صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et propter uicinam commoditatem decimationes in Sunnilburch cum ipsa curte eis in recompensationem donauimus. Parrochiam quoque Woluesbach cum omnibus ecclesiis suis adtitulatis. in loco ipso scilicet Sitansteten et in monte S. Michahelis nichilominus sub eadem ratione predictis fratribus contulimus. tali uidelicet tenore. ut abbas prefati monasterij electus. altaria semper cum ipsa abbatia de manu episcopi accipiat. et ad arbitrium suum et utilitatem libere deinceps eisdem ecclesiis sacerdotes prouideat. eo nimirum pacto, ut idem sacerdotes et conuentum fratrum et capitulum episcopi adeant. et illi de omni negligentia et excessu respondeant. Huius autem actio concambij ne in irritum possit deduci. omnes infringere adtemptantes. auctoritate domini nostri Jesu Christi excommunicamus. et perpetuo anathemate dampnationi subicimus. Huic rei hii adhibiti sunt testes. Chadalhous prepositus maioris ecclesie. Adalbertus prepositus s. Nycolai. Dietmarus prepositus s. Floriani. Anwicus prepositus s. Ypoliti. Et de choro. Fridericus dechanus. Magister Odalricus. et Heinricus. et Rantwicus. et Otto de Witten. et Almarus de Efridingen. Hartwicus quoque de hagenowe. et Erkenbertus de mosebach. et filii eius Erkenbertus et Fridericus. et Gotschalkus de hunsberch. Pabo de Zollingen. Egeno et frater eius Alramus de Vrla. Marchwardus de Wesen. Sigboto de Tannenberch. Walchun de Schlehdorf. et alii quam plures.

Hec facta sunt anno dominice Incarnat. Mo. Co. XL". IIO. Indict. Va

Original auf Pergament mit angehängtem Siegel.
Abgedruckt in Hormayr's Archiv für Geschichte sf. Jahrg. 1826. S. 336.
Pfaffstetten, U. M. B., in der Pfarre Ravelsbach, Decanat Sitzendorf.

Seitenstetten; die jetzige Filiale St. Veit, seitdem die Stiftskirche auch Pfarrkirche ist.

St. Michael mit dem Beisatze am Brukbach, Pfarre im Decan Haag.
Sindlburg, O. W. W., Pfarre desselben Decanates.

IV.

1155. Sine loco. — Bischof Conrad von Passau verleiht dem Stifte den - halben Zehent bei Behamberg mit Angabe der Gränzen desselben.

In nomine patris. et filii. et spiritus sancti. Amen.

Nouerint omnes fideles Christi. quod ego Chunradus. gratia dei patauiensis ecclesie episcopus. decimationes apud behaim

berge. ex media parte sitanstetensi monasterio contradidi. antecessorum nostrorum pia imitatus exempla. qui uel nouas ecclesias edificare. uel iam edificatas magnificis largitionibus uobiliter amplificare studuerunt. Easdem quoque decimationes. ne fratres iam dicti monasterii per iniustam contentionem possint amittere. sub certis terminis discreuimus. et cum inpressione nostri sigilli in carta describi precepimus. Decreuimus sane. ut usibus sacerdotis seruiant omnes decime. que sunt in superiori parte riuuli. qui pretebach appellatur. que uero in inferiori siue de noualibus siue de antiquis cultis cum his terminis in usum cedant monachorum. sicut uidelicet iam dictus riuulus decurrit in flumen rubinich. et sicut a flumine rubinich semita uadit per nemus uirgultorum et per plateam stirensium usque in fluuium erlach. et a fluuio erlach usque in cimeterium hadericheshouen. Et omnes. pui hanc nostram donationem cassare uoluerint. auctoritate domini nostri Jesu Christi excommunicamus. et eterno anathemati innodamus. Huius rei sunt testes. Chadahous prepositus maioris ecclesie. Dietmarus prepositus s. Floriani. Magister Odalricus. et Otto de Witen. et Adelgohhus. et Rantwicus. Pabo de Zollingen. Egeno de Vila. et frater eius Adelramus. Dietericus de Werdarn. Hartmuot pincerna. Arnhalmus de Volchinsdorf. Hartwicus Poum. et alii plures.

Facta sunt autem hec Anno domin. Incarnat. Mo. Co. L". V. Indict. III.

Original auf Pergament mit angehängtem Siegel.
Abgedruckt in Hormayr's Archiv. für Geschichte, Jahrg. 1826 S. 415.

Behamberg, O. W. W., im Decanate Haag.

Pretebach. Dieser Bach fällt etwa eine halbe Stunde von Behamberg in die Raming; er gab einer ganzen Rotte seinen Namen, den er seitdem selbst verloren.

Rubinich, die heutige Raming, Grenzflüsschen zwischen Ober- und Nieder-Oesterreich.

Platea Styrensium; die aus Nieder-Oesterreich nach Steiermark führende alte Strasse (über Haag nach Steier sf.?)

Der Erlafluss kommt aus dem Gebirge zwischen Behamberg und Steinbach und geht bei St. Pataleon in die Donau.

Haidershofen, O. W. W., Pfarre im Decanate Haag.

1155? (1170). Sine loco. Herzog Heinrich Jasomirgott von Oesterreich genemigt und bestätiget die Vergabung seiner Ministeriale Heilwig von Pirbaum an das Stift, und überträgt dem Grafen Conrad von Peilstein

die Ausführung und den Schutz dieser Schenkung.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Hainricus gratia dei dux Austrie. Omnibus deum timentibus Salutem.

Quia thronus principum iusticia firmatur et misericordia adornatur. idcirco iusticiam in iudicio pretendimus et misericordiam in oportunitate offerimus. his tamen precipue. qui uoluntarie seculo renunciantes. deo propensiori studio deseruiunt. quorum meritis et precibus ante tribunal Christi nos non minimum adiuuari confidimus. Hanc ergo immobiliter habentes

nisterialem nostram Hailwigem de Pirboum patrimonium suum cupientem offere ad altare sancte dei genitricis Marie in predicto loco Sitansteten pia deuocione cum uxore et filiis persecuti sumus. nec ei solum facultatem huius facti nostra concessione tribuimus. uerum eciam ad maiorem eiusdem donationis firmitatem manu propria cum uxore et filiis in manu comitis Chunradi de Bilstain idem predium delegauimus. tali pacto. ut simul et tuitionem in eisdem bonis haberet et quandocunque abbas predicti monasterii expostularet. eandem donationem explere ulterius non differret. Quod et postea idem comes Chunradus. ut iam prelibatum est. peregit. Itaque cum dignitas nostre sublimitatis exigat. ut omnes sub nostro principatu secure uinant. et sub nostra defensione feliciter gaudeant. hec que prelibata sunt. ne successorum nostrorum uiolentia perturbentur. in presenti carta describi, et sigilli nostri auctoritate firmari iussimus. et ad maiorem fidem faciendam nobilium ac ministerialium nomina. qui presentes fuerunt. subter annotari fecimus. Comes Chunradus de Bilstain. Comes Hainricus de Schalach. Comes Luitoldus de Plage. Albertus de berge. Walkhunus de Clame. Otto de Rechberg. Dietericus de Algersbach. Hademarus de Chufarn. Egeno et frater eius Alramus de Vila. Albero de Chunringen. Wernhart de Rabensteine. Wernhart de Lanzendorf. Chunrat de Houesteten. Wichart de Seuelt. Heinricus de Mistilbach. Arnhalmus

de Volchensdorf. Hartwich bovm. Hiltebrant de Forowe. Et alii quam plures.

Gesta sunt hec Anno dominice Incarnat. M'. Co. L'. V. Indict. III.

Original auf Pergament mit angehängtem Reitersiegel.

Abgedruckt in Pez. Scriptor. I. Dissert. II. S. 32. — Hormayr's Archiv f. G. Jhrgg. '1826 S. 336. – Meiller Regest. der Babenberg. reiht S. 48 diese Urkunde in das Jahr 1170 ein, und sucht S. 229 in der Note 234 seine Ansicht zu rechtfertigen.

Pirbaum, nach Wilh. Karlin im Götweih. Saalbuche Langenbirbaum 0. W. W. unweit der Strasse von Tuln nach Traismauer, in der Pfarre Ponsee.

VI.

1158. (? Asbach.) — Bischof Conrad von Passau beurkundet die Entscheidung des Streites zwischen seinem Bruder Otto, Bischof von Freising und dem Stifte wegen der zur Pfarre Asbach gehörigen Zehente in der Klaus.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Chonradus dei gratia Patauiensis ecclesie episcopus Uniuer-. sis Christi fidelibus eterne uite salutem.

Quia propter instabilem humanarum rerum transcursum multa sepius a memoria hominum tollunter idcirco pro bono, pacis necessarium duximus. ut que nobis coram positis discussa et determinata fuerunt. scripto posteris in memoriam reuocemus. Eapropter omnibus in gremio sancte matris ecclesie constitutis notum facimus. quem admodum in presentia nostra decisa sit lis et controuersia que diu inter dilectum fratrem nostrum ottonem frisingensem episcopum et dilectos . fratres nostros de Sitansteten pro quibusdam decimationibus apud clusam multis querimoniis et contentionibus est agitata. Itaque cum apud Laureacum in communi capitulo clericorum essemus constituti. utramque partem. abbatem scilicet predicti monasterii Fridericum. et Odalricum prepositum de ardakker. quem predictus frater noster Otto episcopus uice sua ad nos transmiserat. diligenti animaduersione et discussione audiuimus. donec per multa tandem ad id uentum est. quod hii tres. Chalcelinus scilicet decanus de Ense. Herboto decanus de Puhilarn et Gerhardus plebanus de Woluesbach per uirtutem sancte obedientie interrogati. sub stola sua in plenario iurauerint. omni capitulo eis assentiente. quicumque parrochiam aspach canonice possideret.

quod et decimationes apud clusam eodem iure habere deberet. Sed cum in hoc fratri meo. frisingensi episcopo minus adhuc satisfactum esse uideretur in occursum eius apud aspach deuenimus , et quod iam dicti sacerdotes apud laureacum iurauerant. hoc decretarij ducis. Ratso scilicet. et Hadericus et Willehalmus ibidem eo presente multis eis assentientibus iurauerunt. Vnde communis sententia et consensus omnium decreuit. iam dictam litem iuste admodum esse decisam. et predictos fratres ac monasterium pro iam dictis decimationibus nullatenus debere ulterius fatigari. Huius rei testes sunt hii. Chadalhohus prepositus maioris ecclesie Odalricus abbas de Clunikepa. Odalricus prepositus de Ardakker'. Dietmarus prepositus S. Floriani. et de choro. Otto de Witen. et Adalgozus. Rubertus de Pirenbach. et Rantvicus. Alramus quoque de Cheraha. Pabo de Zollingen. Egeno et frater eius Alramus de Vrla Manegoltus de Wesen. Dietericus de Werdarn. Hartmut pincerna. Gerhart de grazberge. Hartwicus poum. Marchwardus de gluzze et frater eius Dietericus. et alii diuerse condicionis quam plures. Hec ita gesta sunt Anno dominice Incarnat. Mo. Co. L'. VIIIC. Indict. VIR.

Original auf Pergament mit angehängtem Siegel.
Abgedruckt in Hormayr's Arch. f. G. Jhrgg. 1826, S. 416.

Clusa, die heutige Pfarre St. Georgen in der Klaus, O. W. W. Decan. Waidhofen a. d. Ybbs.

VII.

1175. Lorch. — Bischof Diepold von Passau beurkundet und bestätigt dem Stifte die ihm von Regimbert von Elsarn gemachte Schenkung der Kapelle daselbst mit dem anstossenden Hause und mit aller Zugehör.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Theobaldus gratia dei Patauiensis ecclesie episcopus. Omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.

Licet breuis sit uita hominis. indies tamen crescit malicia humana. et ideo necesse est. ut quicquid diuine mercedis amore agitur. ita scripto uel testimonio confirmetur. ne a posteris ignorantia uel ne negligentia corrumpatur. Itaque uniuersitati omnium fidelium notum facimus. quod dom. Reginbertus de elsarn capellam apud elsarn cum domo sua. que eidem ecclesie continuatur. cum omnibus attinentiis suis. per manum nostram sancte Marie in sitanstetin pro remedio anime sue contradidit.

« السابقةمتابعة »