صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Original auf Pergament; das Siegel an rothen Seidenfäden herabhängend stark zerbrochen.

XXXI.

c. 1225. Sine loco. — Abt Conrad beurkundet die von Sigfrid von

eines Gutes zu Windhag. In nomine sancte ac indiuidue trinitatis. Ego chunradus. dei gratia abbas de Sitansteten. humane nature fragilitatem oculo mentis inspiciens. testamentum quoddam. ne a cellula memorie excludatur. scripto commendare et sic saltem posteris reseruare dignum duxi. Notum ergo facio tam presentibus quam eorum successoribus. quod miles quidam nostri monasterii de marhestaine. Sifridus nomine. predium quoddam in winthage per manum potestatiuam sifridi de gliuze. suorum quoque nemine renitente. sed potius omnibus benigne consentientibus et idem petentibus sub uinculo condicionis prefato monasterio delegauit. Conditio in hunc modum habita est. quod ipse Sifridus uita comite prememoratum predium possideret. singulis tamen annis ob prefate rei memoriam quinque denariis pretaxato monasterio teneatur. Verum post uite sue terminum cuicunque suorum idem predium assignaret possidendum eisque V denariis ipse ac tota sua posteritas supradicto monasterio teneatur. Si uero posthac ab hereditate caderet. monasterio libere seruiret. Quod sic casu fortuito uenale fieret. prefati loci fratribus primitus offerretur. si uero ipsis emere nolentibus alter emeret. eisdem quinque teneretur. Huius rei testes sunt. Albertus de beheimberge. Pilgrimus de gliuz. Rudegerus iudius. Engelscalcus filius eius. Sifridus de gluz. Ludewicus. Alram de biberbach. Ditmarus frater eius. Alram stans. Ekebertus liber. Pero dux. Heinrici duo de rubenech. et alii quam plures.

Original auf Pergament; Siegel mit Avers und Revers an einer Hanfschnur.

Die Urkunde ist ohne Datirung; ihre ganze Beschaffenheit jedoch weist auf die erste Hälfte des 13. Jahrhundertes. Da ferner darin Zeugen vorkommen, die auch im Diplome des Bischofes Manegold von 1210 auftreten und der Aussteller der Urkunde ein Abt Conrad ist, dürfte ihre Abfassung genauer in die Zeit von 1223—30 fallen. Das Jahr 1225 ist übrigens willkürlich von mir angenommen.

XXXII.

C. 1225. Sine loco. — Derselbe verleiht aus Dankbarkeit für gemachte Schenkungen den Kindern . eines Herrn Ludwig das Lehen, worauf er das Haus hat, und dessen Gattin einige Zehente zu Leibgeding.

Ego Cunradus. gratia dei minister humilis s. Marie in sidansteten omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.

Diuinum preceptum est. ut bonis bona reddamus. Hoc ergo adtendentes. predium quod dom. Ludwicus s. Marie donauit. et oblationes et alia bona. que monasterio nostro contulit. in memoriam reuocauimus. eum cum assensu fratrum in peticione sua exaudiuimus. et duobus filiis eius. Cunrado scilicet et Mahtildi beneficium. in quo domum habet. tali condicione concessimus. ut post mortem eius XXX denarios monasterio si superuixerint. pro omni iure persoluant. siue unus siue uterque superstites fuerint. et post mortem illorum si filios habuerint. illi. si aliam non potuerint obtinere gratiam. libere cum omni suppellectili sua discedant. dato semine quod ad iusticiam agrorum noscitur pertinere. Vxori quoque eiusdem Ludwici usum decimarum. quas a monasterio habet. post mortem eius in proximo anno concessimus. ut postea monasterio libere deseruiant. Et huius rei testes sunt et donationis trium talentorum. que idem Ludwicus monasterio pro' tali conuentione donauit. Sifridus et filii eius. Cunradus et Rudgerus. Wolframus et filius eius heinricus. Mahilinus et filius eius pero. Rudolfus preco. et filii pernhardi. Sifridus, Heinricus. Rudgerus. Hilprandus de horaue.

Original auf Pergament; Siegel wie oben; doch ist der Avers abgelöst.

Auch dieser Urkunde mangelt jede Zeitangabe; ich reihe sie der vorigen an, da der in beiden erscheinende dominus Ludowicus ohne Zweifel ein und derselbe ist.

XXXIII.

1232. 10. Juni. Spoleto. P. Gregor IX, überträgt der Abte von Maria Zell und den Pröpsten von St. Pölten und St. Andrä das Schiedsrichteramt zmischen dem Stifte und dem Pfarrer von St. Andrä

wegen einiger Zehente und anderer Rechte.

Gregorius episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filijs ... Abbatj de Cella sce. Marie ... sci. ypoliti et ... sci. Andree prepositis patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Querelam ... Abbatis et conuentus Monasterij de Sitansteten recepimus continentem. quod ... plebanus de sco. andrea. patauiensis diocesis. super quibusdam decimis et rebus alijs iniuriatur eisdem. Quocirca discretionj uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam. et appellatione remota fine debito terminetis. facientes quod decreueritis. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem. qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. per censuram eandam cessante appellatione cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus. exequantur.

Datum Spoleti IIII. Id. Junij. Pontificatus nostri Anno Sexto.

[merged small][ocr errors][merged small]

1233. 8. Juni. Rom. Derselbe befiehlt den Aebten von Baumgartenberg und Gleink und dem Propste von Waldhausen das Stift in den Besitz der ihm von den Brüdern Heinrich, Friedrich und Otto von Hau

sek strittig gemachten Güter einzuführen und darin zu schützen.

Gregorius episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs ... de Paumgartenperge Cisterciensis ordinis. et ... de Gleunich abbatibus et ... preposito ecclesie de Waldhusen. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filij .... abbas et Conuentus de Sitamstaten sua nobis insinuatione monstrarunt. quod cum inter ipsos ex parte una. et H. ac. F. et O. de husech milites fratres Patauiensis diocesis ex altera super quodam nemore ac rebus alijs coram. ... abbate de Cremsmunster et coniudicibus suis auctoritate nostra questio uerteretur. ijdem iudices ob contumaciam partis alterius manifestam. ipsos in possessionem petitorum causam custodie inducentes in fratres eosdem excommunicationis sententiam promulgarunt. Quare petebant a nobis. ut cum dicti fratres in sua contumacia per annum et amplius perdurarint. et propter eorum potentiam gaudere ipsius possessionis comodo non permittant eosdem. ipsos ueros possessores ex secundo decreto constitui. et in eadem possessione defendi per discretos aliquos mandaremus. Ideoque discetioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus si est ita. dictos abbatem et conuentum in ueram possessionem predictorum inducere ac defendere sicut iustum fuerit. procuretis. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo inuocato ad hoc si opus fuerit. auxilio brachij secularis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Laterani VI. Id. Junij. Pontificatus nostri anno Septimo.

Original auf Pergament; Bulle.
Abt zu Baumgartenberg: Burkard? Pilgrim ?
Abt zu Gleink: Pilgrim 1220–40.
Propst zu Waldhausen: Marquard oder Hartwic?
Abt zu Kremsmünster: Heinrich com. de Plaien 1230–47.

XXXV. 1237, 26. Jänner. Wien. - K. Fridrich II. nimmt das Stift und

dessen Besitzungen in seinen und des Reiches Schutz.

Fridericus. Dei gratia Romanorum Imperator. Semper Augustus. Jerusalem et Sicilie Rex. Per presens scriptum notum facimus uniuersis Imperii fidelibus. tam presentibus quam futuris. quod uenerabilis Abbas et Conuentus Monasterii sancte Marie in Sitanstetin. fideles nostri. Celsitudini nostre humiliter supplicarunt. quatenus eos et monasterium antedictum. et bona ipsorum. que iuste tenent et possident. et in antea iusto titulo poterunt optinere. in nostra et Imperij protectione dignaremur recipere speciali. Nos itaque, qui loca deo dicata et religiosas personas digno fauore prosequimur ipsorum piis supplicacionibus benigniter inclinati. predictos Abbatem et Conuentum, ac Monasterium sepedictum. et eorum bona. que iuste tenent et possident. et in antea iuste poterunt adipisci. in nostra et Imperij protectione recipimus speciali. Quare mandamus. et districte precipimus. quatenus nullus sit. qui predictos Abbatem. Conuentum et Monasterium atque bona predicta contra huius protectionis tenorem molestare presumat. Quod qui facere presumpserit. indignationem nostram se nouerit incursurum. Ad cuius rei memoriam presens scriptum fieri jussimus. Maiestatis nostre sigillo munitum. Datum apud Wiennam. Vicesimo sexto Januarij. Decime Indictionis.

Original auf Pergament; Hängesiegel an gelber und rother Seide.

Abgedruckt in Hormayr's Archiv. f. Gesch. Jhrgg. 1826. S. 800, der sich aber an dem zweimaligen „speciali“ und an einem vorkommen sollenden „in ana“ – leichtlich als „in antea“ zu lesen – stösst, und das Diplom nur für ein Concept hält; und an diesem das Siegel ?

XXXVI. 1237. April. Wien. Derselbe erneuert und bestätigt dem Stifte die ihm von H. Leopold a. 1203 gemachten Schenkungen und verliehenen

Freiheiten. Fridericus. dei gratia Romanorum Imperator. semper Augustus. Jerusalem et Sicilie Rex. Suadente religionis cultu nostra clementer inducitur Celsitudo. ut piis religiosorum petitionibus fauorabiliter annuamus. Hinc est. quod tenore presentium notum fieri uolumus uniuersis. quod fratres de Sitansteten. fideles nostri. presentarunt nostre Curie quoddam scriptum. quod a clare memorie Liupoldo quondam duce austrie ipsis fuit clementer indultum. Serenitati nostre humiliter supplicantes. quatinus. dictum scriptum innouare. et de nostra confirmare clementia dignaremur. Cuius tenor talis est.

Folgt das Diplom de 1203.

Nos itaque ipsorum deuotis supplicationibus benignius inclinati. presentatum Curie nostre scriptum predicti ducis scribi et innouari mandauimus. illud et omnia. que continentur in eo de superhabundanti gratia confirmantes. Quapropter uniuersis presentis scripti mandamus edicto. quatinus iuxta predicti ducis collationem et confirmationem nostram indultam eisdem fratribus gratiam inuiolabiliter obseruetis. nec contra presentis innouationis nostre et confirmationis tenorem. uenire aliquatinus presu- · matis. Quod qui presumpserit. indignationem nostri Culminis se nouerit incursurum. Ad cuius innouationis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo ualiturum. presentem paginam fieri fecimus. nostro sigillo munitam. Huius autem rei testes sunt ... Salzeburgensis et ... Moguntinus archiepiscopi. ... Babenbergensis ... Ratisponensis Imperialis aule cancellarius. et ... patauiensis episcopi. ... Burgrauius de Nurenberc. Godefridus de hoenloch ... de hardekke et ... de bleien comites. Heinricus de prunne et Irnfridus de himperc. et alij quam plures.

Datum apud wienam anno dominice Incarnationis Millesimo. Ducentesimo. Tricesimo Septimo Mense Aprili. Decima Indictione.

« السابقةمتابعة »