صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Vdalricus de S. Agatha decanus. electi arbitri tunc decidende litis inter Ditmarum abbatem de Sitansteten. et Chunradum plebanum qe Mulbach. super capella Elsarn et eius adtinenciis. omnibus in Christum credentibus. presentibus atque futuris. salutem in perpetuum. Amen.

Quia quanto iuniores futuri temporis sunt homines. Tanto perspicaciores. vnde nimirum curiosius est adtendendum. et omni cautela obseruandum. ne quid in scriptis. que posteritati transmittuntur positum repperiatur. quod uel ius aut animus calumpniancium. qui lincis habent oculos. ullo modo possit offendere. Conperiat ergo tam presencium quam futurorum sollercia. qualiter litem habitam inter Ditmarum abbatem de sitansteten et Chunradum plebanum de Mulbach super capella Elsarn et eius adtinenciis nos. utpote electi arbitri ab eisdem partibus. inter quas causa uertebatur. certo fine ac forma determinata decidimus. Si quidem diligenter inspectis prius circumstanciis parcium et meritis causarum hoc modo aggressi sumus arbitrium. decernentes a principio. quod partes omni liti antea habite renunciarent. et fide data uicissim se obligarent XL libris winensis monete. ut quicquid arbitraremur. ratum haberent. nec cuiquam illud liceat rescindere uel immutare. nisi forte contra decretum nostri arbitrii ueniatur. ut infra notabimus. Deinde statuimus. ut prefatus abbas de Sitansteten et sui successores plenum ius presentandi in dicta capella Elsarn racione patronatus inperpetuum habeant. Almarus quoque sacerdos. quoad uixerit. quiete teneat illam excepto quod arbitratum est. ut interim per singulos annos in die S. Michahelis dimidium talentum winensis monete plebano de Mulbach persoluat. quod si negligere uoluerit. abbas de Sytansteten de prediis prefate capelle dabit eandem pensionem. ipse autem Almarus sicut antea in debitis seruiciis abbati de Sytansteten tenebitur obnoxius. Preterea censuimus. ut post mortem sepe dicti Almari Chunradus plebanus de Mulbach. et sui successores recipiat pretaxatam capellam de manu abbatis de Sytansteten. tantum cum attinen-, ciis que prememoratus Almarus sacerdos tempore arbitrii quiete possederat. nec ipse neque aliquis successorum suorum ius petendi habeat aliquid de prediis suis in Tulbingen. que non intuitu capelle Elsarn. sed singulari donacione domini Reinperti fundatoris eiusdem ad Sytastetense cenobium fuerunt deuoluta. Verumtamen hoc annexum est in premisso arbitrio. ut sepe

nominatus C. plebanus de Mulbach et sui successores soluant annuatim abbati de Sytansteten in festo S. Mychahelis XII solidos winensis monete. insuper reuerenciam et honorem debitum. et largam et honestam exhibicionem hospicii. prout competit tante persone. studeat impendere. Quod si tercio commonitus contumaciter negligens fuerit in soluendo premissa. ' beneficio sepe memorate capelle in reliquum tempus careat. Ne quis autem inposterum hanc formam nostri arbitrii ausu temerario infringere presumat aut uiolare, sigillis- nostris eam munire decreuimus. his adiuncto sigillo dom. Olrici Patauiensis episcopi. cuius facti infra notati sunt testes. Albertus de Chliube plebanus. Chunradus plebanus de Missowe. Heinricus scolasticus de ardacher. Magister Ditericus plebanus de Waltchirchen. Otto miles de Ekkendorf.

Acta sunt apud nouam Niuenburch hec ita arbitrantibus Chunrado abbate Medlicensi. Eberhardo preposito Ardacensi Vdalrico decano de S. Agatha. consenciente quoque et coarbitrante domino Wezilino kotwicensi abbate. qui patronus est ecclesie Mulbach. Anno Incarnationis dominice M°. CC". XVIII. Indictione IIII”. Data in Noua Niuenburc X. kalen. Septembres.

Original auf Pergament; von den vier Siegeln sind nur die zwei ersten erhalten,

Abgedruckt in Hormayr's Arch. f. Gesch. Jhrgg. 1826. S. 503.

Jahreszahl und Indiction stimmen nicht. Hierüber und über den Ausstellungsort S. Geschichte des Ben. Stiftes Melk I. Bd. S. 313. Das Nova Niwenburg möchte ich jedoch statt auf Neustadt lieber auf das heutige Korneuburg (s. Fischer) deuten, das wie Elsarn unter dem Manhartsberge liegt.

Mühlbach U. M. B., Pfarre im Decan. Hadersdorf.

XXVI.

1221. 30. April. Rom. Papst Honorius III, nimmt das Stift und

seine Besitzungen in den Schutz des apostolischen Stuhles.

Honorius episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs .... Abbati et Conuentui Monasterij in Sitanstetin. Salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauorum hominum molestijs agitentur. eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter dilecti in domino filij. uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. locum. in quo diuino estis obsequio

mancipati. cum omnibus bonis. que impresentiarum rationabiliter possidet. aut in futurum prestante domino iustis modis poterit adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesias. possessiones. uineas. nemora et alia bona uestra. sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis. uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani II. kal. Maij. Pontificatus nostri Anno Quinto.

Original auf Pergament; Bulle.

XXVII. 1222. 3. Mai. Alatri. -- Derselbe ernennt die Aebte von Admont und Garsten und den Propst von St. Florian zu Schiedsrichtern des Streites zwischen dem Stifte und Meinhard und Rapoto von Prunsberg

wegen verschiedener Besitzrechte. Honorius Episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis .... de Agmunde et .i. de Gersten abbatibus et ... preposito sancti Floriani. Saltzburgen. et patauien. dioc. Salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii . . . Abbas et Conuentus de Sytansteten suam ad nos querimoniam destinarunt. quod Meinhardus et Rapoto de prunsperch patauien. dioc. super terris. siluis et rebus aliis iniuriantur eisdem. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam. et appellatione remota fine debito terminetis. facientes quod decreueritis. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. per censuram eandem appelatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Alatri V. Non Maij. Pontificatus nostri Anno Sexto.

Aus dem Pergament Codex Bl. XX.
Abt von Admont: Gotfried II. 1207—26.
Abt von Garsten: Reginbert 1219—23.
Propst von St. Florian; Altman 1213--24.

XXVIII. 1222. 4. Mai. Alatri. Derselbe überträgt den Vorigen die Untersuchung und Entscheidung der Klage des Stiftes gegen Friedrich von

Hausek und Andere wegen mannigfacher Besitzstörungen.

Honorius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs ... de Agmunde et ... de Gersten abbatibus et ... preposito sci. Floriani. Salzeburgensis et Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filij ... abbas et conuentus de Sitansteten suam ad nos querimoniam destinarunt. quod F. in busech et quidam alij patauiensis diocesis. super terris. siluis et rebus alijs iniurianter eisdem. Quocirca discretioni uestre per aposto-, lica scripta mandamus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam. et appellatione remota fine debito terminetis. facientes. quod decreueritis. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem. qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. per censuram eandem appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Alatri IIII. Non. Maij. Pontificatus nostri Anno Sexto.

Original auf Pergament, Bulle.

XXIX.

1223. 31. Jänner. Rottenman. – Die Aebte von Admont und Garsten excommuniciren die Brüder Meinhard und Rapoto von Prunsberg wegen zweimaligen Nichterscheinens vor dem Schiedsgerichte.

Gotfridus dei gratia Abbas Admuntensis. et Reinbertus dei gratia Abbas Garstensis. Iudices ab apostolica sede delegati. Amen. Ab apostolica sede in mandatis recepimus. ut causam. que uertitur inter Abbatem de Sytansteten et Capitulum suum ex una parte. et inter Meinhardum et Rapotonem fratres de Prunsperch ex altera. super quibusdam prediis. terris. titulis et rebus aliis partibus conuocatis debito fine terminaremus. Partes ergo legitime in forum Judenburch citauimus. termino peremptorio eis. sicut decuit. assignato. et in termino ipsis prefixo abbate coram nobis in iudicio comparente predicti fratres nec uenerunt. nec ydoneum pro se responsalem mittere curauerunt. unde eos pro contumaci absentia merito punire debuissemus. deferentes tamen propter hoc. ne subito sententiam nostram uideremur precipitasse. alium diem ipsis in Rotmange prefiximus. citantes eos secundo per litteras nostras. sed ipsi beneficio nostro ingrati. apostolicum mandatum spreuerunt. et ad secundam citationem coram nobis comparere contempserunt. Igitur propter duplicem contemptum. videlicet contumacem eorum absentiam. auctoritate. qua fungimur. in nomine patris et filii et spiritus sancti. prefatos fratres M. et R. excommunicamus. et ab uniuersis Christi fidelibus tamquam ab unitate ecclesie precisos euitare precipimus. Datum Rottmangen pridie kal. Febr.

[merged small][ocr errors]

1224. 21. Juni. Seitenstetten. — Bischof Conrad von Regensburg

bestätigt dem Stifte alle Vergabungen seiner Ministerialen.

In nomine domini. Amen. Chunradus dei gratia Ratisponensis episcopus. omnibus in perpetuum.

Protestamur per scriptum presens. et per ipsum ad noticiam presentium et futurorum reducimus. quod de licentia nostra est. et quod ratam habemus contradicionem siue donationem et testamentum siue uenditionem. quamcumque ministeriales ecclesie Ratisponensis de propriis ipsorum prediis fecerunt hactenus ecclesie Sitansteten. uel adhuc fecerint in futurum. Istam autem licentiam et rati habitionem. ne a successoribus nostris episcopis Ratisponensibus reuocari debeant aut possint in irritum. presenti scripto et sigillo nostro et sub notatione testium. qui presentes fuerunt. fecimus communiri. Testes autem hii sunt. Magister Robertus decanus. Vlricus uicedecanus et custos. Gelphradus capellanus. canonicus ecclesie Ratisponensis. Eberhardus scolasticus. Rudigerus canonicus ueteris capelle. Laici. Chunradus de Hohenuels et filius eius Chunradus et sororius eius wirnt de Helfenberch. Karolus de Egelolfesh. Heinricus de Ramesdorf. Chunradus de Schallenheim. Chunradus de Egelolfesh. Gebhardus de Lancingen. Heinricus Osterman et Ortwinus camerarii. Wernherus de Innenkoven. prepositus de Bechlarn. Eberhardus cellerarius de Bechlarn. et alii quam plures. Acta anno domin. incarn. Mo. CCC. XXIIII'. Indictione XII*. Datum apud Sitansteten. eodem. incarnat. XI. kalend. Julij.

« السابقةمتابعة »