صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

pro peccatis suis nostra permissione et licentia eidem monasterio libere contradant. Hec inquam omnia iure perpetuo iam dicte ecclesie indulsimus. et larga manu donauimus. et ne inposterum alicuius astucia uel malicia hec nostra donatio possit infringi uel deleri. uniuersa hec in carta describi. et sigilli nostri inpressione muniri precepimus. et ut inperpetuum rata et inconuulsa permaneat. omnes quorum nomina subiuncta sunt. in testimonium illis adhibuimus. Crafto de Amcinspach. Vlricus de Pernecche. Hademarus de Chunringen. Wichardus de Cebingen. Gundacher de Styre. et frater eius Duringus. Ulricus struno. Viricus de Pecha et alii quam plures. Datum aput Newenburch anno incarnat. domini M.o CC. Indictione VIa

Original auf Pergament; das Reitersiegel an grünen Seidenfäden.

XXIV.

1210. 19. Juni. Ebelsberg. Bischof Manegold von Passau beurkundet die Berichtigung der zwischen ihm und dem Stifte streitigen Grenzen der von Erzbischof Wichman von Magdeburg beiden Kirchen gemachten Schenkungen.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Manegoldus dei gratia Patauiensis episcopus. in perpetuum. Quoniam memoria hominum labilis est nec turbe rerum sufficit. necesse est facta mortalium autentica. que sub controuersia agitata fine legitimo sunt decisa. certis apicibus annotari. Perinde nouerint uniuersi. tam posteri quam moderni. quod cum contentio uersaretur inter Patauiensem ecclesiam et Sytanstetensem de terminis bonorum illorum in Gluzze. que dominus Wichmannus bone memorie quondam Maigdeburgiensis archiepiscopus utrique ecclesie pro remedio anime sue contradidit. sub hoc tenore est legitime decisa. Nos siquidem communicato consilio chori et ministerialium destinauimus discretos uiros. Ulricum custodem Patauien. et Heinricum de Lonstorf dapiferum nostrum. et Pilgrimum. Sifridum. Conradum. castellanos nostros in Gluzze. et Raffoldum de Ebelsperch. eis districtius iniungentes. ut perspectis limitibus. super quibus lis agebatur et discretis. ad cauendam indempnitatem utrique ecclesie suam apponerent sollicitudinem diligenter. Qui aggressi partes illas et locis diligentissime notatis. mediantibus hominibus utriusque ecclesie. quorum nomina subscripta sunt. uidelicet Alrammo de Prantstet.

Potone de Wiztrahe. Gotscalco et Dietmaro fratribus predicti Alrammi de Prantstet. Ottone filio Pilgrimi de Gluzze. Rudolfo de Peirperge, Rudgero forestario. Heinrico Schriman. Hartmanno uillico. Hiltprando et Ottone fratre suo Liutoldo de Ugenbach. Perone de Pinzze. Rudgero et patre suo Sifrido de S. Petro. Rudolfo precone. Heinrico Hofman et fratribus suis Rudgero et Sifrido. Heinrico gawaeder. Perone de Walde et fratre suo Rudolfo. Heinrico Schelgrans. Dietrico de Sperchensteten et fratre suo Ottone. Ottone de haedrichspach. Rudperto de Gluzze et fratre suo Ekkeperto. deprenderunt ipsos terminos secundum tenorem subscriptum rationabiliter limitandos. Ab ortu uidelicet ripe maioris valchenbrunne usque ad ortum minoris valchenbrunne. Deinde in ualle harum riparum sursum usque ad colliculum quendam situm inter valchenbrunne et Swaerzzenbach. et inde usque in fluuium Swaerzzenbach. ab eodem colliculo directe retro montem. qui dictur Gaizsuzze. et ab inde usque in flumen Ibisam. et ab Ibisa inferius usque Ibisizgimunde. Bona ecclesie in Sytansteten sub hiis terminis conprehenduntur. Notandum etiam. quod bona sub dictis terminis posita cum foresto dicte ecclesie Sytanstetensi libera ab omni controuersia attinent absolute. eo uidelicet modo. quod nullus aliquid de ipsis sibi aut donationis aut infeodationis titulo uendicabit. Preterea sciendum. quod cum nobis et illis esset communis contentio super quinque mansis suis in loco. qui dicitur Arciberch. sytanstetensis ecclesia cessit liti in ipsis. ecclesie nostre iure proprietatis in perpetuum possidendis. pro eo. quod promisimus. predictos terminos protendi in Swaerzzenbach libere sine lite. Vt autem hec distinctio terminorum rata et inconuulsa permaneat eam dignum duximus presenti pagina sigillo nostro appenso et subscripto testimonio communire. Huius rei testes sunt. Chalhocus. Chunradus maior plebanus Viricus custos. magister Marquardus. canonici. Christanus notarius. Heinricus de Wilheimen Anshalmus. Perchtoldus plebanus de Almesuelde. Heinricus plebanus de Zwentendorf cappellani. Chunradus scriba. Hartnidus plebanus de Nivnkirchen. Alrammus. Gotscalcus clerici. Heinricus de Lonsdorf. Mangoldus de Schonenbuhel. Ortolfus de Tegenbach. Lautoldus de Sauerstet. Otto de Heichenbach. Chunradus de Slechdorf. Vlricus Magran. Rudolfus de Chremsdorf. Heinricus de Mystelbach. Pilgrimus et Sifridus de Gluzze. Heinricus de Pockesrukke. Dietmarus de Porsenbrunne. Ernestus de Prunne. Engelscalcus de Vispach. Einwicus. Perchtoldus de Hart

Fontes. Abthlg. II. Bd. XXXIII.

3

heimen. Rudgerus pincerna Meinhardus de Alhartingen. Gundaforus chreier. Pruno de Zierberch. Rudolfus amannus de Amstet. Herbordus de Steten. ministeriales. Cholo de Grizpach. Friedericus de Perin. liberi. et alii quam plures.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo. CCo. Xo. Indictione XIII. kal. julii. Anno pontificatus nostri Vo. Regnante Ottone IIII. Rom. imperatore et semper Augusto. anno imperii sui primo. Acta sunt autem in castro nostro Ebelsperch.

Adnectimus autem in fine huius priuilegii. quod in talibus annecti solet. quod si quis contra hanc paginam uenire uoluerit. iram omnipotentis dei incurret. et de sacratissimo sanguine domini alienus. indissolubili uinculo anathematis nisi digna satisfactione penituerit. se debite sentiet innodari.

Quod autem superius omissum est. hic subiungitur. uidelicet quod homines patauiensis ecclesie habebunt in foresto sytanstetensis ecclesie liberam excisionem lignorum. que necessaria habebunt in hubis nostris tributariis ad edificandum et comburendum. nullatenus autem ad uendendum. excepta ea parte nemoris. quam bannire decreuerint. communi ut dictum est usui reseruanda. Similiter homines illius ecclesie habebunt in nostro nemore uenandi. piscandi. porro pascendi et excidendi ad edificia faciendum et comburendum liberam potestatem. nullatenus autem ad uendendum.

fäden.

Original auf Pergament; das Siegel hängt an gelben und grünen Seiden

Abgedruckt in Schaukegels Spicil. S. 334. Prob. N. 25.

Die „bona in Gluzze" bedeuten hier offenbar nicht nur die in und um Gleiss liegenden, sondern auch die entfernteren aus der Schenkung des Erzb. Wichman rührenden Güter Opponiz und Reut, welche (nebst dem freising. Waidhofen) die Süd- und Südwest-Grenze der Besitzungen Seitenstettens in Ybbsitz bilden.

Arzberg, eine zum Markte Zell an der Ybbs gehörige Rotte.
Schwarzenbach, in der Pfarre Opponiz, Dec. Waidhofen.

XXV.

1219. 23. August. Neuburg. Die Aebte von Melk und Götweih, der Propst von Ardagger und der Dechant von St. Agatha entscheiden den Streit zwischen dem Stifte Seitenstetten und dem Pfarrer von Mülbach über die Kapelle in Elsarn und über die Güter zu Tulbing. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Cunradus dei gratia abbas Medlicensis et eadem gratia Wezlo abbas Cothwicensis. Eberhardus prepositus Ardacensis.

Vdalricus de S. Agatha decanus. electi arbitri tunc decidende litis inter Ditmarum abbatem de Sitansteten. et Chunradum plebanum qe Mulbach. super capella Elsarn et eius adtinenciis. omnibus in Christum credentibus. presentibus atque futuris. salutem in perpetuum. Amen.

Quia quanto iuniores futuri temporis sunt homines. Tanto perspicaciores. vnde nimirum curiosius est adtendendum. et omni cautela obseruandum. ne quid in scriptis. que posteritati transmittuntur positum repperiatur. quod uel ius aut animos calumpniancium. qui lincis habent oculos. ullo modo possit offendere. Conperiat ergo tam presencium quam futurorum sollercia. qualiter litem habitam inter Ditmarum abbatem de sitansteten et Chunradum plebanum de Mulbach super capella Elsarn et eius adtinenciis nos. utpote electi arbitri ab eisdem partibus. inter quas causa uertebatur. certo fine ac forma determinata decidimus. Si quidem diligenter inspectis prius circumstanciis parcium et meritis causarum hoc modo aggressi sumus arbitrium. decernentes a principio. quod partes omni liti antea habite renunciarent. et fide data uicissim se obligarent XL libris winensis monete. ut quicquid arbitraremur. ratum haberent. nec cuiquam illud liceat rescindere uel immutare. nisi forte contra decretum nostri arbitrii ueniatur. ut infra notabimus. Deinde statuimus. ut prefatus abbas de Sitansteten et sui successores plenum ius presentandi in dicta capella Elsarn racione patronatus inperpetuum habeant. Almarus quoque sacerdos. quoad uixerit. quiete teneat illam excepto quod arbitratum est. ut interim per singulos annos in die S. Michahelis dimidium talentum winensis monete plebano de Mulbach persoluat. quòd si negligere uoluerit. abbas de Sytansteten de prediis prefate capelle dabit eandem pensionem. ipse autem Almarus sicut antea in debitis seruiciis abbati de Sytansteten tenebitur obnoxius. Preterea censuimus. ut post mortem sepe dicti Almari Chunradus plebanus de Mulbach. et sui successores recipiat pretaxatam capellam de manu abbatis de Sytansteten. tantum cum attinen-. ciis que prememoratus Almarus sacerdos tempore arbitrii quiete possederat. nec ipse neque aliquis successorum suorum ius petendi habeat aliquid de prediis suis in Tulbingen. que non intuitu capelle Elsarn. sed singulari donacione domini Reinperti fundatoris eiusdem ad Sytastetense cenobium fuerunt deuoluta. Verumtamen hoc annexum est in premisso arbitrio. ut sepe

[ocr errors]

nominatus C. plebanus de Mulbach et sui successores soluant annuatim abbati de Sytansteten in festo S. Mychahelis XII solidos winensis monete. insuper reuerenciam et honorem debitum. et largam et honestam exhibicionem hospicii. prout competit tante persone. studeat impendere. Quod si tercio commonitus contumaciter negligens fuerit in soluendo premissa. beneficio sepe memorate capelle in reliquum tempus careat. Ne quis autem inposterum hanc formam nostri arbitrii ausu temerario infringere presumat aut uiolare, sigillis nostris eam munire decreuimus. his adiuncto sigillo dom. Olrici Patauiensis episcopi. cuius facti infra notati sunt testes. Albertus de Chliube plebanus. Chunradus plebanus de Missowe. Heinricus scolasticus de ardacher. Magister Ditericus plebanus de Waltchirchen. Otto miles de Ekkendorf.

Acta sunt apud nouam Niuenburch hec ita arbitrantibus Chunrado abbate Medlicensi. Eberhardo preposito Ardacensi Vdalrico decano de S. Agatha. consenciente quoque et coarbitrante domino Wezilino kotwicensi abbate. qui patronus est ecclesie Mulbach. Anno Incarnationis dominice Mo. CC. XVIII. Indictione IIII. Data in Noua Niuenburc X. kalen. Septembres.

Original auf Pergament; von den vier Siegeln sind nur die zwei ersten

erhalten.

Abgedruckt in Hormayr's Arch. f. Gesch. Jhrgg. 1826. S. 503.

Jahreszahl und Indiction stimmen nicht. Hierüber und über den Ausstellungsort s. Geschichte des Ben. Stiftes Melk I. Bd. S. 313. Das Nova Niwenburg möchte ich jedoch statt auf Neustadt lieber auf das heutige Korneuburg (s. Fischer) deuten, das wie Elsarn unter dem Manhartsberge liegt. Mühlbach U. M. B., Pfarre im Decan. Hadersdorf.

1221. 30. April. Rom.

XXVI.

Papst Honorius III. nimmt das Stift und seine Besitzungen in den Schutz des apostolischen Stuhles. Honorius episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs Abbati et Conuentui Monasterij in Sitanstetin. Salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauorum hominum molestijs agitentur. eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter dilecti in domino filij. uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. locum. in quo diuino estis obsequio

« السابقةمتابعة »