صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

1109. 24. April. – Nachricht über die Gründung eines KanonicatStiftes zu Seitenstetten durch die Edlen Reginbert und Udiscalk, welche Stiftung Bischof Ulrich von Passau, zu dessen Kirche sie delegirt wurde, durch die Schenkung der Pfarre Aspach und der Zehente da

selbst und in Wolfsbach vermehrt. Nouerint filii ecclesie qualiter uiri nobiles, Regenbertus scilicet et leuir eius udalschalch anime sue prouiderint. Scientes enim oblaciones fidelium remedia esse animarum, partem de his, que temporaliter possidebant, in obsequium Christi et usus ecclesie pro eterna salute dispensabant. Itaque cellam quandam, ubi communis uita canonicorum instituta est, ad sitansteten cum proprietatibus suis tulpingun. stilla. hefte. ceterisque prediis seu mancipiis ad eam pertinentibus super altare sancti Stephani protomartiris in ecclesia patauiensi tradiderunt, Udalrico eiusdem sedis episcopo presente et Vdalrico aduocato id suscipiente. Que tradicio sic diffinita est et in sempiternam legem statuta, ut illi communis uite canonici deo ibidem perpetuo seruiant et propositum suum inconuulsi nec conuellendi teneant. Quodsi quis episcopus uel quelibet potens persona hanc diffinicionem infringere et in aliud transferre uoluerit, proximus heres ueniat et ponens unum aureum super altare data bona in hereditatem recipiat, nisi forte illata iniuria infra annum reprimatur. Habeant etiam illi frates potestatem aduocatum quem uoluerint eligendi, duntaxat ille de hereditaria cognacione sit qui eligatur. Testes sunt Dietricus comes. Rudolf de Peraga. Erchempreht de Mosebach. Pernhart de Ascha. Huoch de pal

Fontes. Abthig. II. Bd. XXXIII.

sentze. Sigehart. Starchvrit. heinrich. Rudolf. Werigant. Ekkerich. Wichart. et seruientes. Brunne. Otto. Marchart. Grifo. Pero. Dietrich. Rudolf. Erchembreht.

Accessit super hec benignitas predicti episcopi, qui ad predictum locum in supplementum prebende fratrum tradidit ecclesiam Aspach cum decima, excepta decima, que pertinet ad beneficium heinrici, et decima Rantwini, que sunt XXX domus. Huius tradicionis predicti testes sunt. Decimacionem, quam Regenbertus in parrochia Wolfpach in beneficium habuit, episcopo Vdalrico reddidit et episcopus eandem in communem usum fratrum eidem ecclesie contulit.

Acta sunt hec Anno ab incarnacione domini M. C. VIII. Indictione II. VIII. Kalendas Mai.

Abgedruckt in den Mon. Boic. Bd. XXVIII. Th. II. S. 218 aus einem Cod. Tradit. eccl. Patav.

Tulbing. 0. W. W. Decanat Tuln.
Still. In der Pfarre Hofkirchen, Hausr. Kreis.
Heft (auch Höft) in der Pfarre Gaspoltshofen, Hausr. Kreis.
Aspach (fälschlich Aschpach) 0. W. W. Decan. Haag.
Wolfsbach 0. W. W. Decan. Haag.

II.

1116. Sine loco. -- Bischof Ulrich von Passau beurkundet und bestätigt die Stiftung eines Klosters für Benedictiner durch den Edlen Udalschalch von Stille auf seinem Allode zu Seitensteten und fügt dessen Vergabungen seinerseits die Schenkung der Pfarre Aspach mit ihren Filialen und mit einem Theile der Zehente daselbst und an beiden Ufern der Ybbs hinzu.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Odalricus gratia dei Patauiensis ecclesie episcopus. Omnibus Christi fidelibus perpetuam in domino salutem.

Etsi propter officium cure pastoralis, quam diuina ordinante gratia suscepimus, omnibus Christi fidelibus debitores existimus, precipue tamen paci eorum et quieti prospicere debemus, qui uel priuato iure fundationis nostre tenentur ecclesie, uel qui maiori sancte religionis disciplina sub nostra cura noscuntur prepollere. Qua propter uniuersitati omnium ac presentibus scilicet et futuris notum facimus, quod quidam Udalscalchus nobilis et liber homo de Stille cellam monachis in honore s. Marie dei genitricis in allodio suo Sitansteten construxit et omne patrimonium suum apud iam dictum locum uel apud

Grunenbach. et Stille, et Hefte. cum capellis inibi edificatis. et cum omni familia sua. larga et potestatiua manu in dotem pro remedio anime sue et omnium parentum suorum ad prenotatam cellam contradidit. Et hoc quoque factum suum ut ratum et, inconuulsum in posterum permanere debeat. quasi sub tuitionem contra malignorum uiolentiam. ad altare s. Stephani in maiori ecclesia patauie eandem cellam delegauit. tali scilicet conditione. ut abbas et fratres eiusdem monasterii liberam in perpetuum habeant potestatem. elegendi sibi aduocatum de cognatione fundatoris. ita uidelicet. ut modios et animalia nullam habeat potestatem ab eiusdem ecclesie rusticis exigere. Idem etiam aduocatus si fuerit inutilis. et monasterium per aliquam uiolentiam oppresserit. item abbas et fratres nichilominus habeant libertatem. eundem aduocatum amouere. et utilem et bonum de predicta cognatione illi substituere. Patauiensis quoque episcopus si indiscrete iam dictum monasterium per uim aut iniusto dominio oppresserit. cognati fundatoris in altare S. Stephani aureum ponant. et iam deinceps libere idem monasterium ad aliam ecclesiam. ubi eis placuerit transmittant. Nos quoque cum consensu fratrum de choro et ministerialium nostrorum. parrochiam aspach cum omnibus suis titularibus ecclesiis. adalhartesperge scilicet. et Piberbach. et Chrebesteten. cum omnibus capellis in ea iam edificatis uel edificandis. cum omni iure sacerdotali. et cum omnibus decimis. que uel socerdotis uel nostri iuris esse noscuntur. ad eandem cellam tradidimus his solis exceptis. quas secularibus in beneficium constat esse innodatas. Decimationes etiam noualium. que uel in presenti uel deinceps exculta fuerint ex utraque parte fluminis ybese. et ad occidentem usque karintscheide eidem eccelesie contulimus. et eas illi perpetuo iure firmamus. Hec autem nostra et predicti Vdalschalci donatio et statuta ut rata et inconuulsa in perpetuum permaneant. et in carta describi ac sigilli nostri inpressioni precepimus muniri. et si quis ea ausu temerario umquam infringere aut uiolare temptauerit. hunc auctoritate domini nostri Jesu Christi et a communione s. ecclesie eliminamus. et cum diabolo perpetualiter cruciandum eterno anathemate comdempnamus. Huius autem facti nostri testes hii sunt. Gumpoldus. prepositus S. Stephani. Odalricus prepositus S. Nicolaj. Rupertus de S. Sixto. Magister Odalricus. Sigeboldus abbas de medelicha. Dietmarus prepositus de S. Floriano. Dietericus comes de

viehtensteine. Odalricus de Willeheringen. Erkenbertus de mosebach. Reinbertus de hagenowe et tres filii eius. Wernhardus,

Reinbertus et Hartwicus. Manegoldus de Wesen. Sigeboto de · bornhaim. Hartmut de Persniche. et alii quam plures.

Hec autem acta sunt anno dominice Incarnat Mo. Co. XVI°. Indict. VIII“.

Original auf Pergament mit angehängtem Siegel.

Abgedruckt bei Pez. S. S. Rer. Austr. Band II. S. 301 und in den Mon. Boic. Bd. XXIX. Th. II. S. 32.

Grunenbach, im Hausr. Kreis, entweder in der Pfarre Gunskirchen oder Gaspoltshofen.

Alhartsberg, O. W. W., Decan. Waidhofen a. d. Ybbs.
Piberbach, O. W. W., desselben Decanates.
Krenstetten, O. W. W., Decan. Haag.

Ybese, die Ybbs, auf dem nordw. Abhange der Zellerhüte entspringend, und bei der Stadt Ybbs sich in die Donau ergiessend.

Karintscheide halte ich für ein Collectiv, d. i. für Grenzscheide gegen Steiermark, das in unserem Urbare aus dem 13. Jahrhundert noch „Carinthia“ genannt wird.

III.

1142. Sine loco. Reginbert Bischof von Passau beurkundet, dass er dem Stifte für das ihm abgetretene Allod Pfafstetten die Zehente zu Sindlburg und die Pfarre Wolfsbach mit ihren Filialen Seitenstetten und St. Michael

übergeben habe.

In Nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Regibertus gratia Dei Patauiensis ecclesie episcopus. Universis sancte ecclesie filiis salutem in domino perpetuam.

Quia breuis est uita humana. et multa frequentius somno obliuionis sopiuntur. idcireo que a nobis iuste ac rationabiliter facta fuerint. ne in aliquem disceptationis errorem deducantur. ea litteris commendare. et ad posteros illesa transmittere non inutile iudicamus. Itaque concambium. quod cum delectis fratribus nostris de Sitansteten habuimus. universis presentibus et futuris notum facimus. et ut firmum incorruptumque teneatur. ad cautionem scripto commendauimus.' et posteris diligentissime reseruari precepimus. Nam allodium phafsteten. quod parentes nostri predicto monasterio contulerant. nos ab eis accepimus. et ob honorem ac necessitatem episcopalis ecclesie uendidimus.

« السابقةمتابعة »