صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

V.

1155? (1170). Sine loco.

[ocr errors]

Herzog Heinrich Jasomirgott von Oesterreich genemigt und bestätiget die Vergabung seiner Ministeriale Heilwig von Pirbaum an das Stift, und überträgt dem Grafen Conrad von Peilstein die Ausführung und den Schutz dieser Schenkung.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Hainricus gratia dei dux Austrie. Omnibus deum timentibus Salutem.

Quia thronus principum iusticia firmatur et misericordia adornatur. idcirco iusticiam in iudicio pretendimus et misericordiam in oportunitate offerimus. his tamen precipue. qui uoluntarie seculo renunciantes. deo propensiori studio deseruiunt. quorum meritis et precibus ante tribunal Christi nos non minimum adiuuari confidimus. Hanc ergo immobiliter habentes fiduciam humili peticioni fratrum de Sitansteten annuentes. ministerialem nostram Hailwigem de Pirboum patrimonium suum cupientem offere ad altare sancte dei genitricis Marie in predicto loco Sitansteten pia deuocione cum uxore et filiis persecuti sumus. nec ei solum facultatem huius facti nostra concessione tribuimus. uerum eciam ad maiorem eiusdem donationis firmitatem manu propria cum uxore et filiis in manu comitis Chunradi de Bilstain idem predium delegauimus. tali pacto. ut simul et tuitionem in eisdem bonis haberet et quandocunque abbas predicti monasterii expostularet. eandem donationem explere ulterius non differret. Quod et postea idem comes Chunradus. ut iam prelibatum est. peregit. Itaque cum dignitas nostre sublimitatis exigat. ut omnes sub nostro principatu secure uiuant. et sub nostra defensione feliciter gaudeant. hec que prelibata sunt. ne successorum nostrorum uiolentia perturbentur. in presenti carta describi, et sigilli nostri auctoritate firmari iussimus. et ad maiorem fidem faciendam nobilium ac ministerialium nomina. qui presentes fuerunt. subter annotari fecimus. Comes Chunradus de Bilstain. Comes Hainricus de Schalach. Comes Luitoldus de Plage. Albertus de berge. Walkhunus de Clame. Otto de Rechberg. Dietericus de Algersbach. Hademarus de Chufarn. Egeno et frater eius Alramus de Vrla. Albero de Chunringen. Wernhart de Rabensteine. Wernhart de Lanzendorf. Chunrat de Houesteten. Wichart de Seuelt. Heinricus de Mistilbach. Arnhalmus

de Volchensdorf. Hartwich bovm. Hiltebrant de Forowe. Et alii

quam plures.

Gesta sunt hec Anno dominice Incarnat. Mo. Co. Lo. V. Indict. IIIa.

Original auf Pergament mit angehängtem Reitersiegel.

Abgedruckt in Pez. Scriptor. I. Dissert. II. S. 32.

Hormayr's Archiv f. G. Jhrgg. 1826 S. 336. Meiller Regest. der Babenberg. reiht S. 48 diese Urkunde in das Jahr 1170 ein, und sucht S. 229 in der Note 234 seine Ansicht zu rechtfertigen.

Pirbaum, nach Wilh. Karlin im Götweih. Saalbuche Langenbirbaum O. W. W. unweit der Strasse von Tuln nach Traismauer, in der Pfarre Ponsee.

1158. (? Asbach.)

VI.

Bischof Conrad von Passau beurkundet die Entscheidung des Streites zwischen seinem Bruder Otto, Bischof von Freising und dem Stifte wegen der zur Pfarre Asbach gehörigen Zehente in der Klaus.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Chonradus dei gratia Patauiensis ecclesie episcopus Uniuersis Christi fidelibus eterne uite salutem.

Quia propter instabilem humanarum rerum transcursum multa sepius a memoria hominum tollunter idcirco pro bono pacis necessarium duximus. ut que nobis coram positis discussa et determinata fuerunt. scripto posteris in memoriam reuocemus. Eapropter omnibus in gremio sancte matris ecclesie constitutis notum facimus. quem admodum in presentia nostra decisa sit lis et controuersia que diu inter dilectum fratrem nostrum ottonem frisingensem episcopum et dilectos fratres nostros de Sitansteten pro quibusdam decimationibus apud clusam multis querimoniis et contentionibus est agitata. Itaque cum apud Laureacum in communi capitulo clericorum essemus constituti. utramque partem. abbatem scilicet predicti monasterii Fridericum. et Odalricum prepositum de ardakker. quem predictus frater noster Otto episcopus uice sua ad nos transmiserat. diligenti animaduersione et discussione audiuimus. donec per multa tandem ad id uentum est. quod hii tres. Chalcelinus scilicet decanus de Ense. Herboto decanus de Puhilarn et Gerhardus plebanus de Woluesbach per uirtutem sancte obedientie interrogati. sub stola sua in plenario iurauerint. omni capitulo eis assentiente. quicumque parrochiam aspach canonice possideret.

[ocr errors]

quod et decimationes apud clusam eodem iure habere deberet. Sed cum in hoc fratri meo. frisingensi episcopo minus adhuc satisfactum esse uideretur in occursum eius apud aspach deuenimus et quod iam dicti sacerdotes apud laureacum iurauerant. hoc decretarij ducis. Ratso scilicet. et Hadericus et Willehalmus ibidem eo presente multis eis assentientibus iurauerunt. Vnde communis sententia et consensus omnium decreuit. iam dictam litem iuste admodum esse decisam. et predictos fratres ac monasterium pro iam dictis decimationibus nullatenus debere ulterius fatigari. Huius rei testes sunt hii. Chadalhohus prepositus maioris ecclesie Odalricus abbas de Clunikepa. Ódalricus prepositus de Ardakker. Dietmarus prepositus S. Floriani. et de choro. Otto de Witen. et Adalgozus. Rubertus de Pirenbach. et Rantvicus. Alramus quoque de Cheraha. Pabo de Zollingen. Egeno et frater eius Alramus de Vrla Manegoltus de Wesen. Dietericus de Werdarn. Hartmut pincerna. Gerhart de grazberge. Hartwicus poum. Marchwardus de gluzze et frater eius Dietericus. et alii diuerse condicionis quam plures. Hec ita gesta sunt Anno dominice Incarnat. Mo. Co. Lo. VIIIo. Indict. VIa.

Original auf Pergament mit angehängtem Siegel.

Abgedruckt in Hormayr's Arch. f. G. Jhrgg. 1826, S. 416.

Clusa, die heutige Pfarre St. Georgen in der Klaus, O. W. W. Decan. Waidhofen a. d. Ybbs.

1175. Lorch.

VII.

Bischof Diepold von Passau beurkundet und bestätigt dem Stifte die ihm von Regimbert von Elsarn gemachte Schenkung der Kapelle daselbst mit dem anstossenden Hause und mit aller Zugehör.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.

Theobaldus gratia dei Patauiensis ecclesie episcopus. Omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.

Licet breuis sit uita hominis. indies tamen crescit malicia humana. et ideo necesse est. ut quicquid diuine mercedis amore agitur. ita scripto uel testimonio confirmetur. ne a posteris ignorantia uel ne negligentia corrumpatur. Itaque uniuersitati omnium fidelium notum facimus. quod dom. Reginbertus de elsarn capellam apud elsarn cum domo sua. que eidem ecclesie continuatur. cum omnibus attinentiis suis. per manum nostram sancte Marie in sitanstetin pro remedio anime sue contradidit.

tali scilicet pacto. ut predicti monasteri abbas capellam statim cum omni usu in sua potestate habeat. et ei sacerdotem claustralem semper prouideat. domum uero cum nemore et tota uastitate. que domui adiacet. primum post obitum eius debeat possidere. et in usum sue ecclesie transferre. De possessione quoque. cuius usufructum idem Reginbertus habere debet. si quid predicte ecclesie uel capelle donauerit. petitioni abbatis satisfacientes. Tamquam a nobis factum ratum tenemus. et ei iure perpetuo confirmamus. et omnes. qui ea que premissa sunt infringere temptauerint. auctoritate omnipotentis dei eterne maledictioni subicimus. et perpetuo anathemate innodamus. Sunt autem hec nomina eorum. qui ad testimonium presentes fuerunt. Cunradus abbas de Garste. Ortolf abbas de formbarch. Marchwardus abbas de Glunich. Arno prepositus de richhersperge. Haimo prepositus S. Nycolai. Perhtoldus prepositus de walthusen. et de choro Patauiensi. Heinricus prepositus de ahusen. Otto de Witen. Magister Heinricus et Magister Albertus. et dom. Fridricus et dom. Wernhardus. et dom. Jacobus. De rure quoque. Albero decanus de ense. Altmannus de Sirniche. Gundelbertus de Wihtrahe. Erchingerus de Aspach. Eberhardus de Woluespach. Laici quoque Cunradus de Amezinespach. Heinricus de spileberch. Walcun de slehdovf. Rudegerus de Aheim. Wezilo de walde. Ortolfus marescalcus. et alii quam plures. Sunt autem hec facta apud laureacum. sub Chunrado eiusdem monasterij abbate. Anno domin. Incarnat. M. C. LXX. V. Indictione Quarta.

Original auf Pergament, das Siegel von rückwärts angehängt.

Wie die meisten anderen Urkunden Diepolds leidet auch diese und die folgenden an chronologischen Unrichtigkeiten, die sich bei anderer Gelegenheit zu beheben suchen werde. Die Indictio sollte VIII sein.

Elsarn U. M. B. Localie im Decanate Hadersdorf.

VIII.

1177. Sine loco. Derselbe beurkundet, dass der dem Stifte für die ihm von A. Conrad I. geleisteten Dienste die Zehente zu Amstetten und Ulmerfeld verliehen habe, und bestätigt ihm zugleich alle bisherigen und künftigen Schenkungen.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen.

Communi posterorum pateat memorie. quod ego Diepoldus. dei gratia pathauiensis ecclesie episcopus. exigentibus venerabi

lis Sytanstetensis ecclesie Chunradi abbatis laboribus et expensis propter nos longe lateque in legationibus habitis. ipsi ecclesie decimam dotis Amsteten. et decimam in Vdmarvelde. pro deuotionis mee indicio. quam erga locum illum exemplo antecessorum meorum habui. cum communi chori pathauiensis consensu. sollempniter donaui. huic exigue annectens donationi. ut quicquid a prima fundatione eidem ecclesie ab antecessoribus meis collatum est. vel deinceps a nobis siue a ministerialibus nostris collatum fuerit. pro redimendis peccatis. aut per coemptionem. siue per concambium in possessionibus et mancipiis. vel nuptiis. hec omnia predicte ecclesie et donauimus et donamus. et ei iure perpetuo confirmamus. Hanc autem nostram constitutionem scripto commendatam. et sigilli nostri inpressione roboratam. noticie posteritatis transmittimus. et ne quis eam infringat. sub anathemate prohibemus. adhibitis testibus ydoneis. quorum nomina sunt hec Haimo prepositus ypolitensis comes Heinricus de Schala. Hermannus de hyrzberch. et Sifridus ysenbiutil. et frater eius Karolus. Heinricus et Waesigrimus de piberbach et alii quam plures. Hec acta sunt Anno Incarnationis dominice M. C. LXX. VII. Indictione quarta.

Original auf Pergament, das Hängesiegel in der Umschrift verletzt.
Jahreszahl und Indiction stimmen nicht; letztere wäre X.

Amstetten O. W. W., Pfarre im Decan. Ybbs.

Ulmerfeld O. W. W., Pfarre im Decan. Waidhofen a. d. Ybbs.

1184. Sine loco.

IX.

Erzbischof Wichman von Magdeburg fügt seinen, seiner Eltern und Ministerialen früheren Schenkungen die des Grieshofes mit fünf Lehen und seines Besitzthumes zwischen den Arzbächen und dem Ugenbache hinzu.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis.
Patris et filii et spiritus sancti.

Ego Wigmanus. dei gratia sanctie Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus. cunctis Christi fidelibus in perpetuum.

Notum facimus tam futuris quam presentibus quod nos ac parentes nostri sitanstetensem ecclesiam. nobis utique uicinam. in gratiam nostram recepismus. et in tantum dileximus. quod et portiones quasdam prediorum nostrorum. tam cultas quam incultas. ob uenerationem beate dei genitricis Marie. et ob reme

« السابقةمتابعة »