صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant. effectu prosequente complere. Eapropter dilecti in domino filij. uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. personas et monasterium uestrum cum omnibus. que impresentiarum rationabiliter possidetis. aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem Monasterium ipsum de Sitansteten cum omnibus pertinentiis et possessionibus suis auctoritate uobis apostolica confirmamus. et presentis scripti patricinio communimus. sub intimatione anathematis districtius inhibentes. ne tu uel aliquis ex tuis successoribus. fili Abbas. predia uel alias possessiones ipsius Monasterij. absque nostra uel nostrorum successorum licentia speciali alienare presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre paginam protectionis. confirmationis et inhibitionis infringere. uel ausu ei temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli. apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani III. kal. Maij. Pontificatus nostri anno Quinto. Original auf Pergament; Bulle.

1196. 4. October. Tuln.

XIX.

Herzog Friedrich I. von Oesterreich bestätigt dem Stifte die ihm von seinem Vater Herzog Leopold ertheilte Mauthfreiheit für die Stiftsgüter zu Wasser und zu Land.

In Nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Fridericus Dei gratia dux Austrie omnibus Christi fidelibus in perpetuum. ·

Quoniam ea que pater noster beate memorie dux Liupoldus pie intencionis intuitu et pro remedio anime sue statuere curauit. pocius promouere quam retractare intendimus. id quod in fine uite sue ecclesia sitanstetensi ad peticionem domini Chunradi uenerabilis eiusdem ecclesie abbatis contulit. ut bona iam dicte ecclesie aput thelonearios tam per terram quam per aquam absque omni iuris persolutione liberum habeant transitum. nos quoque eidem ecclesie concedimus ac donamus. Ne autem hec nostra patrisque nostri donatio uel a presentibus uel a posteris ualeat disturbari. presentem paginam scribi sigillique

nostri impressione raborari subscriptioneque testium quorum nomina sunt hec. muniri fecimus. Walchunus de ualchenberc. et filius eius Rapoto. Hademarius de chunringen. Wichardus dapifer. Wichardus de Zebingen. Irenfridus de gennanendorf. Rudolfus stubech. Rapoto de sciltaren et frater eius heinricus. Otto de rore. Viricus de Spileberc. Gundacherus de styra. Churadus cappellanus. Datum apud tulne per manum Virici notarii. Anno ab incarnatione Domini Mo. Co. LXXXXo. VIo. IIIIo. non. octobris.

Original auf Pergament; Reitersiegel an grünen Seidenfäden.
Abgedruckt in Hormayr's Arch. für Gesch. Jahrg. 1826. S. 416.

[ocr errors]

XX.

1198. 27. November. Rom. P. Innocenz III. überträgt dem Propste von Gurk und den Aebten von St. Lambrecht und Admont die Untersuchung und Entscheidung des Streites zwischen dem Stifte und dem Pfarrer von Vöklabruk wegen der Capelle in Regau.

[ocr errors]

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilecto in Christo filio Cyrcensi Preposito et Dilectis filiis . . . Sancti Lamberti et . . . Admuntensi Abbatibus in Salburcensi diocesi constitutis. Salutem et apostolicam benedictionem. Conquerente dilecto filio . . . Abbate de Sitansteten. nostris est auribus intimatum. quod cum et . . . Comites de Rebegou proprium fundum cum capella in eo constructa ipsius Monasterio contulissent. eis sublatis de medio S. plebanus de Vekelach Salzburgensis diocesis capellam ipsam ad suam asseruit ecclesiam pertinere. Verum in presentia venerabilis fratris nostri

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Salseburgensis Archiepiscopi partibus constitutis. dicta capella prefato Monasterio fuit per diffinitiuam sententiam assignata. sed idem plebanus neque sic desiit super nominata ecclesia memoratum monasterium infestare. Quia uero que semel bene diffinita sunt retractari non debent. discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus de premissa sententia cognoscentes. si eam inueneritis rationabiliter fuisse prolatam. auctoritate nostra freti faciatis eam firmitatem debitam obtinere. Alioquin causam exintegro cognoscentes. quod canonicum fuerit statuatis. facientes quod statueritis. per censuram ecclesiasticam appellatione remota inuiolabiliter obseruari. nullis litteris veritati et iusticie preiudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si omnes hiis exequendis nequiueritis interesse. duo uestrum ea

nichilominus exequantur. Datum Laterani V. kal. Decembr. Pontificatus nostri Anno Primo.

Original auf Pergament; Bulle.

Propst von Gurk: Conrad.

Abt von St. Lambrecht Berengar 1181-1208.

Abt von Admont: Rudolf 1189-99, vergl. N. XXI.

Regau, Ober- und Unter-, Bezirk am östlichen Ufer der Ager, Hausr. Kreis. Die hier erwähnten Grafen waren Gebhard und sein Bruder Adalbert von Stain, Söhne des Grafen Albert und der Gertrud; sie sollen mit den Orafen von Hohenek identisch seiu.

Vekelach ist Vöklabruck, Stadt und Pfarre, zu der Regau bis 1784 als Filiale gehörte; beide im Decan. Atzbach.

XXI.

1199. 5. April. Friesach.

Berengar, Abt zu St. Lambrecht, und Conrad, Propst von Gurk, beurkunden den von ihnen als päpstlichen Schiedsrichtern getroffenen Vergleich zwischen dem Stifte und dem Pfarrer von Vöklabruck wegen der Capelle in Regau.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen.

Berngerus dei gratias abbas sancti Lamberti. Chunradus eadem gratia Gurcens. prepositus. omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus. precipue domino episcopo patavien. Wolfkero. nec non eius clero uolumus innotescere. quod cum controversiam. que vertebatur inter abbatem de Sytansteten et plebanum de vekelach Stephanum nomine super capella in Rebgev audiendam ac discuciendam et debito fine terminandam apostolico mandato suscepissemus. partibus in presencia nostra constitutis et literis utrorumque testimonialibus auditis. sumptibus iudiciariis ambe partes grauarentur. neve altera pars omnino dampnificaretur. placuit nobis cum consilio meliorum de mediatoribus amicabili composicione causam decidere. fide quidem ab utrisque vece sacramenti accepta. vt quidquid inter eos super eadem capella statueremus. ratum sine contradictione

tenerent.

ne

De consilio itaque nostro predictus plebanus omni iuri quod se in eadem capella habere fatebatur. in presencia nostra penitus renunciauit. et ipsum abbas in ea personaliter tantum inuestiuit. et omnia eidem capelle tunc temporis. dum primum collata est monasterio. attinencia seu postea donacione aliqua accedencia. tempore uite sue seruiant plebano. ita quod illa

ab eo absoluta. nullus post ipsum preter solum abbatem in ea sibi quicquam vsurparet. nisi quantum a domino abbate posset impetrare. et ipse abbas commoditatem monasterii sui quilibet (sic) in eadem capella liberam habeat potestatem ordinandi. et si posset a domino patauien. episcopo cum consensu prepositi de sancto floriano. in cuius parrochia constituta est eadem capella. spiritualia prefato plebano cum temporalibus habenda impetret. Ipse vero plebanus annuatim sub nomine pensionis tres solidos monete illius terre domino abbati debet persoluere. et transactionem huius negocii ex ordine coram domino patauien. episcopo publicare. nec ullomodo clam seu palam quominus spiritalia impetret. audeat abbatem impedire. Testes huius rei sunt hii. Hainricus archidiaconus marchie. Hainricus hainricus Gurcens. Canonici. Waltherus monachus sancti Lamberti. Gotfridus et Ditmarus et Symon frisacenses Canonici. et alii quam plures.

Actum aput frisach anno dominice incarnacionis Mo. Co. XC. VIIII". Indict. IIda. Non. Aprilis. Presedente sedi apostolice Innocencio papa III. Anno Pontificatus eius II".

Aus dem Pergament-Codex Bl. LI.

1201. Mautern.

XXII.

Herzog Leopold VI. (VII.) von Oesterreich bestätigt die Beilegung des Streites zwischen seinem Ministerialen Otto von Hausek und dem Stifte wegen der Grenzen ihres Besitzthumes in Ybbsitz.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Liupoldus Dei gratia dux Austrie et Styrie omnibus fidelibus in perpetuum. Amen.

Quicquid antiquatur et senescit prope interitum est. et in obliuionem solet uenire. Inde est quod memorie omnium conmendare ac posteritati future transmittere curamus. quomodo lis habita de transgressione terminorum saltus Ibysihze inter Sytanstetense monasterium et Ottonem de Husekke ministerialem nostrum decisa ac determinata est. ita quod idem Otto liti prorsus renuntiauit. et sicut priuilegia eorum continent. iam dicti monasterii fratres optinuerunt. Huius autem litis medium factum est Mutarin in presentia nostri et aliorum plurimorum. qui ibidem presentes fuerunt. quorum nomina presentis pagine

subscriptio continet. Nos itaque ad peticionem utriusque partis. ut ratum et inconuulsum illud permaneat. presenti scripto et sigilli nostri inpressione confirmamus. Huius rei testes sunt. Odalricus de pernekke. Hademarus de chunringen. Wichardus dapifer. Wichardus de zebingin. Marquardus de hintperch. Rudolfus de Potendorf. Piligrimus de Suarcenowe. Adeloldus de Chyowe et frater eius Hartungus. Ulricus strune et frater eius Wernhardus. Heinricus de Stritwyse. Heinricuh de walzsperch. Otto de Ossenbach. Otto de randekke. Acta sunt hec Anno incarnationis domini M. CCo. Io. Indictione Vta.

Original auf Pergament; das Siegel mit Avers und Revers an rothen und grünen Seidenfäden herabhängend.

Im Auszuge abgedruckt in Meiller's Regest. d. Babenb. S. 85 mit der Note über die Ausstellungszeit. S. 248.

1203. Neuburg.

XXIII.

Derselbe stellt dem Stifte die Zehente zu Sindlburg zurück, und bestätigt ihm die Schenkungen seiner Vorfahren und seiner Ministerialen.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Leupoldus dei gratia dux Austrie ac styrie. uniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in perpetuum.

Quia omnis potestas est a deo. qui pius est et iustus. nos et omnes. qui ab ipso maiorem inter homines potestatem accepimus. ipsum recognoscere et ad eum respicere magnopere debemus. ut in ipso et per ipsum iusticiam et misericordiam conseruantes. eius semper muniamur auxilio. et ab eo nunquam inperpetuum separemur. Quapropter et nos. et omnes parentes nostri. ut omnium peccatorum nostrorum remissionem ab omnipotenti deo consequamur. decimationes aput Sunnilpurch fratribus de Sitanstetin iam diu iniuste ablatas. eidem monasterio deuota mente restituentes. longam iniuriam ad equitatem reuocare, curauimus. et propter uenerabilem eiusdem loci abbatem omnia. que uel nos uel parentes nostri eidem ecclesie contulimus. capellam scilicet aput Rebegowe. et fodrum. quod de bonis ipsorum habere possemus. et ut bona ipsorum siue per terram. siue per aquam sine omni thelonei exactione liberum habeant transitum. et ut omnes quoque ministeriales nostri bona sua

« السابقةمتابعة »