صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

proposito reuocet. aut robur. quod absit. sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filij. uestris iustis postulationibus clementer annuimus. et domos uestras. in quibus diuino uacatis obsequio. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuimus. ut ordo monasticus. qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem fratrum ordinis s. Wilhelmi in domibus ipsis institutus esse dinoscitur. perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones. quecumque bona predicte domus impresenti iuste ac canonice possident. aut in futurum concessione pontificum. largitione regum uel principum. oblatione fidelium seu alijs iustis modis parante domino poterunt adipisci. firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec proprijs duximus exprimenda uocabulis. Loca ipsa. in quibus prefate domus site sunt cum omnibus pertinentijs suis. uidelicet cum ecclesijs. decimis. ortis. uineis. oliuetis. pratis. terris. nemoribus. usuagijs et pascuis. in bosco et plano. in aquis et molendinis. in uijs et semitis. et omnibus alijs libertatibus et immunitatibus suis. Sane noualium uestrorum. que proprijs manibus aut sumptibus colitis. de quibus aliquis hactenus non percepit. siue de ortis. uirgultis et piscationibus uestris. seu de uestrorum animalium nutrimentis nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere. et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper. ut nulli fratrum uestrorum post factam in domibus uestris professionem fas sit sine prioris sui licentia. nisi arctioris religionis obtentu. de locis eisdem discedere. Discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere. Insuper auctoritate apostolica inhibemus. ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad synodos uel forenses conuentus uos ire uel iudicio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat. nec ad domos uestras causa ordines celebrandi. causas tractandi. uel aliquos conuentus publicos conuocandi uenire presumat. nec regularem electionem prioris uestri impediat. aut de instituendo uel remouendo eo. qui pro tempore fuerit. contra statuta uestri ordinis se aliquatenus intromittat. Illud adicientes. ut scilicet priores ipsi episcopo saluo ordine suo profiteri debeant. et

contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere. sed hec omnia gratis uobis episcopi diocesani impendant. Alioquin liceat uobis quoscumque malueritis catholicos adire antistites. gratiam et communionem apostolice sedis habentes. qui nostra freti auctoritate uobis quod postulatur impendant. Quodsi sedes diocesanorum episcoporum forte uacauerint. interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis. sic tamen. ut ex hoc in posterum proprio episcopo nullum preiudicium generetur. Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis. si quos episcopos Romane sedis ut diximus. gratiam et communionem habentes et de quibus plenam notiam habeatis. per uos transire contigerit. ab eis benedictiones uasorum et uestium. consecrationes altarium et ordinationes heremitarum auctoritate sedis apostolice recipere ualeatis. Cum autem generale interdictum terre fuerit. liceat uobis clausis ianuis. exclusis excommunicatis et interdictis. non pulsatis campanis. suppressa uoce diuina officia celebrare. dummodo causam non dederitis interdicto. Crisma uero. oleum sanctum. consecrationes altarium seu basilicarum. ordinationes clericorum. qui ad ordines fuerint promouendi. a diocesano suscipietis episcopo. siquidem catholicus fuerit. et gratiam et communionem sacrosancte Romane sedis habuerit. et ea uobis uoluerit sine pravitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper. ut infra fines parrochiarum uestrarum nullus sine assensu diocesanorum episcoporum et uestro capellam seu oratorium de nouo construere audeat. saluis priuilegijs pontificum Romanorum. Ad hec nouas et indebitas exactiones ab Archiepiscopis et Episcopis. Archidiaconis seu decanis alijsque omnibus ecclesiasticis secularibusue personis a uobis omnino peti prohibemus. Sepulturam quoque in ecclesijs uestris liberam esse decernimus. ut eorum deuotioni et extreme uoluntati. qui se illic sepeliri deliberauerint. nisi forte excommunicati uel interdicti sint aut etiam publice usuarij. nullus obsistat. Salua tamen iusticia illarum ecclesiarum. a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad ius ecclesiarum uestrarum spectantes. que a laicis detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias. ad quas pertinent. reuocandi

libera sit uobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte uero generali Priore uestro uel suorum quolibet successorum. nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur. nisi quem fratres communi consensu. uel fratrum maior pars consilij sanioris secundum deum et beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Paci quoque et transquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus. ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere. ignem apponere. sanguinem fundere. hominem temere capere uel interficere. seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus locis uestris concessas. nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel alijs fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo. ut nulli omnino hominum liceat. prefatas domos temere perturbare. aut earum possessiones auferre uel ablatas retinere. minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare. sed omnia integra conseruentur. eorum. pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt. usibus omnimodis profutura. Salua sedis apostolice auctoritate et diocesanorum episcoporum canonica iustitia. et in predictis decimis moderatione concilij generalis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit. secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit. potestatis honorisque sui careat dignitate. reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine subiaceat districte ultioni. Cunctis autem eisdem domibus sua iura seruantibus sit pax domini Jesu Christi. quatenus et hic fructum bone actionis percipiant. et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. Ego Innocentius catholice ecclesie Episcopus.

Ego Rainaldus Ostien. et Velletrien. Episcopus.

Ego Stephanus prenestinus episcopus.

Ego Stephanus s. Marie Transtiberim titulo Calixti presb. Card.

Ego frater Johannes titulo s. Laur. in Lucin. presb. Card.

Ego frater Hugo titulo sancte Sabine presb. Card.
Ego Riccardus s. Angeli Diacon. Card.

Ego Ottauianus s. Marie in uia lata diacon. Card.

Ego Johannes s. Nicolai in Carcere Tullian. diacon. Card.
Ego Willelmus s. Eustachij diacon. Card.

Ego Ottolimus s. Adriani. diacon. Card.

Datum Anagnie per manum Guillielmi Magistri scolarum parmen. sancte Romane Ecclesie Vicecancellarij. IIII. Nonas Julij. Indictione XII. Incarnationis dominice anno M. CC. LIIII. Pontificatus uero domini Innocentij pape IIII. Anno Duodecimo.

[merged small][ocr errors]

Die Aufnahme dieses für die „Fratres Eremitae in Alamannia“ und auch für diese nur ganz allgemein lautenden Diplomes möge dessen Vorhandensein in unserem Archive entschuldigen, worin ich einen Fingerzeig zu erblicken glaubte, dass auch in unserem Hause einstmals die Institutiones Ord. S. Guilielmi vielleicht durch Abt Conrad I. aus Wessobrunn mitgebracht beobachtet wurden. Eine gleiche Urkunde kam mir übrigens bisher nur in den Mon. Boic. T. XXVI. S. 13 von P. Alexander IV. von 1263 vor.

-

XLIV.

[ocr errors]

1254. 18. November. Krems. Die Grafen Otto und Conrad von Hardegg verzichten auf die Gerichtsbarkeit über die Besitzungen des Stiftes in Ybbsitz.

Otto et Chunradus fratres. Comites de hardek. omnibus hanc litteram inspecturis salutem.

Cum ad preces quaslibet ex deuotionis sinceritate nobis porrectas. inclinari teneamur. ad eas tenemur maxime. que et seruicium et cultum dei promouere et respicere dinoscuntur. Hinc est. quod tam presentium quam futurorum patefacimus noticie. quod nos ob salutem anime nostre et progenitorum nostrorum cognito iure et priuilegiis intellectis ecclesie S. Marie in Sytansteten. liti aduersus ipsam habite. super libertate possessionum in ybsitz. cessimus uoluntarie. ita ut nullus iudicum seu officialium siue prefectorum nostrorum aliquam sibi iurisdictionem in hominibus ac possessionibus eiusdem pretextu officii aut occasione iudicii prouincialis sibi debeat uendicare uel audeat usurpare. Ne autem hec libertas uideatur equitati aliqualiter obuiare. id duximus statuendum. vt reus facinoris. qui in predictis possessionibus fuerit incusatus. eiusdem prouincie iudici

in habitu simplici presentetur. non in rebus mobilibus uel inmobilibus sed in persona iuxta meritum puniendus. Vt autem hec libertatis donatio iuste et sollempniter coram nobis obtenta a quolibet euentu maneat inposterum inconuulsa. venerabili abbati hermanno et conuentui sepius fate ecclesie hanc paginam dedimus in testimonium huius rei perpetuo valiture. sigillorum nostrorum karactere insignitam. ad maiorem etiam rei certitudinem testibus. qui aderant subnotatis. Qui sunt. Chunradus de himperch. Heinricus pincerna de habispach. Heinricus de Zekkinge. Heinricus dapifer. Hadmarus de lehtenwerde. Wichardus de Ramstein. wolfkerus de Parov. wiccardus ysenbutil. vlricus de schafiruelde. Marquardus de Zinzindorf. Otto et herrandus fratres de chornspach. Wernhardus et chunradus fratres hovssaer. et alii quam plures.

Datum in Chrems. XIIII. kalendas decembres. Anno ab incarnatione domini Mo. CCo. L. IIIIo.

Original auf Pergament; das bereits sehr schadhafte Siegel in gelblichem Wachse hängt an gelben und rothen Seidenfäden.

XLV.

1255. 23. März. Seitenstetten. Herzog Ottocar verleiht dem Stifte die Landgerichts- und Vogteidienst-Freiheit.

Otaharus. qui et Premizl. dei gratia Dominus Regni Boemie. Dux Austrie et Marchio Morauie omnibus hanc litteram inspecturis. salutem.

Cum ad preces quaslibet nostrorum fidelium ex deuotionis sinceritate nobis porrectas inclinari teneamur. ad eas tenemur maxime. que et seruicium et cultum dei promouere et respicere dinoscuntur. Hinc est. quod tam presencium quam futurorum patefacimus noticie. quod nos ob salutem anime nostre et progenitorum nostrorum ecclesie s. Marie in Sytansteten hanc indulsimus libertatem. ut nullus Iudicum seu Officialium seu Prefectorum nostrorum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus aut possessionibus eisdem pretextu officij. aut occasione prefecture sibi debeat uendicare. uel audeat usurpare. Ex habundancia quoque gracie nostre uolumus et mandamus. ut nulla unquam uexacio dicti monasterij hominibus inferatur. aut exactio aduocacie nomine requiratur. Ne autem hec libertas collata uideatur equitati aliqualiter obuiare. uolumus. ut reus facinoris. qui in

« السابقةمتابعة »