Otto secche (sic). Rudolfus de pernrute. Engilschalchus de ense. Engilschalcus de huzzingin. Chunradus de stainbach. Dietricus de narde. Pilgrimus et frater eius Otto de wisenbach. Hec facta sunt apud Ense. Anno Incarnationis dominice Millesimo Centesimo Nonagesimo III". Indictione VIII“.

Ego Vlricus silgillaui (sic) ex mandato domini Liupoldi ducis Austrie styrieque presentem hanc paginam presente hartungo camerario.

Original auf Pergament; Reitersiegel an grünen Seidenfäden.

XVIII.

1195. 29. April. Rom. - P. Coelestin III. nimmt das Stift in seinen Schutz, bestätigt ihm alle seine Besitzungen und verbietet deren Veräusse

rung ohne besondere päpstliche Erlaubniss. Celestinus episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filiis Cunrado abbati et fratribus monasterij de Sitansteten. Salutem

et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant. effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in domino filij. uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. personas et monasterium uestrum cum omnibus. que impresentiarum rationabiliter possidetis. aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem Monasterium ipsum de Sitansteten cum omnibus pertinentiis et possessionibus suis auctoritate uobis apostolica confirmamus. et presentis scripti patricinio communimus. sub intimatione anathematis districtius inhibentes. ne tu uel aliquis ex tuis successoribus. fili Abbas. predia uel alias possessiones ipsius Monasterij. absque nostra uel nostrorum successorum licentia speciali alienare presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre paginam protectionis. confirmationis et inhibitionis infringere, uel ausu ei temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli. apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani III. kal. Maij. Pontificatus nostri anno Quinto.

Original auf Pergament; Bulle.

[ocr errors]

1196. 4. October. Tuln. --. Herzog Friedrich I. von Oesterreich bestätigt dem Stifte die ihm von seinem Vater Herzog Leopold ertheilte

Mauthfreiheit für die Stiftsgüter zu Wasser und zu Land.

In Nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Fridericus Dei gratia dux Austrie omnibus Christi fidelibus in perpetuum. '

Quoniam ea que pater noster beate memorie dux Liupoldus pie intencionis intuitu et pro remedio anime sue statuere curauit. pocius promouere quam retractare intendimus. id quod in fine uite sue ecclesia sitanstetensi ad peticionem domini Chunradi uenerabilis eiusdem ecclesie abbatis contulit. ut bona iam dicte ecclesie aput thelonearios tam per terram quam per aquam absque omni iuris persolutione liberum habeant transitum. nos quoque eidem ecclesie concedimus ac donamus. Ne autem hec nostra patrisque nostri donatio uel a presentibus uel a posteris ualeat disturbari. presentem paginam scribi sigillique nostri impressione raborari subscriptioneque testium quorum nomina sunt hec. muniri fecimus. Walchunus de ualchenberc. et filius eius Rapoto. Hademarius de chunringen. Wichardus dapifer. Wichardus de Zebingen. Irenfridus de gennanendorf.Rudolfus stubech. Rapoto de sciltaren et frater eius heinricus. Otto de rore. Vlricus de Spileberc. Gundacherus de styra. Churadus cappellanus. Datum apud tulne per manum Vlrici notarii. Anno ab incarnatione Domini Mo, Co. LXXXX°. VIO. IIII°. non. octobris.

Original auf Pergament; Reitersiegel an grünen Seidenfäden.
Abgedruckt in Hormayr's Arch. für Gesch. Jahrg. 1826. S. 416.

[ocr errors]

1198. 27. November. Rom. — P. Innocenz III. überträgt dem Propste von Gurk und den Aebten von St. Lambrecht und Admont die Untersuchung und Entscheidung des Streites zwischen dem Stifte und dem

Pfarrer von Vöklabruk wegen der Capelle in Regau.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilecto in Christo filio ... Cyrcensi Preposito et Dilectis filiis .. Sancti Lamberti et . . . Admuntensi Abbatibus in Salburcensi diocesi constitutis. Salutem et apostolicam benedictionem. Conquerente dilecto filio . . . Abbate de Sitansteten. nostris est auribus intimatum. quod cum ... et ... Comites de Rebegou proprium fundum cum capella in eo constructa ipsius Monasterio contulissent. eis sublatis de medio S. plebanus de Vekelach Salzburgensis diocesis capellam ipsam ad suam asseruit ecclesiam pertinere. Verum in presentia venerabilis fratris nostri ... Salseburgensis Archiepiscopi partibus constitutis. dicta capella prefato Monasterio fuit per diffinitiuam sententiam assignata. sed idem plebanus neque sic desiit super nominata ecclesia memoratum monasterium infestare. Quia uero que semel bene diffinita sunt retractari non debent. discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus de premissa sententia cognoscentes. si eam inueneritis rationabiliter fuisse prolatam. auctoritate nostra freti faciatis eam firmitatem debitam obtinere. Alioquin causam exintegro cognoscentes. quod canonicum fuerit statuatis. facientes quod statueritis. per censuram ecclesiasticam appellatione remota inuiolabiliter obseruari. nullis litteris veritati et iusticie preiudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si omnes hiis exequendis nequiueritis interesse. duo uestrum ea

nichilominus exequantur. Datum Laterani V. kal. Decembr. Pontificatus nostri Anno Primo.

Original auf Pergament; Bulle.
Propst von Gurk: Conrad.
Abt von St. Lambrecht Berengar 1181—1208.
Abt von Admont: Rudolf 1189-99, vergl. N. XXI.

Regau, Ober- und Unter-, Bezirk am östlichen Ufer der Ager, Hausr. Kreis. Die hier erwähnten Grafen waren Gebhard und sein Bruder Adalbert von Stain, Söhne des Grafen Albert und der Gertrud; sie sollen mit den Orafen von Hohenek identisch seiu.

Vekelach ist Vöklabruck, Stadt und Pfarre, zu der Regau bis 1784 als Filiale gehörte; beide im Decan. Atzbach.

XXI.

1199. 5. April. Friesach. Berengar, Abt zu St. Lambrecht, und Conrad, Propst von Gurk, beurkunden den von ihnen als päpstlichen Schiedsrichtern getroffenen Vergleich zwischen dem Stifte und dem Pfarrer

von Vöklabruck wegen der Capelle in Regau.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen.

Berngerus dei gratias abbas sancti Lamberti. Chunradus eadem gratia Gurcens. prepositus. omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus. precipue domino episcopo patavien. Wolfkero. nec non eius clero uolumus innotescere. quod cum controversiam. que vertebatur inter abbatem de Sytansteten et plebanum de vekelach Stephanum nomine super capella in Rebgev audiendam ac discuciendam et debito fine terminandam apostolico mandato suscepissemus. partibus in presencia nostra constitutis et literis utrorumque testimonialibus auditis. ne sumptibus iudiciariis ambe partes grauarentur. neve altera pars omnino dampnificaretur. placuit nobis cum consilio meliorum de mediatoribus amicabili composicione causam decidere. fide quidem ab utrisque vece sacramenti accepta. vt quidquid inter eos super eadem capella statueremus. ratum sine contradictione tenerent.

De consilio itaque nostro predictus plebanus omni iuri quod se in eadem capella habere fatebatur. in presencia nostra penitus renunciauit. et ipsum abbas in ea personaliter tantum inuestiuit. et omnia eidem capelle tunc temporis. dum primum collata est monasterio. attinencia seu postea donacione aliqua accedencia. tempore uite sue seruiant plebano. ita quod illa

« السابقةمتابعة »