صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

mancipati. cum omnibus bonis. que impresentiarum rationabiliter possidet. aut in futurum prestante domino iustis modis poterit adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesias. possessiones. uineas. nemora et alia bona uestra. sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis. uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani II. kal. Maij. Pontificatus nostri Anno Quinto. Original auf Pergament; Bulle.

XXVII.

1222. 3. Mai. Alatri. Derselbe ernennt die Aebte von Admont und Garsten und den Propst von St. Florian zu Schiedsrichtern des Streites zwischen dem Stifte und Meinhard und Rapoto von Prunsberg wegen verschiedener Besitzrechte.

Honorius Episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis

de Agmunde et ... de Gersten abbatibus et preposito sancti Floriani. Saltzburgen. et patauien. dioc. Salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii . . . Abbas et Conuentus de Sytansteten suam ad nos querimoniam destinarunt. quod Meinhardus et Rapoto de prunsperch patauien. dioc. super terris. siluis et rebus aliis iniuriantur eisdem. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam. et appellatione remota fine debito terminetis. facientes quod decreueritis. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. per censuram eandem appelatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Alatri V. Non Maij. Pontificatus nostri Anno Sexto.

Aus dem Pergament Codex Bl. XX.

Abt von Admont: Gotfried II. 1207-26.
Abt von Garsten: Reginbert 1219-23.
Propst von St. Florian: Altman 1213-24.

XXVIII.

1222. 4. Mai. Alatri. Derselbe überträgt den Vorigen die Untersuchung und Entscheidung der Klage des Stiftes gegen Friedrich von Hausek und Andere wegen mannigfacher Besitzstörungen.

...

Honorius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs de Agmunde et ... de Gersten abbatibus et . . . preposito sci. Floriani. Salzeburgensis et Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filij . . . abbas et conuentus de Sitansteten suam ad nos querimoniam destinarunt. quod F. in busech et quidam alij patauiensis diocesis. super terris. siluis et rebus alijs iniurianter eisdem. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam. et appellatione remota fine debito terminetis. facientes. quod decreueritis. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem. qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. per censuram eandem appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Alatri IIII. Non. Maij. Pontificatus nostri Anno Sexto.

Original auf Pergament, Bulle.

XXIX.

[ocr errors]

Die Aebte

1223. 31. Jänner. Rottenman. von Admont und Garsten excommuniciren die Brüder Meinhard und Rapoto von Prunsberg wegen zweimaligen Nichterscheinens vor dem Schiedsgerichte.

Gotfridus dei gratia Abbas Admuntensis. et Reinbertus dei gratia Abbas Garstensis. Iudices ab apostolica sede delegati. Amen. Ab apostolica sede in mandatis recepimus. ut causam. que uertitur inter Abbatem de Sytansteten et Capitulum suum ex una parte. et inter Meinhardum et Rapotonem fratres de Prunsperch ex altera. super quibusdam prediis. terris. titulis et rebus aliis. partibus conuocatis debito fine terminaremus. Partes ergo legitime in forum Judenburch citauimus. termino peremptorio eis. sicut decuit. assignato. et in termino ipsis prefixo abbate coram nobis in iudicio comparente predicti fratres nec uenerunt. nec ydoneum pro se responsalem mittere curauerunt. unde eos pro contumaci absentia merito punire de

buissemus. deferentes tamen propter hoc. ne subito sententiam nostram uideremur precipitasse. alium diem ipsis in Rotmange prefiximus. citantes eos secundo per litteras nostras. sed ipsi beneficio nostro ingrati. apostolicum mandatum spreuerunt. et ad secundam citationem coram nobis comparere contempserunt. Igitur propter duplicem contemptum. videlicet contumacem eorum absentiam. auctoritate. qua fungimur. in nomine patris et filii et spiritus sancti. prefatos fratres M. et R. excommunicamus. et ab uniuersis Christi fidelibus tamquam ab unitate ecclesie precisos euitare precipimus. Datum Rottmangen pridie kal. Febr.

Original auf Pergament; beide Siegel sehr verletzt.

XXX.

1224. 21. Juni. Seitenstetten.

Bischof Conrad von Regensburg

bestätigt dem Stifte alle Vergabungen seiner Ministerialen.

In nomine domini. Amen. Chunradus dei gratia Ratisponensis episcopus. omnibus in perpetuum.

Protestamur per scriptum presens. et per ipsum ad noticiam presentium et futurorum reducimus. quod de licentia nostra est. et quod ratam habemus contradicionem siue donationem et testamentum siue uenditionem. quamcumque ministeriales ecclesie Ratisponensis de propriis ipsorum prediis fecerunt hactenus ecclesie Sitansteten. uel adhuc fecerint in futurum. Istam autem licentiam et rati habitionem. ne a successoribus nostris episcopis Ratisponensibus reuocari debeant aut possint in irritum. presenti scripto et sigillo nostro et sub notatione testium. qui presentes fuerunt. fecimus communiri. Testes autem hii sunt. Magister Robertus decanus. Viricus uicedecanus et custos. Gelphradus capellanus. canonicus ecclesie Ratisponensis. Eberhardus scolasticus. Rudigerus canonicus ueteris capelle. Laici. Chunradus de Hohenuels et filius eius Chunradus et sororius eius wirnt de Helfenberch. Karolus de Egelolfesh. Heinricus de Ramesdorf. Chunradus de Schallenheim. Chunradus de Egelolfesh. Gebhardus de Lancingen. Heinricus Osterman et Ortwinus camerarii. Wernherus de Innenkoven. prepositus de Bechlarn. Eberhardus cellerarius de Bechlarn. et alii quam plures. Acta anno domin. incarn. Mo. CC. XXIIII. Indictione XII". Datum apud Sitansteten. eodem. incarnat. XI. kalend. Julij.

Original auf Pergament; das Siegel an rothen Seidenfäden herabhängend stark zerbrochen.

XXXI.

c. 1225. Sine loco. Abt Conrad beurkundet die von Sigfrid von Marhestain dem Stifte unter gewissen Bedingungen gemachte Schenkung eines Gutes zu Windhag.

In nomine sancte ac indiuidue trinitatis. Ego chunradus. dei gratia abbas de Sitansteten. humane nature fragilitatem oculo mentis inspiciens. testamentum quoddam. ne a cellula memorie excludatur. scripto commendare et sic saltem posteris reseruare dignum duxi. Notum ergo facio tam presentibus quam eorum successoribus. quod miles quidam nostri monasterii de marhestaine. Sifridus nomine. predium quoddam in winthage per manum potestatiuam sifridi de gliuze. suorum quoque nemine renitente. sed potius omnibus benigne consentientibus et idem petentibus sub uinculo condicionis prefato monasterio delegauit. Conditio in hunc modum habita est. quod ipse Sifridus uita comite prememoratum predium possideret. singulis tamen annis ob ob prefate rei memoriam quinque denariis pretaxato monasterio teneatur. Verum post uite sue terminum cuicunque suorum idem predium assignaret possidendum eisque V denariis ipse ac tota sua posteritas supradicto monasterio teneatur. Si uero posthac ab hereditate caderet. monasterio libere seruiret. Quod sic casu fortuito uenale fieret. prefati loci fratribus primitus offerretur. si uero ipsis emere nolentibus alter emeret. eisdem quinque teneretur. Huius rei testes sunt. Albertus de beheimberge. Pilgrimus de gliuz. Rudegerus iudius. Engelscalcus filius eius. Sifridus de gluz. Ludewicus. Alram de biberbach. Ditmarus frater eius. Alram stans. Ekebertus liber. Pero dux. Heinrici duo de rubenech. et alii quam plures.

schnur.

Original auf Pergament; Siegel mit Avers und Revers an einer Hanf

Die Urkunde ist ohne Datirung; ihre ganze Beschaffenheit jedoch weist auf die erste Hälfte des 13. Jahrhundertes. Da ferner darin Zeugen vorkommen, die auch im Diplome des Bischofes Manegold von 1210 auftreten und der Aussteller der Urkunde ein Abt Conrad ist, dürfte ihre Abfassung genauer in die Zeit von 1223-30 fallen. Das Jahr 1225 ist übrigens willkürlich von mir angenommen.

C. 1225. Sine loco.

XXXII.

Derselbe verleiht aus Dankbarkeit für gemachte Schenkungen den Kindern eines Herrn Ludwig das Lehen, worauf er das Haus hat, und dessen Gattin einige Zehente zu Leibgeding.

Ego Cunradus. gratia dei minister humilis s. Marie in sidansteten omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.

Diuinum preceptum est. ut bonis bona reddamus. Hoc ergo adtendentes. predium quod dom. Ludwicus s. Marie donauit. et oblationes et alia bona. que monasterio nostro contulit. in memoriam reuocauimus. eum cum assensu fratrum in peticione sua exaudiuimus. et duobus filiis eius. Cunrado scilicet et Mahtildi beneficium. in quo domum habet. tali condicione concessimus. ut post mortem eius XXX denarios monasterio si superuixerint. pro omni iure persoluant. siue unus siue uterque superstites fuerint. et post mortem illorum si filios habuerint. illi. si aliam non potuerint obtinere gratiam. libere cum omni suppellectili sua discedant. dato semine quod ad iusticiam agrorum noscitur pertinere. Vxori quoque eiusdem Ludwici usum decimarum. quas a monasterio habet. post mortem eius in proximo anno concessimus. ut postea monasterio libere deseruiant. Et huius rei testes sunt et donationis trium talentorum. que idem Ludwicus monasterio pro tali conuentione donauit. Sifridus et filii eius. Cunradus et Rudgerus. Wolframus et filius eius heinricus. Mahilinus et filius eius pero. Rudolfus preco. et filii pernhardi. Sifridus, Heinricus. Rudgerus. Hilprandus de horaue.

Original auf Pergament; Siegel wie oben; doch ist der Avers abgelöst. Auch dieser Urkunde mangelt jede Zeitangabe; ich reihe sie der vorigen an, da der in beiden erscheinende dominus Ludowicus ohne Zweifel ein und derselbe ist.

1232. 10. Juni. Spoleto.

XXXIII.

P. Gregor IX. überträgt dem Abte von Maria Zell und den Pröpsten von St. Pölten und St. Andrä das Schiedsrichteramt zwischen dem Stifte und dem Pfarrer von St. Andrä wegen einiger Zehente und anderer Rechte.

Gregorius episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filijs . . Abbatj de Cella sce. Marie... sci. ypoliti et ... sci. Andree prepositis patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam bene

« السابقةمتابعة »